Panama

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


República de Panamá
Vexillum Panamae
Vexillum
Insigne Orae Panamae
Insigne
Nationis sententiola : Pro Mundi Beneficio
Situs Panamae
Lingua officialis Hispanica
Nomen incolarum adiectivum Panamensis-e [1]
Caput Urbs Panamensis[2]
Praeses Ricardus Martinelli
Area
 - Tota
 - % aquae
loco 118e
75,517 km²
2,9
Numerus incolarum
 - Totus (2013)
 - Spissitudo
loco 156e
3 661 868 inc.
54,2 inc./km²
Moneta Balboa PAB (Hispanice; balboa)
et dollarium Statunitense $ sive USD
(Hispanice; dólar estadounidense)
Circulus temporalis UTC-5
Hymnus nationalis Himno Istmeño
Interretis abbreviatio .pa
Praefixum telephonicum +507

Panăma[3] sive Panamia[4] sive officialiter Respublica Panamensis[5] est civitas sui iuris circiter 3220000 incolarum in America Media sita et finitima Septemtrione Mari Caribico, Oriente Columbiae, Meridie Oceano Pacifico et Occidente Costaricae. Caput est Urbs Panamensis[6]. In angustissimo Mesamericanae continentalis partis loco, in ithmo usque ad Americam Australem patente, sita est. In medio Canale Panamense, Oceanum Atlanticum et Oceanum Pacificum alligante, divisa est. Quotannis, circiter 14 000 navium (5% mundani maritimi commercii) 82 chiliometra canalis transeunt, cuius dominium cessum est e Civitatibus Foederatis Panamae anno 2000. A Kalendis Iuliis 2009 Panamae praeses est Ricardus Martinelli. Civitatis sententia est: "Pro mundi beneficio."

Nationis incolae a plerisque Mixticiis, scilicet Amerindis cum Europaeis mixtis, formantur. Praecipuus oeconomicus campus diaconiarum est, qui pecuniarias activitates et reditus impetratos a Columbense liberi commercii zona, canalis cultu ac navium actuariarum patefactione amplectitur.

Panamensis oeconomia valde variata est et ultimis decenniis propter portum Urbis Panamensis[7] satis crevit, ubi in praesenti canalis urbis nationisque nomen ferens est. Panama fortis industrialis polus est, cum oeconomica sat variata in agripecuariis areis, specificius in maizii, bananae, coffeae, oryzae et cannae saccharíferae cultu. Praecipuum minerale sal est. Oeconomia etiam in periegesi excellit.

Toponymia[recensere | fontem recensere]

Panamensis ars Praecolumbiana.

Respublica Panamensis suum nomen ex Urbs Panamensis[8] accipit, ubi celebratum est consilium municipale et statuta est Regalis Audientiae Panamae (Hispanice; Real Audiencia de Panamá) iurisdictio, quae totum Isthmum Panamensem comprehendebat. Nomen Panăma (Hispanice; Panamá) per territorii ad Viceregna Peruvianum et Novae Granatae, per Hispanicam colonialem perihodon, pertinentiam invaluit, et denique officiale factum est post obsignationem Actorum de Panamae Separatione a Columbia. Vocabuli Panămae etymologia Amerindicae originis, probabiliter e lingua Cueva, est. Sunt varia significata et referentiae ad nomen Panămam assignatae, nihilominus communiter acceptum significatum est "piscium et papilionum abundantia".

Aliqui historici nomen attribuunt ad augustam arborem sterculiam apetalam localiter Hispanice panamá nuncupatam, frondosae umbrae et multo communem in area, sub quam congregatae sunt aboriginales familiae.

Respectu Urbis Panamensis, prope locum ubi urbs a Petro Arias Dávila condita est, inveniebantur parvae piscatorum catoeciae qui Panămae (Hispanice; panamá) nuncupabantur, ut indicatur in epistula, quod aliquibus auctoribus esset causa ad baptizandam urbem hoc nomine. Alia significata sunt: linguā Amerindicā "ultra" significat et erat huius regionis cacici nomen.

Historia[recensere | fontem recensere]

Prima tempora[recensere | fontem recensere]

Panamam Amerindi Muiscae, Caribae,[9] Embĕrae et Cioci (Hispanice; muiscas, caribes, emberá' et chocó, respective) incolebant. Isthmus una inter primas Americanas terras ab Hispanis inventas et exploratas fuit. Anno 1501, Rodericus de Bastidas Caribica litora percucurrit. Christophorus Columbus anno 1501 in Sinu Portus Beli[10] (Hispanice; Portobelo) ancoram iacuit et, anno sequenti, Sanctam Mariam Bethlehemitam, primam Europaeam catoeciam in Americanis continentalibus terris, condidit.

Anno 1508, Corona Isthmi Panamensis (Terrae Firmae[11]) colonizationem iussit et Didacum de Nicuesa primum territorii gubernatorem, designavit, quod Castellam Auream[12] (Hispanice; Castilla de Oro) nuncupabatur. Anno 1510, Didacus de Nicuesa portum Onomatheopoleōs sive Nominis Dei (Hispanice; Nombre de Dios), in Caribico litore, condidit.

Colonia[recensere | fontem recensere]

Condita anno 1519 a Petro Arias Dávila, Castellae Aureae gubernatoris, Urbs Panamensis postea evoluta est gratiā viae constructae usque ad Onomatheopolin sive Nomen Dei (Hispanice; Nombre de Dios). Opus erat ut Peruvianum aurum, et hominum ac mercium commeatus inter colonias et metropolin, isthmum transirent. Classis portum Callai, prope Limam, cum Panama conectebat.

Saeculo XVIII, commeatus maritimus in area defloruit. Anno 1739, Portus Beli[13] occupatio a Britannis commercialem motum dissolvit. Panama traditus est ad Viceregni Neogranatensis iurisdictionem, postquam hic separatus est e Peruviano.

