Ranae (Aristophanes)
Vide etiam paginam discretivam: Ranae
Ranae (Graece: Βάτραχοι) est comoedia Graeci poetae Aristophanis anno 405 a.C.n. Lenaeis primum docta; palmam reportavit et ita placuit ut anno 404 vel 403 iterum docta sit.
Dramatis personae[recensere | fontem recensere]
- Ξανθίας, Xanthias vel 'Flavus', servus Dionysi. (Servi in dramatibus comicis propter crinem eorum flavum saepe nomen Xanthiam habent.)
- Διόνυσος, Dionysus vel Bacchus
- Ἡρακλῆς, Hercules
- Νέκρος, homo mortuus, corpus
- Χάρων, Charon vel portitor mortuorum
- Χόρος βατράχων, chorus ranarum
- Χόρος μυστῶν, chorus initiatorum
- Θυρωρός, ianitor
- Οἰκέτης Πλούτωνος, serva Proserpinae
- Πανδοκεύτρια, domina deversorii
- Ἑτέρα πανδοκεύτρια Πλαθάνη, altera domina deversorii Plathane
- Εὐριπίδης, Euripides poeta
- Αἰσχύλος, Aeschylus poeta
- Πλούτων, Pluto, rex mortuorum
Argumentum[recensere | fontem recensere]
Ὑπόθεσις
- ἐδιδάχθη ἐπὶ Καλλίου ἄρχοντος τοῦ μετὰ Ἀντιγένη διὰ Φιλωνίδου εἰς
- Λήναια. πρῶτος ἦν· Φρύνιχος β Μούσαις, Πλάτων τρίτος Κλεοφῶντι.
- οὕτω δὲ ἐθαυμάσθη τὸ δρᾶμα διὰ τὴν ἐν αὐτῷ παράβασιν ὥστε καὶ
- ἀναδιδάχθη, ὥς φησι Δικαίαρχος.
- Callio archonte, qui post Antigenem fuit, doctum est a Philonido in Lenaeis. Erat primus; Phrynichus secundus Musis, Plato tertius Cleophonti. Tanti aestimatum est hoc drama propter in eo parabasem ut iterum doctum sit, ut ait Dicaearchus.
Synopsis[recensere | fontem recensere]
Locus: via ad inferos, domus Plutonis
Euripide Sophocleque nuper mortuis, Dionysus, deus dramatis, sicut Hercules vestitus, cum servo suo Xanthia ad inferos descendit Euripidis reportandi causa. In itinere Dionysus artem remigii a Charonte discit; dein canendo cum choro ranarum certat; dein ianitori hostili, servae suavi, feminis iratis occurrit; dein ut a servo Xanthia distinguatur verberatur. Post parabasem, in qua poeta consilium de re publica praebet, Dionysus in prolusione certaminis Aeschyli Euripidisque iudicat in quo poetae 'thronum tragoediae' et reditum ad Athenas petunt. Postea verum certamen vel agon (Graece ἀγών) apparet, cum prologi poetarum comparentur, carmina chororum explicentur, ridicula imitatio monodiae Euripidis narretur, versus cuiusque comparentur, quaestiones de Athenis proponuntur, sed nullum iudicium fieri potest. Cum Pluto Dionysum poetam quem malit legere cogat, Dionysus Aeschylum ὅνπερ ἡ ψυχὴ θέλει (quem animus vult, v. 1468) legit. Dum Euripides irascitur Dionysus et Aeschylus ad Athenas redeunt servatum urbem.
Arbitrium litterarium[recensere | fontem recensere]
Aristophanes Ranas divisisse prope videtur in partes duas. Quid ita? Persona primis et quidem Bacchi partibus functa dei fabulosi ventriosi saepiusque inepti, sed imperiosi, sibi semper constat. Divisa esse fabula videtur eo, quod primum deus ille pelle leonina et fuste sumpto quasi Hercules cum servo suo ad inferos proficiscitur, unde poetam vere tragicum reducat. Nam inde ab anno 407. aut 406., cum quinquaginta annis post Aeschylum Euripides mortuus sit, nullum iam tragoediae auctorem gravem esse superstitem. Quae quidem in itinere acciderent, Aristophanes serie iocosa explicavit. Sed postquam ad Ditem inferosque Bacchus processit, iam altera et quidem diversa fabulae parte coepta poeta optimus eligendus est. Bacchus enim Euripidem Aeschylumque vel potius inter exemplaria tragoediae contraria diiudicare debet. Denique Bacchus secum abducit, quem magis diligit, poetam. Reducit enim Aeschylum, ut qui Atheniensibus magis prodesse posse videatur.
Editiones[recensere | fontem recensere]
- Kenneth Dover, ed., Aristophanes: Frogs. Oxonii: Clarendon Press, 1993. ISBN 0-19-814773-2
Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]
- Angela Maria Andrisano, Malika Bastin Hammou, Charalampos Orfanos, "Le choeur des grenouilles (Aristophane, Grenouilles, 209-268)" in Actes du colloque international organisé par l’équipe PLH-CRATA, 9-10 décembre 2009. Université de Toulouse Le Mirail, 2015ː 115-131
- Annie Bélis, "Aristophane, grenouilles v. 1249-1364 : Eschyle et Euripide μελοποιοὶ", Revue des Études Grecques, 1991ː 31-51
- Jean Carrière, "Aux Enfers avec Aristophane : comment jouer la catabasis des Grenouilles ?", Pallas. Revue d'études antiques, 1968ː 7-15
- Jean Defradas, "Le chant des Grenouilles : Aristophane critique musical", Revue des Études Anciennes, 1969ː 23-37
- Paul Demont, "La peur et le rire : la perception de l'esclavage dans les Grenouilles d'Aristophane" in Fear of slaves, 2007ː 179-192
- David Konstan, "Poésie, politique et rituel dans les Grenouilles d'Aristophane", Mètis. Anthropologie des mondes grecs anciens, 1986ː 291-308
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vide Ranae (Aristophanes) apud Vicifontem. |
Acharnenses · Equites · Nubes · Vespae · Pax · Aves · Lysistrata · Thesmophoriazusae · Ranae · Ecclesiazusae · Plutus | |