Fabula satyrica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Effigies actoris qui partes Papposilenis agit

Fabula satyrica est genus fabularum a Pratina fere anno 502/501 a.C.n. tragoediis primum adiunctum. In agone tragicorum post successionem trium tragoediarum fabulam satyricam agere mos erat, quae animos exacta cladum serie serenaret. Una tantum integra ad nos pervenitː Cyclops Euripidis. Addenda nunc sunt fragmenta Ichneutarum ("Vestigatores") Sophoclis per papyros servata.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]