Jump to content

Philoctetes (Sophocles)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Philoctetes (discretiva).
Hercules in rogo funebri sedens arcum Philocteti amico tradit. Museum Carnuntinum, saec. II.

Philoctetes est tragoedia poetae Graeci Sophoclis anno 409 a.C.n. Athenis primum docta, quo anno Sophoclis tetralogia palmam rettulit. Fabulam herois Philoctetis ab Achaeis in insula Lemno relicti et post decem annos ab iisdem quia sine Herculis sagittis Troiam vinci fata vetabant inde per Ulixem repetiti scaenice tractabat. Iam ante Sophoclem Aeschylus et Euripides (431 a.C.n.) hoc argumentum sibi elegerant atque primo saeculo exeunte rhetor Dio Prusaensis opusculum[1] tribus tragoediis comparandis dicavit. Aliam fabulam de Philoctete scripserat Sophocles hodie deperditam et tantummodo fragmentis notam quae velut huiusce continuatio fueratː Philoctetes in Troia

De argumento

[recensere | fontem recensere]

Fabula Philoctetis primum in duobus veteribus carminibus epicis[2], Carminibus Cypriis et Parva Iliade, narrata est e quibus epitomas a Proclo factas adhuc legere possumus[3]. Tertius e tragicis magnis Sophocles fabulam tractavit nec antecessores secutus est sed multa novavit. Nam apud Euripidem et Aeschylum chorus e Lemniis vicinis compositum erat, non e Neoptolemi nautis (non ita solus igitur erat Philoctetes ut in Sophoclea tragoedia). Ipse Neoptolemus ante Sophoclem e fabula deeratː Ulixes solus apud Aeschylum, Ulixes et Diomedes apud Euripidem ab Achaeis Lemnum venerant. Ulixes tamen primum a Philoctete non cognoscebatur quia profugi speciem induerat (Aeschylus) vel ut in Odyssea a dea Athena transfiguratus erat (Euripides). Apud Sophoclem Ulixes pone Neoptolemum latet, quae nova persona ethicam disceptationem introducit inter virtutem heroicam (Achilles et Neoptolemus) et virtutem civicam vel politicam (Ulixes). Pleraque actio intra iuvenis herois animum volvitur. Apud Euripidem econtra disceptatio politica et rhetorica erat inter Troianos qui regnum suae civitatis Philocteti transfugae offerebant et Ulixem fidem erga patriam Graecam extollentem. Criticis modernis plerisque haec Sophoclea fabula pathetico quidem abundare, tragico vero carere videtur.

Philoctetes Lemni solus relictus quem pharetra et pede deligato cognoscas. Lecithus Atticus circa 420 a.C.n.

In scaena saxosum et desertum insulae Lemni litus conspicuum est. In saxo antrum a Philoctete habitatum patet.