Independentia et vinculum cum Columbia[recensere | fontem recensere]

Hispanicarum coloniarum motus in America denique Panamam affecere, quae die 28 Novembris anni 1821 independentiam proclamavit. Paucis mensibus postea, se in Simonis Bolívar Magnam Columbiam (Hispanice; Gran Colombia) integravit, iuxta cum Venetiolam, Columbiam et Aequatoriam, cum nomine Departamenti Isthmi. Hospitio accepit paulo postea primus Congressus Interamericanus, a Simone Bolívar anno 1826 convocatus. Anno 1840 fuit evanida independentia tredecim mensium, quam secuta est rursus territorii incorporatio in Columbiam, velut Departamentum Panamae.

Anno 1846, foedus inter Gubernationem Columbianam et Civitates Foederatas construi interoceanicam ferriviam sivit, cui tuta effecta est neutalitas et liber transitus. Aurum in California, anno 1849, inventum, isthmi munus velut viam communicationis inter Statunitensia Orientale et Occidentaleque litora revaloravit. Sex annos postea, inaugurata est ferrivia, unus inter promissorissimos exterarum monetarum fontes Gubernationi Columbianae, qui Panamam adduxit ut multiplices et interminabiles negotiationes ad construendum canalem coeperet, solum anno 1880 inceptam. Societas ad notabile inceptum curam agens, praesertim Francogallici capitalis, opera anno 1889 interrupit et, anno 1898, opus decretorie impeditum est. Civitates Foederatae cum Columbia negotiari coepere et statuere ad perficiendam constructionem temporarium foedus quod a Columbiano Senatu nunquam ratificari consecutum est.

Respublica Panamensis[recensere | fontem recensere]

Canalis Panamensis constructio.

Die 3 Novembris anni 1903, separatisticus motus Panamae independentiam e Columbia proclamavit. Civitates Foederatae novam civitatem confestim agnovere et vires navales quae quominus Columbianae copiae rebellionem suffocatum venirent impedirent misere. Quindecim dies postea, obsignatum est Foedus Hay-Bunau-Varilla, a temporaria Panamae gubernatione ratificatum et concedens Civitatibus Foederatis usum, dominium atque perpertuam Zonae Canalis Panamensis occupationem, laciniae sedecim chiliometra amplae per isthmum. Anno 1904 denuo coepta sunt opera. Canalis commeatui solum offialiter apertum est die 15 Augusti 1914.

Februarii 1904 constitutio Statunitensium virum armatarum interventionem publicarum perturbationum casu auctorizabat, quod, in usu, protectoratus instaurationi aequipollet. Politica instabilitas ad varias interventiones primis saeculi decenniis incitavit, quod vicissim, iuxta cum Zonae Canalis alienatione, nationale territorium in duo dividente, in plebe hostilitatis sensationes versus Civitates Foederatas et crescentem nationalismum aluit.

Anno 1924 normalizatae sunt relationes inter Panamam et Columbiam. Anno 1936, "programma bonae vicinitatis" quod profitebatur Statunitensis praeses Franklinus D. Roosevelt principium revidendi Foederis Hay-Bunau-Varilla permisit. Arnulphus Arias Madrid, praeses Iunio 1940 electus, fructum e delicata internationali re cepit ad requirendum a Statunitensi gubernatione maiores pensitationes propter belicum Zonae Canalis usum et nominaliter Panamensis vexilli. Hoc demisso, anno 1941, natio in Secundum Bellum Mundanum intravit, Civitatum Foederatarum normas sequens, cui permissum est ut operarentur in stationibus extra Zonam Canalis sitis.

Anno 1949, Arnulphus Arias Madrid denuo electus est, sed praxicopēma potestatem duo annos postea Iosepho Antonio Remón Cantera, Custodiae Nationalis commandanti, dedit, qui cum Statunitensi praeside Dwight D. Eisenhower novum foedus de canali obsignavit, sed Panamensia desideria plus secundans.

Iosephi Antonii Remón Cantera homicidium, Ianuario anni 1955, induxit in brevibus Iosephi Raimundi Guizado Valdés et Ricardi Arias Espinosa praesidialibus mandatis. Ernestus de la Guardia Iunior inter 1956 et 1960 gubernavit, cum opera cum Argentariae Mundanae pecunia et intratum peregrinum capitale ad construenda ergasteria petroleo purgando nationali progressioni favere.

Per Roberti Chiari mandatum inter 1960 et 1964 programma erradicandorum saccorum paupertatis et amplificandae opitulationis magnis incolarum circulis confectum est. Illo tempore, Pons Americarum, structura super Canali Panamensi viā terrestri isthmum coniungens, die 12 Octobris 1962inauguratus est. Ianuarii 1964 tumultus et temporaria relationum ruptio cum Civitatibus Foederatis in novam interventionem induxerunt. Marcus Aurelius Robles, inter 1964 et 1968, nova foedera Iunio 1967 obsignavit.

Generalis Omar Torrijos (dexterā) Panamensis ruris agricolas comitatus. Omaris Torrijos gubernatio propter sua programmata de distribuendis denui terris nota est.

Arnulphus Arias Madrid, rursus anno 1968 electus, tertia vice praxicopēmate dimissus est. Instauratum est consilium militare, extraofficialiter conversum ad utilitatem Omaris Torrijos, Custodiae Nationalis commandantis, qui anno 1972 sibi speciales potestates exsecutivas per sex annorum perihodon concedi fecit. Nationis praesidatus, privatus secundum constitutionem anni 1972 politicarum potestatum parte pro Custodia Nationali, inter annos 1972 et 1978 occupatus est a Demetrio Lakas.

