Latinitas nondum censa

Hercules

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hercules. Statua ex aere inaurato facta in Foro Boario reperta, conservata in Museo Capitolino.

Hercules (Graece Ἡρακλῆς) est heros mythologiae Graecae, Iove et Alcmena natus, qui fortitudine omnes mortales superabat. Praeclari sunt labores eius duodecim, quos perfecit, postquam furore ab Iunone (Hera apud Graecos) immisso percitus Megaram, uxorem primam, liberosque suos necavit.

Duodecim labores[recensere | fontem recensere]

Eurystheus, rex Tirynthis, Herculi duodecim labores imperavit, quos gloriose persolvit:

  1. Leonem Nemeaeum necavit, cuius pelle deinde usus est tegumento.
  2. Hydram Lernaeam Typhonis filiam ad fontem Lernaeum interfecit.
  3. Aprum Erymanthium occidit.
  4. Cervum ferocem vivum in conspectu Eurysthei adduxit.
  5. Aves Stymphalides sagittis interfecit.
  6. Cloacas Augeae regis uno die purgavit.
  7. Taurum, cum quo Pasiphae concubuit, ex Creta insula Mycenis vivum adduxit.
  8. Diomedem Thraciae regem et equos quattuor eius cum Abdero famulo interfecit.
  9. Balteum reginae Amazonis detraxit.
  10. Geryonem, Chrysaoris filium, trimembrem telo interfecit.
  11. Draconem mala aurea Hesperidum custodientem interfecit. Eodem itinere Antaeum gigantem luctatione victum interfecit.
  12. Cerberum ab inferis Eurystheo adduxit.

De expeditione Argonautarum[recensere | fontem recensere]

Confectis duodecim laboribus iter per mare cum Argonautis fecit,[1] aurei velleris quaerendi causa. Non tamen usque ad Colchos pervenit cum ceteris comitibus, sed in litore Mysiae commoratus est, ubi Hylas puer quem amabat, dum aquam e fonte sitiens petit, a nymphis raptus est. Diu eum frustra quaesivit Hercules nec ad navem Argo rediit; itaque Iason invitus sine illo magno heroe proficisci decrevit.

Antea in insula Lemno cum ceteris Argonautis moratus erat, nec tamen liberos ex Lemniadibus genuit: nam ad navem custodiendam in litore remanserat et comites incepti sui immemores ad profectionem hortatus est. Troiae filiam regis Hesionam monstro marino liberavit. Magna dona rex Laomedon ei promiserat, quae postea tamen e Mysia redeunti Herculi et poscenti negavit; itaque bellum cum Troianis gessit atque eorum urbem delevit. Apud Valerium Flaccum,[2] antequam Troiam rediret, a Iove iussus Prometheo in montem Caucasum succurrit et vinculis ac vulture liberat.

De Hercule et mulieribus[recensere | fontem recensere]

Hercules, Deianira, et Nessus in hydria Attica figuris nigris saeculi VI a.C.n. Museum Lupariense.

Megaram, filiam regis Thebani Creontis, primam uxorem duxisse dicitur, sed et ipsam et liberos ex ea genitos Iunonis ira lacessitus mente captus interfecit. Postea Deianiram, filiam Oetaei, regis Calydonii, uxorem habuit, quae invita eum interfecit. Dum enim aemulum Iolam captivam timet, Deianira tunicam sanguine olim a centauro Nesso dato illitam marito obtulit. Veneno hydrae cum sanguis mixtus esset, Hercules cruciatus maximos effugere non potuit nisi rogo accenso in quem sese praecipitavit, corpus suum comburens. Pars non mortalis herois, Iovis filii, inter deos in Olympum recepta est. Praeter haec duo infelicia matrimonia assiduus amator feminarum fuit nec semper vi ad eas rapiendas abstinuit. Seneca[3] enumerat Augen, Omphalen, Thespiades, Hesionen . . . ante Iolen. Multas alias invenire possis in fabulis minus notis. Ut Iole potiretur negante patre Euryto urbem Oechaliam cum magna caede armis cepit atque ipsum regem necavit. Tertiam uxorem in caelum receptus Heben duxit, filiam Iovis et Iunonis, quae ambrosiam deis apponebat.

Narratur Hercules Hispalim urbem condidisse. Columnae Herculis ab Hercule factae.

Evocatio mehercule communis erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Herculem spectant.