82 a.C.n.

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Annus 82 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1
Anni: (91 a.C.n.) · 90 a.C.n. · 89 a.C.n. · 88 a.C.n. · 87 a.C.n. · 86 a.C.n. · 85 a.C.n. · 84 a.C.n. · 83 a.C.n. · 82 a.C.n. · 81 a.C.n. · (80 a.C.n.)


AVC DCLXXII, Gnaeo Papirio Carbone III Gaio Mario Minore consulibus

Eventa[recensere | fontem recensere]

Primum bellum civile Romanorum[recensere | fontem recensere]

  • Ineunte vere Metellus Carrinam praetorem, qui parti exercitus Papirii Carbonis consulis praeerat, ad flumen Aesim vicit. Circa idem tempus Pompeius Gaium Marcium Censorinum ad Sena Gallica profligavit. Paulo post proelio ad Sacriportum commisso Sylla exercitum consulis Marii Iunioris fudit atque ipsum consulem Praeneste clausit. Obsidioni Lucretium Ofellam praefecit dum ipse Romam iter facit atque Urbem sine pugna occupat, profectis iam inimicis.
  • Magnum proelium inter Syllam et Carbonem ad Clusium commissum incerto exitu fuit. Paulo post Norbanus proconsul et Papirius consul simul ad Faventiam a Metello victi sunt. Qua clade accepta eo magis animo abiecti quo plures copiae a se ad Sullanos deficiebant, Norbanus Rhodum fugit ubi ne Sullae traderetur mortem sibi ipse conscivit, Papirius Carbo autem Africam petere maluit. De quo anno exeunte in insula Cossyra capto Pompeius Lilybaei supplicium sumpsit et caput ad Syllam misit.
  • Copias a Carbone consule desertas Carrinas et Censorinus Romam duxerunt. Magna pars illius exercitus e Samnitibus constabat qui a Bello Sociali ineunte numquam arma posuerant et proprios duces sequebantur. Ad Portam Collinam sub ipsis Urbis moenibus cruenta pugna exitum universi belli decrevit : victor Sylla omnes captivos Samnites et duces hostium, Carrinam et Marcium Censorinum, interfici iussit.
  • Quo nuntio eis allato Praenestini oppidum suum Lucretio tradidere : tum Gaius Marius Minor consul sive necatus est sive ipse sibi mortem conscivit. Ex iis qui ex urbe tum exierunt adveniens Sulla Romanis quidem civibus ignovit, Samnites vero et Praenestinos omnes praeter mulieres et infantes trucidari iussit. Per tempus urbs Norba sola adhuc Sullanis repugnavit donec et ipsa a proditoribus traderetur.
  • Anno exeunte Sylla senatores et equites proscripsit qui post recusatas condiciones pacis per Scipionem expositas (83 a.C.n.) arma adversus se ceperant, sive magistratus gesserant, sive tribuni militum vel ductores exercituum fuerant, sive alio modo hostes adiuvarant. Ubicumque a quocumque necari eos fas erat.

De dictatura et legibus Sullanis[recensere | fontem recensere]

  • Mense decembri ab interrege Lucio Valerio Flacco Sulla dictator nominatus est : dictatura tum primum legibus scribundis reipublicaeque constituendae ad tempus non praefinitum instituta est. Consules creari quidem non desierunt sed imperium dictatoris Sullae maius eorum erat. E senatusconsulto tum facto omnia acta Sullae legesque tam consulis quam proconsulis (id est inter 88 et 82 a.C.n.) rata sunt.
  • Numerum senatorum dictator ad 600 duplicavit dum 300 selectos viros ex equestri ordine adlicit. Tribunorum plebis potestatem minuit vel potius paene omnino sustulit : edixit enim qui tribuni plebis fuissent eis in posterum alium magistratum petere non licere. Eundem magistratum nisi decem annis praetermissis iterum petere non iam licuit, nec consul fieri qui non antea praetor, nec praetor qui non antea quaestor... Atque statim Quintum Ofellam spreta hac lege consulatum petentem dictatorio imperio innixus necari iussit.

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]