Omaris Torrijos gubernatio depicta est operum publicorum confectione et oeconomico socialique civitatis interventionismo. Externo gradu, tensionem cum Civitatibus Foederatis auxit in eo quod ad canalem attinet, sed bona Statunitensis praesidis Iacobi Carter dispositio in novum foedus, Septembre 1977 obsignatum, induxit, per quod determinata est de canali ac eius zona Statunitensium iurum gradualis abalienatio ad Panamae, processus anno 2000 perfectus.

Pridie Kalendas Augustas 1981, praeside Aristide Royo et natione seriam crisin oeconomicam passa, Omar Torrijos aëreo accidente mortuus est. Cui successit, Custodiae Nationalis mandato, Florentius Flores Aguilar et, anno secuto, Ruben Darius Paredes. Ricardus de la Espriella praesidatum anno 1982 sumpsit et munere Februario 1984 se abdicavit. Diei 30 Maii eiusdem anni comitia potestatem Nicolao Ardito Barletta dedere, qui se abdicavit anno postea. Ericus Delvalle, e 1985 praeses a Conventu Nationali demissus est cum anno 1988 Custodiae Nationalis commandantem Emmanuelem Antonium Noriega, a Statunitensi tribunali de internationali narcomercatura participanda accusatum, cassare conaretur.

Vexillum Panamense in Cirro Ancone (Hispanice; Cerro Ancón).

Maio 1989 habita sunt comitia, sublata post apparentem oppositionis triumphum, et Franciscus Antonius Rodríguez Poveda, Emmanueli Antonio Noriega conexus, temporarius praeses appellatus est. Ante crescentem internationalem oppositionem contra regimen, Decembre Emmanuel Antonius Noriega maximus nationis praepositus designatus est sed eodem mense nova Statunitensi interventione demissus est. Guliermus David Endara Galimany, apparens Maiorum comitiorum victor, praeses declaratus est.

Zona Canalis Panamensis Panamae pridie Kalendas Ianuarias 1999 data est, secundum Foedera Torrijos-Carter. E 22 Octobris 2006, Panamenses canalem amplificare decrevere ut oppetant commeatus incrementum et ut competitivi in metaphortōsi maneant

Geographia[recensere | fontem recensere]

Respublica Panamensis isthmica lacinia est cum tota area 75 517 km². Loca altissima Mons Ignifer Baru (Hispanice; Volcán Barú), 3 475 m altus, Cirrus Fabrĕga (Hispanice; Cerro Fábrega), 3 375 m altus, Cirrus Itămut (Hispanice; Cerro Itamut), 3 280 altus, et Cirrus Echandi (Hispanice; Cerro Echandi), 3 163 m altus, sunt. Praecipuae insulae Coiba, Insula Regis (Hispanice; Isla del Rey) et Cebăco (Hispanice; Cébaco) sunt. Extensissimi lacus Gatun (Hispanice; Gatún), 423,15 km² latus, et Baianus (Hispanice; Bayano), 185,43 km² latus, sunt. Praecipuum territorii flumen propter eius oeconomicum impactum Chagres, impraescindíbilis ut Canalis Panamensis exitum assequatur, est.

Panama naturalem pontem Boreoamericanam et Austroamericanam subcontinentes coniungentem format. Dominans topographiae character in natione Cordillera Centralis continentalem divisionem formans est. Haec divisio magnarum Boreoamericanarum cordillerarum partem non format et solum prope Columbianos fines ad Austroamericanum Antisense systema refertur. Cordillera nationem dividens Cordillera Talamanca prope Costaricenses limites est. Plus versus Orientem in Montes Tabasăram (Hispanice; Serranía de Tabasará) commutatur et portio propinqua canali crebro Cordillera Veraguensis (Hispanice; Cordillera de Veraguas) nuncupatur; coniunctim omnes cordillerae velut Cordillera Centralis notae sunt.

Panama in regione tropica sita est et tertia areae pars silvis tropicis] tegitur, dum reliqua territorium frugibus et educationi animalium in semiarida Paeninsulae Azuerensis (Hispanice; Península de Azuero) regione facta est. Nationis clima calidum et humidum est, sed temperatum propter oceanos.

Flora et fauna[recensere | fontem recensere]

Est natio meridionallima in regione et quoque una inter biodiversissimas. Propter Americae Australis vicinitatem, hospitio accipit varias species velut hydrochoerus, maximum rodens in toto orbe terrarum; velut tremarctos ornatus; et ara ararauna. Hoc Panamam maiorem biodiveristatem quam alias regionis nationes velut Salvatoriam ac Belizam et maiorem generum numerum habere facit. Est prima natio in regione secundum piscium numerum (1 497, dum propinquae Costarica et Nicaragua hospitio 1 254 et 1 176 specierum respective accipiunt); secundum avium (957 specierum); et secundum mammalia (229 specierum, inter quas est maximus primatum numerus in regione) cum notabillimis endemismis velut alouatta Coibensi, dasyprocta Coibae aut bradypode pygmaeo Scuti Veraguae (Hispanice; Escudo de Veraguas). Habet 10 115 specierum plantarum, reptilium 229 specierum et amphibiorum 179 specierum. Secundum Indicem Effectionis Ambitalis, PAnama una nationum adaequatum ambitalis pollutionis dominium ostendentium est.

Flora et fauna Panamae
Dendrobates pumilio.jpg Red eyed tree frog edit2.jpg Alouatta palliata (feeding).jpg Hawksbill Turtle.jpg 133quetzal.JPG Tapir colombia.JPG
Dendrobates pumilio Agalychnis callidryas Alouatta palliata Eretmochelys imbricata Pharomachrus mocinno Tapirus bairdii
Erdeikutya.jpg Standing jaguar.jpg Tayassu pecari -Brazil-8.jpg Ocelot.jpg Boa constrictor (2).jpg
Speothos venaticus Panthera onca Tayassu pecari Leopardus pardalis Boa constrictor
Bradypus variegatus.jpg Ceiba pentandra 0008.jpg Field-pines-mountain.jpg Starr 030807-0044 Cedrela odorata.jpg Dysoxylum pettigrewianum.jpg Cattleya skinneri0.jpg
Bradypus tridactylus Ceiba pentandra Abies religiosa Cedrela odorata Dysoxylum pettigrewianum Cattleya skinneri

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Panama respublica parlamentaria est. Suffragium omnibus civibus maioribus quam duodeviginti annos natis concessum est. Non obligatorium suffragari est.

