Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Draco

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina monstra mythologica explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Draco" appellatur, vide Draco (discretiva).
Zmey Gorynych, Russicus draco triceps.
Dracones imperiales in moenia novem draconum in Hortis Beihaiensibus Pekini.
Sanctus Georgius draconem interficit. Pictura a Bernardo Martorell anno 1434 aut 1435 facta
Opus tessellatum Graeciae antiquae Cauloniae Italiae repertum cetum (draconem maritimum) ostendit.

Draco (-nis, m.) est monstrum fabulosum quasi ingens reptilis, in cultibus humanis compluribus totius orbis terrarum frequens. Saepissime figuratur ut squamatum animal magnum horridumque, sanguinem frigidum habens, quod dicitur in specubus obscuris aut montibus habitare carnemque avide devorare. Varia sunt genera draconum: alii serpentibus similes figurantur, alii dein alas magnas habere, alii etiam ignem evomere putantur.

Etymologica[recensere | fontem recensere]

Draco, vocabulum Latinum, a Graeco δράκων (drakon) ductum est. Cuius vocis significationem originariam apprehendemus, cum ad eius basim recurrerimus, hoc est ad verbum δέρκεσθαι (derkesthai) 'videre, cernere'. De ea ratione legimus apud Bruno Snell:[1] eo vocabulo perantiquo inusitatoque in sermone—ut ita dicamus—pedestri aspectum oculorum draconis exprimi. Nequaquam autem secundum Snell draco dicitur de bona vel longinqua acie oculorum, sed eo sensu, quo Caesar[2] dixit Gallos "ne [. . .] aciem (quidem) oculorum (Germanorum) ferre potuisse." Et Homerus et Pindarus aliique poetae vocabulo draconis ea mente usi sunt, ut actum proprium acute cernendi animalium variorum, nec non hominum, denotarent. In fabulis nostrae aetatis legimus leporem a serpente aspectum terrore subito in paralysin depressum torpere. Secundum Snell, Gorgo terribiliter cernens nihil aliud effecit.[3]

Historia significationis[recensere | fontem recensere]

In poematibus a poeta Vergilio scriptis, verbum "draco" significat "serpens", "anguis", vel particulariter "serpens magnus".

Manuscriptum MS Harley 3244 est mediaevale bestiarium, scriptum circa anno 1260 AD, et in eo haec imago est prima imago nota draconis quadripedis alati moderni ignivomi formae Europeanae.

Nunc postquam inventi sunt fossiles pterosaurorum Mesozoicorum, saepe imagines draconum faciuntur sine cruribus anterioribus et stantium pedibus posterioribus et carpis alarum, ut steterunt pterosauri.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Bruno Snell, Die Entdeckung des Geistes. Gottingae Vandenhoeck & Ruprecht 1975, P. 13 s.
  2. Caesar, de bello Gallico 1,39,1.
  3. Similia in lingua Theodisca, nec fortasse solum in ea, animadvertuntur: verbum blicken primo sensu non 'videre' significavit, sed (ut in Deutsches Wörterbuch fratrum Grimm reperitur) 'fulgere, nitere'.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad dracones spectant.