Antaeus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hercules cum Antaeo luctatur, in cratere rubeis figuris ab Euphronio picto. Circa 510 a.C.n. Museum Lupariense.

Antaeus (Graece Ἀνταῖος) in mythologia Graeca est gigas, filius Terrae (Graece Gaea) et Neptuni (Graece Poseidon), Libyam[1] incolens. Immanibus viribus, a Terra matre acceptis, utebatur ad vicinos et hospites luctatione necandos. Nam e capitibus victorum templum patri Neptuno exstruere cupiebat. Leones quoque venabatur, quorum pelle vestiretur, carne vescaretur. Non mirum itaque, si Hercules, ad Hesperidum hortos iter faciens, cum eo luctatus est: nam talibus monstris terras liberare contendebat. Primo non contigit Alcidi gigantem vincere, nam quotienscumque cadens terram matrem attigerat, renovatas vires filio Antaeo praebebat. Postquam intellexit, Hercules gigantem amplexus, potenti nodo bracchiorum a solo sublevavit ac terram frustra petentem Antaeum suffocavit.

Hercules et Antaeus. Antonius del Pollaiolo, circa 1475. Museum Officiorum, Florentiae.

Tumulum quo prope Tinge humatus est Mauri postea viatoribus ostendere solebant ; at Quintus Sertorius, cum in ea regione circa 82/81 a.C.n. militabat, de veracitate fabulae dubitans corpus gigantis effodisse atque postquam sexaginta cubituum (id est circiter 27 metrorum) esse comperit rursus sepelisse dicitur. Quae saltem in libro hodie deperdito narravit historicus idemque rex Maurorum Iuba II qui et ipse gloriabatur ab Hercule et Antaei uxore, Tinga, maiores suos originem traxisse[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Apud antiquos Libya non tam certam regionem designat quam Africam Septentrionalem, Aegypto excepta.
  2. Plutarchus, Sertorius IX. Strabo XVII.829.

Fontes[recensere | fontem recensere]