Praeses Reipublicae et parlamenti membra et praesides vicarii per suffragium universale directum quinquennii durationi eliguntur.

Praesens Praeses Reipublicae Panamensis conservator Ricardus Martinelli est. Ricardus Martinelli, Panamensis pragmateuta et politicus, antiquus candidatus Praesidiatui Reipublicae anno 2004, vicit in comitiis Maii 2009, ubi triumphavit cum 61% suffragiorum contra Balbinam Herrera, Martini Torrijos ministram. Mutationis Democraticae (Hispanice; Cambio Democrático) socius, Martino Torrijos successit velut Praeses Panamae Kalendis Iuliis 2009.

Gubernationis membra a Praeside designantur. Parlamentum unicamerale, solum a Conventu Nationali compositum.

De eo quod ad iudiciariam auctoritatem attinet, decem iudices Tribunal Supremum Iustitiae perihodo, hac vice, decennii componunt. Potestas legisfera solum ab una camera, cata quinquennio renovata, exercetur. Quae 72 sedes habet.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Panamae tabula, ubi decem provinciae et commarcae ostenduntur.

E Kalendis Ianuariis 2014, politico-administrativa Reipublicae Panamensis divisio 10 provincias (Hispanice; provincias); 75 districtus (Hispanice; distritos) sive municipia (Hispanice; municipios); 5 commarcas indigenicas (Hispanice; comaras indígenas), e quibus 3 provinciali gradu; et 640 corregimenta (Hispanice; corregimientos) comprehendit.

Provinciae[recensere | fontem recensere]

# Provincia Latine Provincia Hispanice ISO 3166-2 Incolae (2010) Area (km²) Caput Latine Caput Hispanice Tabula
1 Flag of Bocas del Toro province.svg Buccae Taurinae[14] Bocas del Toro PAN-1 125 461 3 643,9 Buccae Taurinae[15] Bocas del Toro Panama - Bocas del Toro.svg
2 Flag of Cocle province.svg Cocle Coclé PAN-2 228 676 4 927 Poenonŏme[16] Penonomé Panama - Cocle.svg
3 Flag of Colón province.svg Columbus Colón PAN-3 232 748 4 868,4 Urbs Columbensis[17] Ciudad de Colón Panama - Colon.svg
4 Flag of Chiriqui province.svg Vallis Lunae[18] Chiriquí PAN-4 416 873 6 548 David[19] San José de David Panama - Chiriqui.svg
5 Dariene[20][21] Darién PAN-5 46 951 11 896,5 Palma La Palma Panama - Darien.svg
6 Flag of Herrera province.svg Herrera Herrera PAN-6 111 647 2 340,7 Citre[22] Chitré Panama - Herrera.svg
7 Flag of Los Santos province.svg Sancti Los Santos PAN-7 89 592 3 809,4 Tabulae Las Tablas Panama - Los Santos.svg
8 Panama Panamá PAN-8 1 251 766 8 763 Urbs Panamensis Ciudad de Panamá Panama - Panama.svg
9 Flag of Veraguas province.svg Veragua[23][24] Veraguas PAN-9 226 641 10 629,6 Sanctus Iacobus Veraguensis[25] Santiago de Veraguas Panama - Veraguas.svg
10 Panama Occidentalis Panamá Oeste PAN-13 461 304 3 123,8 Chorrera La Chorrera Panama - Panama Oeste.svg

Commarcae indigenicae[recensere | fontem recensere]

  • Provinciali gradu
# Commarca indigenica Latine Commarca indigenica Hispanice ISO 3166-2 Incolae (2010) Area (km²) Caput Latine Caput Hispanice Tabula
C1 Embĕra Vounaan Emberá-Wounaan PAN-EW 9 544 4 383,5 Unio Cioca Unión Chocó Panama - Embera-Wounaan.svg
C2 Flag of Guna Yala.svg Kunayala[26] Guna Yala PAN-KY 31 557 2 340,7 Futurum El Porvenir Panama - Guna Yala.svg
C3 Flag of Ngobe Bugle.svg Commarca Guaimica Bugleica Ngäbe-Buglé PAN-NB 154 355 6 968 Planities Tugri Llano Tugrí Panama - Ngabe-Bugle.svg
  • Corregimenti gradu
# Commarca indigenica Latine Commarca indigenica Hispanice Incolae (2010) Area (km²) Caput Latine Caput Hispanice Tabula
C4 Commarca Madugandica Kuna de Madugandí 4 271 2 319 Aquayala Akua Yala Panama - Madugandi.svg
C5 Commarca Vargandica Kuna de Wargandí 1 914 775 Morti Mortí Panama - Wargandi.svg

Demographia[recensere | fontem recensere]

Panamensis Index Evolutionis Humanae cum quinque Centramericanarum nationum collatus.

Secundum anni 2010 censum, Panamae numerus incolarum 3 405 813 incolarum est, quod eam unam inter nationes cum minimo numero incolarum in Americana continente facit. Inter 1950 et 2010 numerus incolarum e 839 000 incolarum in 3,4 milliones incolarum transivit. Amplius 70% Panamensium urbanas areas incolunt et dimidius numerus incolarum Urbem Panamensem et conurbanas zonas incolunt. Altera ex parte, 30% incolarum quam 14 annos nati minores, 63,6% inter 15 ac 64 et 6,4% quam 64 annos nati maiores sunt.

