Roman numeral 10000 CC DD.svg

Villa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Villa (discretiva)

Villa est domicilium rusticum, antiquitate plerumque fundumcomprehendens. In media Latinitate vocabulum oppidum vel etiam urbem significare coepit (confer Francogallicum ville).[1]

Roma antiqua[recensere | fontem recensere]

Reconstructio minuta villae Romanae Settefinestre

Descriptiones pretiosarum villarum Romanarum praecipue apud Varronem, Columellam, ac Vitruviumreperiuntur. Secundum Columellam, "modus autem membrorumque numerus aptetur universo consaepto et dividatur in tres partes, urbana, rusticam, fructuariam".[2]

Medium Aevum[recensere | fontem recensere]

Medio Aevo villa generis Romani minus usitata erat; in loco plures nobiles domicilia munita (castella) struxerunt, et villae minime munitae praecipue Francogallicae, saepe castella (Francogallice château) nominantur (e.g. Castellum Versaliense).

Novum Aevum[recensere | fontem recensere]

Lyme Park in Cestrensi comitatu situs

Novo Aevo maiorum divitiarum et salutis causa nobiles villas luxuriosas sine munitione struere coeperunt. Usad'ba Russica saeculorum XVIII et XIX, i.e. palatium vel domus familiae nobilis aut regalis сum hortis et aedificiis adstructis, e.g. Tsaritsyno et Archangel'skoje, interdum Latine ut villa vertitur[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Niermeyer, Mediae Latinitatis Lexicon Minus, pp. 1101-3, s.v. "villa".
  2. Columella, De re rustica I.6.
  3. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. усадьба.