Latinitas nondum censa

Pax (Aristophanes)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Pax, sculptura hodie in museo Glyptothek, Monaci

Pax (Graece Εἰρήνη) est comoedia Aristophanis ca inter annos 420-410 a.C.n. tempore Belli Peloponnesiaci confecta quae in Dionysiis secundum praemium obtinuit.

Personae[recensere | fontem recensere]

  • Trygaeus, agricola Atticus
  • Duae filiae Trygaei
  • Duo servi Trygaei
  • Hermes
  • Bellum
  • Tumultus, adlatus Belli[1]
  • Chorus agricolarum Atheniensium
  • Hierocles vates
  • Faber falcium
  • Fabricator crestium
  • Faber armorum
  • Fabricator tubarum
  • Faber galearum
  • Fabricator hastarum
  • Duo pueri
  • Eirene, id est pax, persona muta
  • Opora, dea frugum, persona muta
  • Theoria, dea caeremoniarum, persona muta

Synopsis[recensere | fontem recensere]

Vinitor Graecus Trygaeus in tergo cuiusdam geotrupidae? sedens ad montem Olympum volat quaerendi Iovis causa quid consilii ceperit de Graecis vexatis perpetuis bellis. A Mercurio certius fit deos propter tumultum in excelsiores regiones caelorum se recepisse et Eirenen a deo belli in abysso retineri. Interdum bellum nonnullas civitates Graecas iuvante adlato suo nominis Multitudo in mortario conterit, quare tota Graecia bellum exardet. Adiuvante choro nunc Trygaeus Eirenen ex abysso liberat una cum Opora, dea messis, et Theoria, dea caerimoniarum. Denique Trygaeus eiscum domum reversus a quodam fabro falcium et figulo laudatur quorum negotia pace restituta bene verruncent. At fabricator crestium, confector hastarum et fabricator tubarum ei irati crimini dant bellicosa sua negotia perdidisse. Denique Trygaeus Oporam in matrimonium ducit ab omnibus auctor beneficii totius Graeciae acclamatus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Graece Kydoimós

Nexus interni[recensere | fontem recensere]


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • S. Douglas Olson. Peace, commentarium. Oxonii: Oxford University Press, 1998. ISBN 0198140819