Classificata est intra nationes magnum Indicem Evolutionis Humanae possidentes, cum punctuatione 0,768 (anno 2011), quod eam collocat loco 58 inter 169 nationes, dum est natio cum optimo Indice Evolutionis Humanae]] in America Centrali et cum sexto in America Latina. Index alphabetismi anno 2010 94,5% attigit. Altera ex parte, index scholarizationis 93,4% est, cum maximo 95,1% in provincia Columbo et cum minimo 77,8 in Archipelago Sancti Blasii (Hispanice; Archipiélago de San Blas).

Ethnē[recensere | fontem recensere]

Cuna femina suens.

Panama est una inter nationes ethnice variatissimas in toto orbe terrarum. Cuius incolae componuntur a Mixticiis, Mulatis, Nigricoloribus, Albicoloribus, Indigenis et a variatarum nationalium originum: Seribus, Indis, Iudaeis, Hispanis, Statunitensibus, Columbianis, Italianis, Argentinis, Graecis, Francicis, Arabibus, Centramericanis, Mexicanis, Venetiolanis, Antillanis, Dominicanis, Chilensibus, inter alios. Praeterea septem Amerindici circuli incolunt. De eo quod ad ethnicam distributionem attinet, 68% Panamensium Mixticii, 15% Albicolores, 10% Nigricolores, 6% Amerindi et 1% Asiani sunt, qui ultimi praesertim sunt Sericae originis (praesertim e Taivania).

Societas[recensere | fontem recensere]

Usque ad ineuns saeculum XX, societas Panamensis in classem superiorem et inferiorem inamovibiles dividebatur. Sed e decennio 198, natio praevalentem ordinem medium creare consecuta est. Nihilominus in Panama paupertas et inaequalitas socialis persistunt, quamquam diminutae sunt paupertas ac inopia operarum et perfectus est magnus Index Evolutionis Humanae ultimis duobus decenniis. Anno 2010, paupertas 25,8% incolarum attigit, quod eam ponit infra Latinamericanam mediam cum 31,4%.

Lingua[recensere | fontem recensere]

Quamquam natio plerumque Hispanophona monolinguis est, quia Hispanica lingua nationalis et officialis est, numerosae linguae in Panama in usu sunt. Praeter Hispanicam, agnitae sunt velut linguae officiales Amerindae lingua Guaimica (Guaimice; ngäbe et Hispanice; movere sive guaymí), lingua Bugleica (Hispanice; buglé), lingua Cuna (Cune; dulegaya et Hispanice; kuna), lingua Embĕra (Embĕre; ẽberá bedéa et Hispanice; emberá), lingua Vounaanica (Vounaanice; maach meu), lingua Terrăba (Terrăbe; naso tjerdi et Hispanice; téribe sive térraba) et lingua Bribrica (Bribrice; bribri sive se'ie et Hispanice; bribri). Immigrantes, praeter linguam Hispanicam, propriis linguis loquuntur. Arabice loquuntur Syriacae et Libanenses coloniae in provincia Columbo. Lingua Anglica est lingua peregrina maximi usus et quaesiti, et est in usu multis Afroantillanis in Atlantico nationis litore et Urbe Panamae. Etiam praecipuae sunt Sericae, Italianae et Francicae coloniae.

Religio[recensere | fontem recensere]

Bahaisticum templum Sancti Michaeletti (Hispanice; San Miguelito).
Catholica ecclesia Portu Cainitone (Hispanice; Puerto Caimito) sita, ecclesiae genus commune in Panamae intestinis.

Culturalem propter varietatem, in natione ampla religionum multiplicitas colitur, nihilominus circiter e 30 annis abhinc ignoratur exacta accuratione quantos asseclas habeat quaeque denominatio quia Ratiocinium Generale Reipublicae Panamensis (Hispanice; Contraloría General de la República de Panamá) ultimis tribus censibus, scilicet ultimis 30 annis, de religione a quoque nationis cive culta non quaesivit.

Numeri usque ad praesens gesti Catholicam Romanam religionem praevalentem esse, indicant, quam circuli clare crescentes velut Christiani Evangelici et circuli aliarum varietatum e Christianismo proventarum sicut Adventistae, Testes Iehovah ac Mormones sequuntur. Quamquam non actae sunt in censibus, variae percontationes nationali gradu de religionis themate tractavere. Secundum hanc percontationem Iunio 2004 factam, respiciuntur secuta data:

Commune est Orientales religiones invenire, inter quas Religio Iudaica, Buddhismus, Hinduismus, Religio Islamica, Bahaismus, etc...

Constitutio Nationalis statuit: "est liberum et omnes religiones et omnium cultuum exercitia colere, sine alio limite ut repectus Christianae ethicae et ordinis publici."

Exspectatio vitae[recensere | fontem recensere]

Anno 2007, exspectatio vitae in Panama 76 annos secundum Ordinem Mundi Sanitarium attigit, et anno 2009, crevit usque ad 77 annos. Anno 2007 fuit 75,8 annorum secundum Consociationis Nationum data. Secundum Ordinem Mundi Sanitarium, Panamenses feminae exspectationem vitae 78 annorum habent, quae est in tertio optimo loco in America Latina. Ex altera vero, Panamenses viri exspectationem vitae 74 annorum habent, quae est in secundo optimo loco in America Latina.

Exspectatur ut per saeculum XXI, numerus incolarum Panamensis senescentiae processum patiatur, cum incremento incolarum senium. In secuta tabula ostenditur hic processus, numeris millionum hominum.

