Hyginus mythographus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vide etiam paginam fere homonymam: Gaius Iulius Hyginus
De astronomia (1450-1500 ca., Biblioteca Medicea Laurenziana, pluteo 89 sup 43).

Hyginus fuit mythographus Graecus qui forsitan secundo saeculo vixit et librum Genealogiarum (vel Fabularum) Latine scripsit. Potest fieri ut hic idem Hyginus Poeticam Astronomicam quoque scripserit. Secundum Oxford Classical Dictionary,[1] Hyginus mythographus non idem est atque Gaius Iulius Hyginus. Quibusdam enim latinitas mythographi indigna visa est quae ad aureum saeculum litterarum Latinarum pertineret. Non omnes tamen consentiunt: nam Johannes Yvinus Boriaud in praefatione editionis[2] suae Latinae/Francogallicae Fabularum (1997), critica disputatione habita, concludit, ex his quae hodie scimus, nihil obstare videri quin mythographus et bibliothecarius Augusti unus et idem homo esse potuerit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In tertia editione, s.v. Hyginus (3).
  2. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1997.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Hyginus mythographus apud Vicifontem.