  • Prologusː Ulixes et Neoptolemus ad desertum insulae Lemni litus adpulerunt ubi antrum a Philoctete habitatum cognoscunt. Quibus ab Atridis mandatum est ut sagittario Philoctete vel saltem Herculis sagittis et arcu potirentur. Ulixes Philoctetem ipse adire nequit ob acerbum odium (nam eum decem ante annos solum et aegrotantem in insula immaniter reliquit). Quocirca Neoptolemo adulescenti persuadet ut mendaciis heroem decipiat[4] atque eius fiduciam sibi subripiat. Simulare debet quasi vehementi ira commotus Achaeos deseruisset et nunc in Graeciam rediret. Ita enim efficere poterit ut Philoctetes secum in navem conscendere vellet. Achillis filii generosa indoles tam turpibus insidiis repugnat quidem sed postremo Ulixi ita facturum pollicetur, si Graecorum victoria hoc pretio emenda sit.
  • Parodosː nautae intrant quid sit faciendum rogantes. Iam respondet Neoptolemus cum appropinquare Philoctetes auditur.
Philoctetes saucius et solus in insula relictus avibus vescebatur quas sagittis petebat. Guillaume Guillon-Lethiere anno 1798 pinxit.
  • Primum episodiumː gavisus est Philoctetes postquam cognovit advenas Graecos viros esse atque eorum ducem Achillis filium, quem multum amabat. Quibus confisus praeteritorum annorum decem dolores adulescenti narrat necnon iniurias Atridarum Ulixisque qui olim eum dormientem in litore cum classe profecti deseruerunt. Neoptolemus rursus narrat Atridas patris arma Ulixi tradidisse atque se ea petentem contumeliose repulisse. Qua de causa odium acerbum erga Achaeorum duces fingit. Ita e communi odio amcicitiae pignus ortum est. Cum Neoptolemus statim proficisci vellet Philoctetes suppliciter eum rogavit ut secum in patriam vehi sineret. Nautis ad misericordiam inclinantibus neglectoque taetro odore e vulnere emanante consensit Neoptolemus. Tum e litore ubi adpulisse dicebant adveniunt duo hominesː unus ex eis ab Ulixe missus est qui narret Troia proficiscentem audisse Diomedem et Ulixem, Heleni oraculo de fatali necessitate monitos[5], navem Polycletem quaesitum conscendisse quocum Troiam redituros polliciti sunt. Philoctetes Neoptolemum ad fugiendum quam celerrime urget et ambo in antrum ingrediuntur arcum et sagittas ceterasque res aegrotanti necessarias sumendi causa.
  • Primum stasimonː chorus insontis Philoctetis cruciatus miserans cum Ixionis in Inferis comparat qui Iovis torum violare voluerat. Eius longa et solitaria tormenta sibi depingit et salutem Neoptolemi adventu oblatam celebrat.
  • Secundum episodiumː cum ex antro exeunt Philoctetes intolerabili dolore corripiturː crises tales in hoc morbo solitae, inquit, profundo somno terminari solent[6]. Antequam hoc accideret arcum et sagittas novo amico tradit per omnes deos eum obtestans ne illa cuiquam daret. Dextras cum eo iungit adulescens.
  • Kommosː chorus Somnum invocat ut sopito Philocteti dulcia somnia mittat. Deinde Neoptolemum hortatur ut secundo vento utatur atque arcu potitus navem solvat miserum heroem relinquens. Qui respondet sine homine arcum inutilem esse. Turpe facinus recusat.
  • Tertium episodiumː cum Philoctetes expergescit Neoptolemus paenitentia excruciatus ob nobilem indolem vera fateri cogiturː non domum sed Ilium eum acturus est ab Ulixe et Atridis ita iussus. Proditorem et periurum Achillis filium appellans Philoctetes arcum flagitat quem reddere recusat Neoptolemus. Lamentationibus solitarii herois commotus iam de re gerenda dubitabat cum Ulixes e latebra surrexit et eum removet. Vim adhibiturum minatur nisi volens sequatur; Philoctetes vero mori mavult atque vix a nautis retinetur cum e saxo in mare sese praecipitaret. Ulixes tum dicit[7] manere in insula eum quidem sinere sed ipsum et Neoptolemum cum arcu abiturosː Troiae non defuturum sagittarium qui hoc arcu uti sciat, sive Teucrum sive ipsum. Abeunt sed Neoptolemus nautarum chorum aliquamdiu cum Philoctete manere iubet si sententam mutet.
  • Secundus kommos[8]ː Philoctetes sortem deplorat eo magis quod nunc sine arcu victum quaerere non poterit et fame interibit. Chorus respondet in ipso positum esse utrum maneat an cum aliis Graecis Troiam naviget. Negat eos secuturum Philoctetes et telum flagitat quo se occidere posset.
  • Exodosː Neoptolemus revertitur arcum et sagittas redditurus quamquam Ulixes eum retinere conatur proditionem omni Graecorum exercitui se indicaturum minitans. Cum Philoctetes arcum suum reciperavit a Neoptolemo impeditur quin sagitta venenata Ulixem occideret. Ithacus homo e scaena exit et Neoptolemus omnia quae oraculum cecinerat revelat hoc est non tantum maximam gloriam Philocteti reservatam sed etiam vulnus ab Aesculapii filiis sanatumː ne sic quidem ei persuadet ut secum Troiam veniat. Econtra Thessalus heros adulescentem orat ut quae dextra data pollicitus esset ea faceret et se in patriam veheret. Iam adnuerat Neoptolemus cum apparuit e caelo Hercules iam deus factus qui fatis et Iovis voluntate explicatis veteri comiti persuasit ut Troiam exercitum sequeretur. Unicus est locus in tragoediis servatis ubi Sophocles deo ex machina utiturː nonnulli critici moderni coniecerunt fortasse ipsum Ulixem sub Herculis persona latere atque mandata perficere[9]. Nam velut altera tragoedia fuit intra Sophocleam tragoediam ab ipso Ulixe docta[10].
  1. Oratio LII. Cf. Guido Avezzù, Il ferimento e il rito. La storia di Filottete sulla scena attica, Bari, 1988. Recensio critica.
  2. Andreas Schnebele, Die epischen Quellen des Sophokleischen Philoktet : die Postiliaca im frühgriechischen Epos, Tubingen, 1988.
  3. Cf etiam Ilias II.718-25, Odyssea III.190 et VIII.219 necnon Pindarus, Pythia I.
  4. Versibus 55 et 77-8 eum hortatur ut verbis fur (κλοπεύς) fiat.
  5. A. Hinds, "The Prophecy of Helenus In Sophocles' Philoctetes", The Classical Quarterly, 1967ː 169-180.
  6. Jean Psichari, "Le Philoctète de Sophocle et Hippocrate", Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 1908ː 213-217
  7. Dolosa haec verba esse videntur quoniam et mercator (612) et Neoptolemus (841) hominis praesentiam necessariam esse prius dixerunt. Gloriam Troiae captae ipsi inimico ita tradiderit Philoctetes, siquidem Ulixi credet.
  8. Jacques Jouanna, 2003.
  9. Lucie Thevenet (2008)ː 56-8.
  10. Falkner, 1998.

Editiones et commentarii

[recensere | fontem recensere]
Neglectis Philoctetis precibus Ulixes Neoptolemum arcum et sagittas tenentem ad navem agit (tertii episodii exitus). François-Xavier Fabre pinxit.
  • Francesco Benedetti (cur.), Filottete / Sofocle ; con traduzione a fronte, commento, analisi delle parti strutturali..., Napoli, 1994.
  • J. C. Kamerbeek, The Plays of Sophocles : commentaries. Part VI, The Philoctetes, Lugduni Batavorum, Brill, 1980 Nonnullae paginae apud Guglum librorum

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]