Anno Numerus incolarum totus Numerus maiorum quam 60 annos Percentatio
2000 2 840 000 234 000 8,2%
2025 4 239 000 597 000 14,1%
2050 5 002 000 1 114 000 22,3%

Urbes cum maximo numero incolarum[recensere | fontem recensere]

Positio Districtus Provincia Incolae Photographemata
1  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Panama Panama 880 691
2  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Sanctus Michaelettus Panama 315 019
3  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Arrăiian Panama Occidentalis 220 799
4 Columbus Columbus 206 693
5  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Chorrera Panama Occidentalis 161 470
6 David Vallis Lunae 154 858
7 Poenonŏme Cocle 85 737
8 Sanctus Iacobus Veragua 81 244
9 Bugāba Vallis Lunae 75 395

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Incrementum PDG.
Navis Canalem Panamensem transeuns.
Navis societatis Maersk trans Canalem Panamensem.

Panama potentissimam oeconomiam in America Centrali possidet. Natio praesertim suam oeconomicam prosperitatem Canali Panamensi debet. Urbs Panamensis praecipuum centrum pecuniarium in America Centrali est. Ex altera vero, cum debilibus tributis, Panama paradisus fiscalis ab aliis nationibus classificatur. PDG per capita, 13 000 dollariorum (secundum aestimationem anni 2010), etiam maximus in regione est. PDG percentatio ependysi dedita 26,8% PDG anno 2010 erat. Educationi dedita 3,8% anno 2008 erat et PDG percentatio defensioni dedita 1% PDG anno 2008 erat.

Diaconiae magnum locum Panamensi in oeconomia occupant. Praecipuae activitates diaconias pecuniarias, commercium et periegesin sunt. Ex altera vero, praecipua campi primarii producta in Panama sunt bananae ac alii fructus, oryza, maizium, coffeum, harundo sacchari, pecores, holera, aedificandi lignum et decapoda. Haec natio limitatas opes naturales continet velut cuprum et aurum. Quotannis, sunt 1 050 600 tonnarum bananarum in Panama productarum. Anno 2008, 29,96% terrarum Panamensium agriculturales arabiles terras constituunt. Itaque 7,36% Panamensium terrarum arabiles terrae sunt, dum campus secundarius in Panama industriā depingitur. Inter prosperrimas industrias sunt et eae aedificandi materias conficientes, velut caementum conficientes et epipla fabricantes; et eae alimenta ac lacticinia parantes; et eae saccharum purgantes; et eae vestimenta fabricantes; eae relatae ad producta petroleosa; et eae relatae ad producta chemica; et eae chartam ac producta chartacea producentes et relatae ad impressionem. Restitutio Zonae Canalis Panamensis, penes Civitates Foederatas usque ad 1999, nova incepta hortata est. Panama vexilla convenientiae participat.

Die 22 Octobris 2006, Panamenses per referendum Canalem Panamae amplificari decrevere ut competitivi in mercium commeatu manerent. Secundum Auctoritatem Canalis Panamensis, societas Canalem gerens, oeconomici reditus genitos ingentes erunt. Haec trium congerierum claustrorum amplificatio imponebatur quia exceptoriorum commeatus continenter ita crescit ut duo canales incessantem navium fluxum absorbere nequirent. Haec amplificatio naves maximas et magni amphorati non circumnavigare et ita enorme tempus consequi permittet, quod plus lucri colligere permittet. Panamae, hoc fere 40 000 directorum indirectorumque munerum creationem gignet et Panamenses, quorum 40% sub paupertatis limine sunt, oeconomicā mannā frui permittet. Quod etiam regionem afficere poterit ubi collocatores pecuniae status proficuos collocationi invenire, paulum tributorum invenire et zonā liberā parili ei in Meridionali Civitatum Foederatarum limite inventae frui poterunt. Praeterea, tertia amplificatio iam praevisa est ad oppetendum commeatus incrementum et ut maneant competitivi.

Importationes[27]
Natio %
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Iaponia 23,9%
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Respublica Populi Sinarum 23,5%
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Singapura 18,4%
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Civitates Foederatae Americae 13,3%
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Corea Meridionalis 6,1%

Moneta balbōa est. Solum metallici nummi circulant, schedinummus Statunitense dollarium est.

Anno 2011, praeciporum camporum activitatis pars in PDG est:

Praecipuae Panamae sociae commerciales secundum exportationes sunt: Civitates Foederatae 45,9%, Suecia 8,1%, Benelux 5,3% et Costarica 5,1%.

Infrastructura[recensere | fontem recensere]

Corredor sur est praecipua autovia Meridionalem Urbis Panamensis peripheriam percurrens.

Praecipuum infrastructurae opus in natione Canalis Panamensis est, cuius constructio anno 1869 a Francica societate coepit. In praesenti natio 5 250 milliones dollariorum ad ampliandam hanc viam collocat. Saeculo XIX ferriviae transithmicae constructio etiam eminuit, quae interoceanicam communicationem facilitavit.

In praesenti aedificatur Linea 1 Subterraneae Panamensis, quae Albrook cum Los Andes coniunget.

Media communicationis[recensere | fontem recensere]

Anno 1974 creatum est Institutum Nationale Telecommunicationum (Hispanice; Instituto Nacional de Telecomunicaciones, INTEL), cuius munus telecommunicationum diaconias describere, dirigere, meliorare, extendere et praebere est. Lege 5 anni 1995, reformatum est hoc gubernativum ens. Processus anno 1997 finit privatizatione, venditatis 49% sortium Britannicae societati Cable & Wireless sive C&W. Reliquae sortes inter Gubernationem (49%) et operarios (2%) dividuntur. Haec divisio societati C&W regimen exclusivitatis usque ad 2 Ianuarii 2003 concessit. Panama fibrae opticae systemata quattuor totam per nationem sparsa habet. Haec submarina retia nationi internationales conexiones quattuor per altam fasciam latam, nucleares fibrae opticae tramites, dant, substituendo commeatus systemate per satellitalem nexum.

Telephonia cellularis[recensere | fontem recensere]

Societatis Claro Panamá S.A. logotypon.

