Typhon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Zeus fulmen in Typhona iacit. Hydria, circa 550 a.C.n.. Staatliche Antikensammlungen Monaci (Inv. 596)

Typhon[1] (Graece Τυφῶν), sive Typhoeus[2] (Τυφωεύς[3]), est portentum immani magnitudine in mythologia Graeca, gigas quem Terra ex Tartaro peperit. Titanibus superatis Terra ei dominationem mundi parare conata est, qua Jupiter iam potiturus erat. Typhon ingenti bello victus in Tartarum praecipitatus est.[4]

De Typhonis prole Hyginus mythographus haec dixit:[5]

Ex Typhone gigante et Echidna Gorgon, canis Cerberus triceps, draco qui mala Hesperidum trans oceanum servabat, hydra quam ad fontem Lernaeum Hercules interfecit, draco qui pellem arietis Colchis servabat, Scylla quae superiorem partem mulieris, inferiorem canis et canes sex ex se natos habebat, Sphinx quae in Boeotia fuit, Chimaera in Lycia quae priorem partem leonis figuram, posteriorem draconis habebat, media ipsa Chimaera. ex Medusa Gorgonis filia et Neptuno nati sunt Chrysaor et equus Pegasus; ex Chrysaore et Callirhoe Geryon trimembris.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Luc. Phars. 4.595; 6.92; Ov. Fast. 2.461; Hyg. Fab.152.
  2. Verg. Aen. 8.298; Ov. Met. 5.353; Hor. Carm. 3.4.53; Sen. Med. 773.
  3. Aliae nominum formae apud sciptores Graecos: Τυφάων, Τυφώς.
  4. Hes. Theog. 820-885.
  5. Fab. 151.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Burkert, Walter, 1985. Greek religion. Convertit J. Raffan. Harvard University Press.
  • Graves, Robert, 1955. The Greek Myths. Penguin.
  • Johnson, Patricia J., 1996-1997. Falsoque in honore gigantas ponit: Ovid's Typhoeus from Greece to Rome. New England Classical Newsletter & Journal 24: 7-15.
  • Kerényi, Karl, 1960. The Gods of the Greeks. Convertit N. Cameron. Grove Press.
  • Rood, Naomi Jennifer, 2007. Hesiod's metallurgy simile (Th. 861-7). Cambridge Classical Journal 53: 112-123.
  • Vaquero S. M., 1980. Tifoeo, el cautivo del Etna. Sicula pressus tellure Typhoeus (Val. Flac. 2,24). Helmantica 31: 245-249.
  • Watkins, Calvert, 1992. Le dragon hittite Illuyankas et le géant grec Typhôeus. Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres 136, 2: 319-330.
  • Watkins, Calvert, 1995. How to Kill a Dragon. Aspects of Indo-European Poetics. Oxford University Press.
  • Worms, F., 1953. Der Typhoeus-Kampf in Hesiods Theogonie. Hermes 81: 29-44.
stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!