Hercules (Euripides)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Hercules (discretiva)

Histrio Italianus Hugo Pagliai ut Amphitruo in Hercule Syracusis anno 2007 agit

Hercules (Graece Ἡρακλῆς aut Ἡρακλῆς μαινόμενος) est tragoedia Euripidea circa annum 416 a.C.n. docta qua poeta fabulam Herculis furore excaecati et propriam uxorem cum liberis interficientis in scaenam proferebat. Quam tragoediam Latine imitatus est Seneca in Hercule furente. Ut in Sophocleo Aiace heros furore excaecatus turpes res commisit sed ad sanitatem reversus alia viam atque Aiax adiit.

Personae[recensere | fontem recensere]

Res Thebis in Boeotia geruntur. Spectatores aram pro Amphitruonis domo vident ad quam Herculis familia confugit.

Summarium[recensere | fontem recensere]

Hercules furens in cratere ex Salerno in Campania. IV saeculo a.C.n.
  • Prologusː Amphitruo spectatoribus narrat cur ipse et Megara, Creontis regis defuncti filia, ad aram confugerintː tyrannus ex Euboea Lycos Creontem interfecit et regno potitus est. Nunc omnem stirpem regiam delere cupit, quia sibi persuasum habet Herculem ex Inferis quo Cerberi in lucem trahendi causa descendit numquam rediturum esse. Megara solationem et auxilium apud socerum quaerit qui spem abiciendam negat[2].
  • Parodosː chorus senum Thebanorum intrat infirmitatem et senium deplorans, Herculis liberis iam auxilio esse non possunt quorum eos miseret.
  • Primum episodiumː advenit Lycus qui ab eis quaerit an mortem vitaturos esse adhuc sperentː nam Herculem nunc in Inferis iacere adfirmabat et vivum timidum bellatorem fuisse ut qui eminus sagittis potius quam gladio pugnaret. Amphitruo filii honorem vindicat sagittarios victoriae saepe utiliores fuisse quam qui comminus pugnabant demonstransː praeterea hoplitae fortuna e virtute circumiacentium militum pendet qui agmen efficiunt. Lycus non respondet sed comitibus imperat ut materiam congerant ad supplices circa aram concremandos. Tum Megara mortem non iam fugere decernit[3] atque tantummodo petit ut sibi liberos in domo funebri apparatu vestire interim liceat. Quod concessit Lycus et omnes scaenam relinquunt.
  • Primum stasimonː chorus Herculis labores celebrat et senii imbellicitatem deplorat.
  • Secundum episodiumː Herculis familia e domo exit, ad mortem parata. Megara praeclaram vitam describit quam tribus filiis speraverat et iterum Herculem precatur ut appareat etiam sub umbrae forma. Quod mirabiliter evenitː nam Herculem inopinate ex Inferis redeuntem adspiciunt qui eis narrat quomodo Cerberum super terram traxerit atque simul Theseum ibi captivum in lucem reduxerit. Horrescit cum liberos suos funebribus stolis vestitos adspicit. Lyci scelera postquam audiit ad ultionem paratus cum familia domum intrat.
  • Secundum stasimonː chorus senectutem suam vituperans iuventutem celebrat. Deos si humana sentirent secundam iuventutem bonis viris daturos fuisse existimat ut boni a malis certo signo secernerentur. Ipsum numquam Musarum ministerium deserturum pollicetur quia Mnemosynen colere etiam seni licet atque ita hymno Herculem celebrabit[4]. Multi critici hos versus ipsius Euripidis de se verba esse arbitrantur.
  • Tertium episodiumː Lycus redux Amphitruonem solum invenit quem ubi sint ceteri morituri rogat. Postquam intra domum eos manere accepit cum satellitibus domum ingreditur. Mox lugubres clamores audiuntur et chori senes tyrannum Herculis ictibus perire intelligunt.
  • Tertium stasimonː chorus Iovi ceterisque deis gratiam agit quod opem iustis tulerint et de impiis poenas sumpserint. Totam Boeotiam cum montibus et fluminibus ad gaudendum provocat. Ultimis versibus iam horrendis visis in caelo manifestis terretur.
  • Quartum episodiumː advenae caelestes sunt Iris, Iunonis nuntia et Lyssa, Noctis filia cuius aspectus Furiae similis est et munus in furore pectori eorum incutiendo quos dei perdere volunt constat. Iris consilium suum senibus aperitː Herculem usque ad caedem innocentium filiorum furore insanientem faciet. Nisi enim Hercules hanc poenam dabit dei in posterum spernentur quos homines vicisse sese iactabunt. Lyssa primum Herculem, nobilem heroem, adoriri aspernatur. At cum irascitur Iris iussa facere incipit. Mox lamentationes Amphitruonis e domo audiuntur et nuntius accurrit quomodo Hercules liberos et uxorem immaniter interfecerit nuntiaturus quos Eurysthei familiam esse falso credebat. Cum autem patrem sagittis iam peteret dea Athena domum diruens saxum in herois pectus proiecit qui profundo somno statim obrutus est.
  • Quartum stasimonː chorus caedem et Herculis fatum flebiliter deplorat dum machina ekkuklêma vocata domum interiorem et cadavera et Herculem ligatum dormientemque in scaenam profert et spectatoribus ostendit.
  • Exodosː Hercules columnae fragmento Amphitruonis iussu adligatus expergiscitur ruinis et cadaveribus undique circumdatus. Quid evenerit omnino oblitus est et postquam pater eum de liberorum caede paulatim certiorem fecit ad mortem voluntariam decurrere vult scelerum conscientiam ut effugeret. Tum vero Theseus advenit qui beneficii memor Athenarum hospitalitatem heroi polliceturː ubi post mortem quoque lapideis monumentis coletur. Quin etiam exemplo deorum eum solatur qui nefanda facinora volentes committere solent nec minus dei sunt. Hercules respondet fabulis a poetis de deis excogitatis se non credere[5] sed miseram vitam tolerare fortius esse existimans[6] quam ad mortem confugere gratias agit et Theseum sequitur postquam liberos sepeliendos patri Amphitruoni tradidit.