Anno 1995 introductae sunt modificationes in Lege 17 anni 1991 ut auctioni publicae subiiceretur fascia A telephoniae cellularis. Ianuario 1996, Gubernatio fasciam A telephoniae cellularis societati BCS de Panamá (Bellsouth), quae postea societati Telefónica, nomine Movistar Panamá operanti, venditata est, adiudicavit. Anno 1997, societas C&W telephoniae cellularis subsidiariam C&W Móvil nuncupatam creat. Decennio postea, anno 2008, duae societates plus licitationes ad offerendam hanc diaconiam assecutae sunt, Digicel Panamá S.A. et Claro Panamá S.A., quae ita conformant quattuor societates telephoniae cellularis diaconiam offerentes. Dum medius numerus subnotatorum pro 100 incolis cum diaconia telephoniae cellularis in America Latina et Caribaeo 106,9, in nationibus ad progressionem nitentibus 77,8 et in mundo 85,7 fuit, in Panama fuit 203,9 secundum hanc relationem. Panamae proportio aequivalet agnitioni ut quique incola medio numero duo gestabilia habuerit.

Interrete[recensere | fontem recensere]

Primae interretiales conexiones Iunio 1994 coepere per Rete Hemisphaericum Interuniversitarium Informationis Scientificae et Technologicae (Hispanice; RedHUCyT sive Red Hemisférica Interuniversitaria de Información Científica y Tecnológica) et Rete Academicum et Investigationis Nationalis (Hispanice; PANNet sive Red Académica y de Investigación Nacional). Nihilominus, decretorius saltus in multitudinarium huius medii usum gratiā creandi Intered Panamá anno 1995 fit, propter Legem Restructurationis INTEL. Diaconia interretis a variis societatibus nationali internationalique gradu ofertur velut Columbus Networks, C&W Panamá, Cableonda, Wipet aut Mobilnet inter alias.

Etiam ofertur diaconia interretis publici, nuncupata Rete Nationale Interretis (Hispanice; Red Nacional de Internet), areis velut viridariis publicis, scholis, valetudinariis et bibliothecis totam per nationem.

Ineuntibus annis 2000, erant circiter 45 000 usuariorum, qui penetrationem 1,5% repraesentabant. Ineuntibus annis 2010, aestimantur esse circiter 959 900 usuariorum, qui incrementum 2 033% repraesentant et penetrationem 43% attingunt. Secundum Unionem Internationalem Telecommunicationum, Panama natio cum maximo numero subnotatorum interretialium in America Centrali est.

Panama oeconomia cum maxima interretis penetratione in America Centrali est, quia 42,7% incolarum accessum ad interrete habuere secundum relationem ab Unione Internationali Telecommunicationum datis anni 2011 paratam, et est tertia in America Latina, solum a Chilia (53,9%) et Brasilia (45%) superata. Panama locum 70 apud 177 evaluatas nationes occupavit et maiorem ad interrete conexorum usuariorum proportionem habet quam medius numerus Americae Latinae ac Caribaei (38,8%), nationum ad proressionem nitentium (24,4%) et mundi (32,5%), secundum eandem relationem.

Prelum[recensere | fontem recensere]

Panama diaria septem nationalis circulationis habet: La Prensa, Mi Diario, La Estrella de Panamá, El Siglo, Crítica, Día a Día, Panamá América, P.M. et Metro Libre. Primum isthmi diarium a Mariano Arosemena anno 1820 editum est.

Radiophonia[recensere | fontem recensere]

In Panama sunt totam per nationem 184 commercialis radiodiffusionis frequentiae a societate ASEP auctorizatae in fascia FM et 101 in fascia AM. Prima auctorizata Panamensis commercialis AM statio radiophonica die 25 Decembris 1934 coepit.

Televisio[recensere | fontem recensere]

Anno 2009 Panama Europaea exemplaria DVB-T sive Emissionis Visificae Digitalis televisioni digitali terrestri adoptavit. Sunt amplius decem tramites televisifici publicam diaconiam totam per nationem offerentes. Inter quos sunt TVN Panamá Canal 2, RPC TV Canal 4, FETV Canal 5, Tele7 (usque ad 2011), Mall TV (tramitem Tele7 ex 2011 substituens), TVMax, Telemetro Canal 13, SERTV, NexTv, Mas 23 Canal 23, Mas 23 Canal 33 (ante 2012 MixTv) et Plus Canal 35.

Primus trames televisificus apertus in Panama virum armatarum Statunitensium trames, SCN Canal 8, qui die 6 Maii 1956 transmittere coepit, et primus Panamensis trames RPC TV Canal 4, Martio 1960 apertus et canalem 4 Urbis Panamensis operans, fuit. Iam anno 1961 Statunitensis originis societas ABC iuxta cum Panamensibus ergolabis tramitem Televisora Nacional, canalem 2 Urbis Panamensis operantem et cum signis formae HDTV, condidit. Die 13 Octobris 1981, Telemetro Canal 13 transmissionem coepit velut trames in pelliculis specializatus. Per cuius initia ex hora 4:00 a.m. ad 10:00 p.m. transmittebat. In frequentia VHF 13 operatur et ex 2009 per 24 horas et ex 2011 formā HDTV transmittit. In praesenti unus trames publicus et octo privati sunt.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Pons Centenarii (Hispanice; Puente del Centenario) super Canali Panamensi.

Praecipua autovia Via Panamericana totam Panamam transeuns est. Via Panamericana revera Americam Septemtrionalem cum America Meridionali conectit et ex Alasca usque ad Chilia Meridiem patet, sed in finibus inter Panama et Columbia, in silvosa regione Darieni est spatium nuncupatum Obturamentum Darienense (Hispanice; Tapón de Darién) quod nondum perfectum est. Hoc debetur quia palustris area est penes Columbianos bellatores clandestinos, narcomercaturam atque subintroductionem, et quia securitatis impensae ad construendam eam magnae sint. Praeterea, ortae sunt oecologistarum curae, quamobrem Panamericana conexio inter Septemtrionem et Meridiem verisimiliter proximo futuro non complebitur.

