Solutrium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Silex bifrons laureofolius (Museum Antiquitatum Nationalium ad fanum S. Germani in Laya)
Unam legis e paginis de
aevis archaeologicis
disserentibus

Solutrium,[1] Francogallice Solutréen, est aevum sive potius cultura archaeologica aevi palaeolithici. Quae cultura a Gabriele de Mortillet anno 1872 primum descripta est e vestigiis anno 1866 ab Henrico Testot-Ferry et Adriano Arcelin in situ archaeologico Roche de Solutré communis Solutré-Pouilly repertis. Annis fere 22 000–17 000 a.p. floruisse censetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen Neolatinum in operibus praecipue Theodiscis usitatum. Fons: Hans Sachsse, Anthropologie der Technik: Ein Beitrag zur Stellung des Menschen in der Welt (Vieweg, 2013) p. 62 tab. IV (Paginae selectae apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


archaeologia Haec stipula ad archaeologiam spectat. Amplifica, si potes!