Musea Capitolina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Forma montis Capitolii, nunc sedis Museorum Capitolinorum - a Michaele Angelo Bonarotio picta, a Stephano Dupérac incisa anno 1568
Palatium Conservatorum est unum e tribus aedificiis principalibus museorum Capitolinorum.
Interiora Palatii Novi
Cavaedium Palatii Conservatorum

Musea Capitolina[1] (Italiane: Musei Capitolini) sunt musea urbis Romae, quae ex pluribus thesauris operum antiquitatis nec non pinacothecis constant. Collectus maximi momenti in monte Capitolino in Palatio Conservatorum et in Palatio Novo siti sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Musea Capitolina ab anno 1471 repetunt, cum Roma urbs a Sixto IV papa sculpturis antiquis varios deos Graecos et Romanos demonstrantibus donata est. Etiam annis posteris collectus imprimis ex thesauro Vaticano amplificati sunt. Anno 1734 post collecta Alexandri Albani cardinalis parta primo populo aperti sunt. Roma anno 1870 capite Italiae facta reperta nova in antiquario montis Caelii ad Musea Capitolina pertinentio posita sunt. Anno 1925 Palatium Caffarelli emptum est, anno 1952 septentrionalis Palatii Conservatorum annexus, qui Bracchium Novum (Braccio Nuovo) dicitur, museis additus, anno 1957 Galleria Lapidaria instituta est. Anno 1997 propter aedificationes pars collectus in sic dicta Centrale Montemartini, pristinam electrificinam ad viam Ostiensem sitam, exposita est. Quae expositio multos visitatores alliciebat, anno 2005 in Museorum Capitolinorum filiale perpetuum commutatum est.

Cum usque ad annum 2005 Musea Capitolina a Carolo Aymonimo architecto renovata ac amplificata sunt, etiam Palatium Clementinum emptum et museis annexum est.

Musea[recensere | fontem recensere]

Musea hodie in plures partes in monte Capitolio sitas divisa sunt, quae uno aditu (in Palatio Conservatorum) attinguntur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Manfred Wundram (ed.): Reclams Kunstführer, Italien. Band V. Rom und Latium. Reclam, Stutgardiae 1981, ISBN 3-15-008679-5.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen attestatum est inter alia apud Radio Vaticana

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Musea Capitolina spectant.