Conexio inter Septemtrionem et Meridiem inter Oceanum Atlanticum et Urbem Panamensem apud Pacificum litus Transisthmica (Hispanice; Transístmica) nuncupatur. Hodie, praeter Canalem, transit ferrivia, nuper renovata, et ab ea distans conexio per viam autocineticam inter Urbem Panamensem et Urbem Columbensem, ubi accidunt multa accidentia propter magnam commeatus quantitatem et malam servationem. Inter 2007 et 2009 constructa est autovia, 42 chiliometra longa et Transisthmicae parallela, a Brasiliensi societate Odebrecht ut via inter Urbem Panamensem et Urbem Columbensem brevior et securior fiat

Educatio[recensere | fontem recensere]

Panamenses scholares.

Educatio in Panama obligatoria e primis educationis primariae septem annis usque ad tres educationis mediae annos est. Per annum scholarem 2004/2005 erant circiter 430 000 studentium adscriptorum inter gradus unum et sex (95% praesentiae). Tota adscriptio in sex secundarios gradus eodem perihodo erat 253 900 (60% praesentiae). Amplius 90% Panamensium litterati sunt.

Anno 2004 amplius 92 500 Panamensium studentium Universitati Panamae (Hispanice; Universidad de Panamá), Universitati Technologicae Panamae (Hispanice; Universidad Tecnológica de Panamá), Universitati Litoris Occidentalis Panamensi (Anglice; West Coast University of Panama) et Universitati Sanctae Mariae Antiquae (Hispanice; Üniversidad de Santa María La Antigua), privato Catholico instituto, intererant. Inclusis minoribus collegiis, sunt 88 educationis superioris instituta in Panama.

Salus et opitulatio socialis[recensere | fontem recensere]

Panamensis salus a Ministerio Salutis Panamae (Hispanice; Ministerio de Salud de Panamá) regitur. Vicissim, systema salutis publicum administratur a duabus dissimilibus societatibus quae sunt Ministerium Salutis (Hispanice; Ministerio de Salud sive MINSA) et Mensa Assecurationis Socialis (Hispanice; Caja de Seguro Social sive CSS).

Valetudinaria et centra curae primariae a MINSA administrata pecuniam nominum arcariorum e Civitate accipiunt.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Cultura Panamensis et ex Indigenis gentibus Panamensibus culturis et Europaeis musica, arti ac traditionibus in Panama ab Hispanis allatis orta est. Hegemonicae vires hybridicas huius formas creavere miscenda Africa et Nativa Americana cultura cum Europaea. Verbi gratia, tympanettum (Hispanice; tamborito) est Hispanica saltatio cum Nativis Americanis rhythmis, thematibus ac saltatoriis motibus coalita.

Saltatio et musica[recensere | fontem recensere]

Par Panamanensem cumbiam saltans.

Saltatio variarum culturarum in Panama coniunctarum symbolum est. Localis laographia per festorum, saltationum et traditionum multitudinem experiri potest quae distributa sunt e stirpe in stirpem. Locales urbes hospitio directa reggarum Hispanophonarum, Cubanae, reggaetonis, modi directi, iazensis, bluum, salsae, reggarum et rockianae acroamata accipiunt. Extra Urbem Panamensem, regionalia festa totum per annum celebrantur ubi insigniti sunt locales musici et saltatores.

Vestimenta[recensere | fontem recensere]

Intactae, unicae culturae exemplum est Cunarum qui noti sunt propter molas. Mola vocabulum Cunicum blusae erat, sed vocabulum mola denique cepit significatum elaboratarum plumatilium laminarum quae Cunicae femineae blusae partem anticam et posticam constituunt. Molae sunt opera artis a Cunae tribus feminis creata. Sunt variae textilis laminae, cum coloribus variatis, quae laxe consuta coniunctim, facta utendo ornatorio processu nuncupato "decoratione reversa".

Traditionale Panamense femineum vestimentum pullaria (Hispanice; pollera), in Hispania saeculo XVI orta, est. Postea pullaria fuit in usu velut typicum vestimentum in Panama ineunte decennium 181. Pullaria a feminis famulis aut feminis servis induebatur: "fuit praecipue vestimentum nutricum quae familiae infantes lactavere" (secundum De Zárate 5). Annis interiectis, classis superioris feminae hoc vestimentum adoptavere.

Litterae[recensere | fontem recensere]

Cinematographia[recensere | fontem recensere]

Artes visuales et acroamaticae[recensere | fontem recensere]

Musea[recensere | fontem recensere]

Architectura[recensere | fontem recensere]

Gastronomia[recensere | fontem recensere]

Feriae et dies festi[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Panamam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín Von José Juan Del Col
  2. Hierarchia Catholica
  3. Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín Von José Juan Del Col
  4. Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín Von José Juan Del Col
  5. Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín Von José Juan Del Col
  6. Hierarchia Catholica
  7. Hierarchia Catholica
  8. Hierarchia Catholica
  9. Lexicon Universale Hofmann
  10. Lexicon Universale Hofmann
  11. Lexicon Universale Hofmann
  12. Lexicon Universale Hofmann
  13. Lexicon Universale Hofmann
  14. Hierarchia Catholica
  15. Hierarchia Catholica
  16. Hierarchia Catholica
  17. Hierarchia Catholica
  18. Vicipaedia Hispanica
  19. Hierarchia Catholica
  20. Lexicon Universale Hofmann
  21. Hierarchia Catholica
  22. Hierarchia Catholica
  23. Lexicon Universale Hofmann
  24. Hierarchia Catholica
  25. Hierarchia Catholica
  26. Hierarchia Catholica
  27. https://www.cia.gov/library/publications/the-world-factbook/fields/2061.html#bh