Alcmene
Alcmene (sive Alcmena sive etiam Alcumena[1]) in mythologia Graeca est mater Herculis, quem Iovi peperit, quicum nescia et invita concubuit, dum maritum Amphitruonem credit esse. Ipsa regis Mycenarum Electruonis filia fuit, ac sic etiam neptis Persei et Andromedae ac proneptis ipsius Iovis. Nupsit Amphitruoni et duos filios paene uno tempore peperit, Iphiclum a suo marito seminatum et Herculem a Iove.
Fabulae
[recensere | fontem recensere]Rex Mycenarum erat Electryon cum Pterelae filii regnum invaserunt ac gregem boum secum rapuerunt. Adiuvante Amphitruone, cui filiam Alcmenam in matrimonium spopondit, rex armentum reciperavit. Sed una ex bubus furens impetum in Electryonem fecit: tum fustem Amphitruo in eam iniecit, qui in cornibus resiluit ac regem feriit necavitque. Ob quod factum in exsilium Thebas fugere cum Alcmena coactus est Amphitruo, ubi a rege Creonte benigne acceptus et lustratus est. Nec tamen Alcmena ei nubere passa est nisi ea lege ut prius fratres a Pterelae filiis occisos vindicaret[2]. Dum bellum Amphitruo peregre cum Telebois gerit, Iuppiter sub specie et habitu mariti cum Alcmena decepta concubuit: tres noctes etiam continuasse dicitur ut amore longius frueretur. Ita evenit ut Alcmena duobus filiis praegnans fieret, Hercule e Iove, Iphiclo e marito mortali. At Iuno paelici irata partum Herculis morari occepit ita ut Eurystheus maior natu fieret ac regno potiretur. Nam Iuppiter e sua stirpe naturum regem Peloponneso praenuntiaverat, Herculem in animo habens: at Sthenelus quoque, Eurysthei pater, e Iovis stirpe per Perseum ortus erat. Itaque cum Alcmena Ilithyiam/Lucinam invocavit, venit quidem sed a domina Iunone monita ante fores sedit crura comprimens et digitos internexos tenens. Sic veluti magica arte impediebat partum et cruciatibus ingentibus vexabatur Alcmena. Tandem ancilla dominae devota quid ageret dea animadvertit atque ei nuntiavit iam peperisse Alcmenam ac diis gratiam agendam. Quo nuntio attonita Ilithyia prosiluit ac digitos diiunxit: ita Hercules nasci potuit. Sic apud Ovidium. Contra apud Plautum Iove tonante et auxilium ferente Alcmena sine doloribus eodem tempore et Iphiclem et Herculem peperit.
Alcmena anus filio Herculi superfuit atque etiam dicitur Eurystheo mortuo (qui eam et filios vexaverat) oculos e capite effodisse[3]. Postremo cum Thebis Argos contenderet, in itinere Megaris obisse dicebatur ubi ab Heraclidis sepulta est[4]
De persona scaenica
[recensere | fontem recensere]In tragoediis
[recensere | fontem recensere]In multas fabulas scaenicas antiquas Alcmena ut persona inducta est : nam et Aeschylus et Euripides tragoedias hodie deperditas composuerunt cui titulo Alcmene, Sophocles vero tragoediam cui titulo Amphitruo. Extant Heraclidae Euripidianae, ubi Alcmene Eurystheum inimicum captivum necari iubet. Partes secundas etiam agit in Hercule Oetaeo Senecano.
In comoediis
[recensere | fontem recensere]Plures comoediae Graecae de fabula Alcmenae perierunt : una extat comoedia Plautina Amphitruo, in qua Alcmena, uxor plena dignitatis, amans et casta, a Iovis insidiis decepta est. Nonnulli dramatici auctores moderni hanc fabulam imitati sunt et argumentum retractaverunt. Praecipui sunt hi :
- Iohannes Rotrou Les deux Sosies, 1636
- Molière Amphitryon,1668
- Iohannes Dryden, 1690
- Henricus von Kleist, Amphitryon, 1803
- Iohannes Giraudoux Amphitryon 38, 1929
Apud Kleist tantum Alcmene Iovem sequitur ac maritum relinquit.
Notae
[recensere | fontem recensere]Fontes
[recensere | fontem recensere]- Apollodori bibliotheca II,4,5-8
- Hesiodus, Scutum Herculis 1-56, Catalogi mulierum pars fuit.
- Hyginus, Fabulae 29.
- Homerus, libro nono decimo Iliadis 95-120 necnon libro undecimo Odysseae 265-267.
- Ovidius libro nono Metamorphoseon versus 273-323.
- Plautus, Amphitruo
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Monique Crampon, "La dérision de la femme et le double visage d'Alcmène dans l'Amphitryon de Plaute" in Mélanges Pierre Lévêque. Tome 7, 1993: 41-55
- Wendy Doniger, "Sita and Helen, Ahalya and Alcmena: A Comparative Study", History of Religions, 1997: 21-49
- Pierre Letessier, "Différence et codification : Alcmène dans Amphitryon de Plaute", Cahiers Mondes anciens, 2012
- Michel Marc, "Alcmène et Marie, deux mères souffrantes", Kentron, 1993: 171-182
- Robert Parker, "Agesilaus and the bones of Alcmena" in On the daimonion of Socrates: Plutarch, Mohr Siebeck, 2010: 129-138
- L. R. Shero, "Alcmena and Amphitryon in Ancient and Modern Drama", Transactions and Proceedings of the American Philological Association, 1956: 192-238
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimedia communia plura habent quae ad Alcmenam spectant
- Alkmene in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft
- Fontes fabularum a Perseo Anglice recensiti.
- Le Grenier de Clio Francogallice