Musae (deae)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Musa

Musa (fortasse Clio) legens
Musae cum Apolline saltant, a Balthasare Perutio pictae.

Musa (Graece Μοῦσα)[1] est dea e grex novem dearum artium.

Secundum Hesiodum, Musae sunt filiae Iovis et Mnemosynes[2]. Secundum Alcmanem et Mimnermum sunt filiae Gaeae et Urani.

Nomina Musarum a plurimis recepta sunt ea quae sequuntur:

Interdum alia nomina leguntur. Teste scholiaste Hesiodeo, secundum nonnullos auctores novem Musae antiquissimae fuerunt Callichore, Helice, Eunice, Thelxinoë, Terpsichore, Euterpe, Eucelade, Dia, Enope.[3] In Boeotia Musae tres adoratae sunt, scilicet Mneme, Aoede, Melete; apud Delphos tres, Nete, Mese, et Hypate seu Cephisso; apud alios quattuor, Thelxinoë, Aoede, Arche, et Melete.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dialecto Aeolica Μοῖσα, Dorica Μῶσα. Etymologia Indoeuropaea: *men- (Calvert Watkins. The American Heritage Dictionary of Indo-European Roots. 2a ed. (Novi Eboraci: Houghton Mifflin, 2000. ISBN-13: 978-0618082506)).
  2. Theogonia 53-60 et 915-7.
  3. Scholia in Hesiodum, Opera et Dies 1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Musas spectant.

Nexus interni