De argumento[recensere | fontem recensere]

Herculis insaniae mythus iam ante Euripidem innotuerat[7]; at ille multa novavit atque mutavit in primis ut heroem minus rudem et agrestem efficeret quam in fabulis ostendebatur. Ita haec caedes quae vulgo ante labores a prioribus poetis ponebatur post labores ad ultimam vitam transtulit[8] ita ut poenam eiusmodi minime meruisse videretur. In mytho communi liberos tantum necabat atque deinde Megaram propinquo Iolao in matrimonium tradebat quod spectatoribus quinti saeculi nimis durum videri potuit. Tyrannus Lycus quoque Euripidis inventio fuisse creditur quae invidiam in Herculis inimicos moveret. Deam poliadem Athenam et Atheniensium regem Theseum in mythum introduxit in maiorem patriae gloriam spectatorumque benevolentiae captandae causa. Simul non malum hominem esse Herculem magis apparebat siquidem amicitiam in infortunio tam fidelem servare meruisset. Praeterea Hercules in Atticam proficiscitur velut ibi moriturus[9] et insuper eodem patrem Amphitruonem arcessiturus ad sepulturam[10]. Quod nusquam alibi legitur. Quin etiam labores suscepisse dicitur non tam Iunonis ob iram coactus quam ut patris exsulis reditum in patriam Argivam redimeret[11], quod a vulgata versione discrepat.

Diu critici in hac tragoedia actionem velut in duas partes distractam reprehenderuntː prima enim parte Lyci saevitia timetur et periculo illo Herculis reditu vix suppresso iam chorus providentiam deorum iustitiam in terris restituentium celebrabat, quae felix conclusio fuisset, cum duae saevae deae in scaenam inrumpunt et qui liberis prius saluti fuit eorum interfector per voluntatem deorum fit. Itaque reiectis deis Hercules Iovis paternitatem aspernatur atque solius Amphitrionis filius esse decernit[12]ː simul ad humanam amicitiam decurrit. Non apud deos enim sed apud homines auxilium et misericordia inveniuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Jacqueline Duchemin, "Le personnage de Lyssa dans Héraclès d'Euripide", Revue des Études Grecques, 1967ː 130-139
  2. Versus 105-6ː οὗτος δ᾽ ἀνὴρ ἄριστος ὅστις ἐλπίσι / πέποιθεν αἰεί: τὸ δ᾽ ἀπορεῖν ἀνδρὸς κακοῦ = vir optimus numquam desperat; ignavi viri est abdicare.
  3. Versus 309-10ː τὰς τῶν θεῶν γὰρ ὅστις ἐκμοχθεῖ τύχας, / πρόθυμός ἐστιν, ἡ προθυμία δ᾽ ἄφρων = qui sortibus deorum impugnat strenuus quidem est sed illa strenuitas amens.
  4. Versus 676-9ː μὴ ζῴην μετ' ἀμουσίας, / αἰεὶ δ' ἐν στεφάνοισιν εἴην. / Ἔτι τοι γέρων ἀοιδὸς / κελαδεῖ Μναμοσύναν· = Ne vivam sine Musis, semper sub coronis verser. Senex quoque vates Mnemosynen canit...
  5. Versus 1340-6.
  6. Versus 1347-52ː Ἐσκεψάμην δὲ καίπερ ἐν κακοῖσιν ὤν, / μὴ δειλίαν ὄφλω τιν' ἐκλιπὼν φάος· ... ἐγκαρτερήσω θάνατον = 'quamquam miser sum timui ne ignaviae accusarer si lucem liquissem... Morti resistam' (sunt qui textum manuscriptorum ita emendentː ἐγκαρτερήσω βίοτον = vitam tolerabo).
  7. Iam in Carminibus Cypriis narrabatur.
  8. Ita Euripides Deianiram et pyram in monte Oeta ignorabat.
  9. Versus 1331-7.
  10. Versus 1421.
  11. Verba Amphitruonis versibus 16-21.
  12. Versus 1265ː πατέρα γὰρ ἀντὶ Ζηνὸς ἡγοῦμαι σὲ ἐγώ.

Editiones et commentarii[recensere | fontem recensere]

Opus tessellatum in Lusitania repertumː Hercules furens parvum filium coram Megara taeda petit.
  • Euripides, Heracles with introduction and commentary by Godfrey W. Bond, Oxonii, Clarendon Press, 1982 Recensio critica

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]