Jump to content

Lycanthropus

E Vicipaedia
Lycaon rex, quem Iuppiter in lupum mutavit.
Germanica lycanthropi repraesentatio.

Lycanthropus[1] (Graece λύκος ‘lupus’ + ἄνθρωπος ‘homo’) est genus versipellium, figura in mythologiis et religionibus in multis culturis. Lycanthropus sic appellatur quia lineamentis corporis et lupi et hominis apparere solet. Iam in veterrimis fabulis de talibus monstris narratur, verbi gratia in carmine de Gilgamo, in Ovidii Metamorphosibus, in Petronii Satyricon libris, in Apulei Metamorphosibus.

Lycanthropi saepe lunae afflictae submissi esse dicuntur. Itaque etsi plerumque hominum figuram habere videntur, plenilunio vero vel lupi vel monstra utriusque speciei, sc. simul et hominis et lupi, similia prodeunt. Solis instrumentis argenteis vulnerari dicuntur, praecipue telis argenteis. Lycanthropi flore generis aconiti argui possunt, nam umbra plantae in mento lycanthropi luteola est.

Lycanthropia est morbus commenticius lycanthroporum. In quem qui inciderunt, luporum similes vel ululant vel pedibus manibusque quadrupedatim currunt vel alia talis morbi edunt signa.

Apud Plinium

[recensere | fontem recensere]

Antiqua notio versipellis in Plinii Naturali historia reperitur:

Homines in lupos verti rursusque restitui sibi falsum esse confidenter existimare debemus aut credere omnia quae fabulosa tot saeculis conperimus. Unde tamen ista vulgo infixa sit fama in tantum, ut in maledictis versipelles habeat, indicabitur. Euanthes, inter auctores Graeciae non spretus, scribit Arcadas tradere ex gente Anthi cuiusdam sorte familiae lectum ad stagnum quoddam regionis eius duci vestituque in quercu suspenso tranare atque abire in deserta transfigurarique in lupum et cum ceteris eiusdem generis congregari per annos VIIII. Quo in tempore si homine se abstinuerit, reverti ad idem stagnum et, cum tranaverit, effigiem recipere, ad pristinum habitum addito novem annorum senio. Id quoque adicit, eandem recipere vestem. Mirum est quo procedat Graeca credulitas! nullum tam inpudens mendacium est, ut teste careat. Item Apollas, qui Olympionicas scripsit, narrat Demaenetum Parrhasium in sacrificio, quod Arcades Iovi Lycaeo humana etiamtum hostia faciebant, immolati pueri exta degustasse et in lupum se convertisse, eundem X anno restitutum athleticae se exercuisse in pugilatu victoremque Olympia reversum.

Apud Petronium

[recensere | fontem recensere]

Eadem notio versipellis in Petronii Satyricōn libris reperitur:

Quum adhūc servīrem, habitābāmus in vīcō angustō—nunc Gavillae domus est. Ibī, quōmodo diī volunt, amāre coēpī uxōrem Terentiī cōpōnis(it)—nōverātis Melissam Tarentīnam, pulcherrimum bacciballum. Sed egō nōn—meherculēs—corporāliter illam aut propter rēs veneriās cūrāvī, sed, magis, quod benemōria fuit. Sī quid ab illā petiī, nunquam mihī negātum; fēcit assem, sēmissem habuī; quicquid habuī in illīus sinum dēmandāvī, nec unquam fefellitus sum. Hujus contubernālis ad vīllam suprēmum diem obiit. Itaque per scūtum, per ocream ēgī, agināvī quemadmodum ad illam pervenīrem: nam, ut ajunt, in angustiīs amīcī appārent.

Forte dominus Capuae exierat ad scrūta scīta expedienda. Nactus egō occāsiōnem, persuādeō hospitem nostrum ut mēcum ad quīntum mīliārium veniat—erat autem mīles, fortis tanquam Orcus. Apocūlāmus nōs circā gallicinia(de); Lūna lūcēbat tanquam merīdiē. Venīmus inter monimenta: homō meus coëpit ad stēlās facere; sedeō egō cantābundus et stēlās numerō. Deinde, ut respexī ad comitem, ille exuit sē et omnia vestimenta secundum viam posuit. Mihī anima in nāsō esse! Stābam tanquam mortuus. At ille circummīnxit vestimenta sua, et subitō lupus factus est. Nōlīte mē jocārī putāre! Ut mentiar, nūllīus patrimōnium tantī facio! Sed—quod coēperam dicere—postquam lupus factus est, ululāre coēpit et in silvās fūgit. Egō prīmitus nesciēbam ubī essem; deinde accessī ut vestimenta ejus tollerem: illa autem lapidea facta sunt. Quī morī timōre nisi egō! Gladium tamen strīnxī et in tōta via umbrās cecīdī, dōnec ad vīllam amīcae meae pervenīrem. Lārva intravi, paene animam ēbullīvī, sūdor mihī per bifurcum volābat, oculī mortuī; vix unquam refectus sum.

Melissa mea mīrārī coēpit quod tam sero ambulārem, et “Sī ante”, inquit, “vēnissēs, saltem nōbīs adjūtāssēs; lupus enim vīllam intrāvit et omnia pecora momordit; tanquam lanius sanguinem illīs mīsit. Nec tamen dērīsit, etiamsī fūgit: servus enim noster lanceā collum ejus trājēcit.” Haec ut audīvī, operīre oculōs amplius nōn potuī, sed lūce clārā Gāiī nostrī domum fūgī tanquam cōpō compīlātus; et postquam vēnī in illum locum in quō lapidea vestimenta erant facta, nihil invēnī nisi sanguinem. Ut vērō domum vēnī, jacēbat mīles meus in lēctō tanquam bovis, et collum illīus medicus cūrābat. Intellēxī illum versipellem esse, nec posteā cum illō pānem gustāre potuī—nōn sī mē occīdissēs! Vīderint aliī quid dē hōc exopīnissent; egō sī mentior, geniōs vestrōs īrātōs habeam.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Wolfeshusius, Johannes Fridericus (). De Lycanthropia: An vere illi, ut fama est, luporum & aliarum bestiarum formis induantur. Problema philosophicum pro sententia Joan. Bodini … adversus dissentaneas aliquorum opiniones noviter assertum…. Lipsiae: Typis Abrahami Lambergi