Haec pagina est honorata.
Roman numeral 10000 CC DD.svg

Elizabeth II (regina Britanniarum)

E Vicipaedia
(Redirectum de Elizabeth II)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Elizabeth II (regina Britanniarum)
Res apud Vicidata repertae:
Elizabeth II (regina Britanniarum): imago
Elizabeth II (regina Britanniarum): subscriptio
Nativitas: 21 Aprilis 1926; Mayfair
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Elizabeth Alexandra Mary Windsor

Officium

Officium: Rex/Regina Britanniarum
Munus: Monarcha

Consociatio

Familia

Genitores: Georgius VI; Elisabetha Bowes-Lyon
Coniunx: Princeps Philippus, dux Edimburgi
Proles: Carolus Walliae Princeps, Anne, Princess Royal, Prince Andrew, Duke of York, Prince Edward, Earl of Wessex
Familia: Windsorani, British royal family

Memoria

Laurae: Crux magna Legionis Honoris, Knight Grand Cross with Collar of the Order of Merit of the Italian Republic, Grand Order of King Tomislav, Ordo Aquilae Albae, Collar of the Order of the White Lion, Ordinis Velleris Aurei eques, Order of the Crown of India, Ordo Periscelidis, Knight Grand Cross with Collar of the Order of St. Olav‎, Nansen Refugee Award, Cross of Recognition, Order of the Three Stars, 1st Class, Grand Cross Special Class of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany, Collar of the Order of the Star of Romania, Grand Cross of the Order of Merit of the Republic of Poland, Knight Grand Cross in the Order of the Netherlands Lion, Collar of the Order of the Cross of Terra Mariana, Grand Cross with Collar of the Order of the Falcon, Grand Cordon of the Order of Leopold, Grand Cross of the Order of the Southern Cross, Grand Cross with collar of the Order of Vytautas the Great, Time Person of the Year, Order of Freedom, Order of the Nile, Order of the Yugoslavian Great Star, Royal Victorian Chain, Order of the Supreme Sun, Defence Medal, War Medal 1939–1945, King George VI Coronation Medal, Royal Family Order of King George VI, Grand Order of Mugunghwa, Order for Exceptional Merits, Order of the Star of Ghana, Xirka Ġieħ ir-Repubblika, Order of the Golden Heart of Kenya, Order of the Crown of the Realm, Order of the Republic of The Gambia, Family Order of Laila Utama, Royal Family Order of the Crown of Brunei, Order of Kuwait, Darjah Utama Temasek, Order of the Niger, National Order of Niger, Order of Valour, Grand Cordon of the National Order of the Leopard, Order of Independence, Order of the Republic, Star of the Republic of Indonesia, National Order of the Ivory Coast, Order of the Star of Africa, Order of the Pioneers of Liberia, National Maltese Order of Merit, Order of Independence (Qatar), Grand Cross of the National Order of the Lion, Order of the Virtues, Order of Ojaswi Rajanya, Order of Oman, Order of the Star of Jordan, Order of Abdulaziz al Saud, Order of al-Hussein bin Ali, Order of Pahlavi, Order of Saints Olga and Sophia, Grand Collar of the Order of Good Hope, Crux Magna Taeniae Trium Ordinum, Order of the Gold Lion of the House of Nassau, Grand Cross of the National Order of Mali, Order of Manuel Amador Guerrero, Order of Solomon, Order of the Equatorial Star, Order of Merit, Order of Merit for Distinguished Services, Order of the Golden Fleece, Grand Cross of the Order of the White Double Cross‎, Order of the Royal House of Chakri, Grand Collar of the Military Order of the Tower and Sword, Ordo Regius Seraphim, Grand Cross of the Order of Charles III, Order of Boyacá, Order of State of Republic of Turkey, Order of Mubarak the Great, Star of the Socialist Republic of Romania, Grand Cross of the Order of the White Rose of Finland, Albert Medal, Ordo Elephantis, Collar of the Supreme Order of the Chrysanthemum, Grand Cross Special Class of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany, Grand Star of the Decoration for Services to the Republic of Austria, Grand Collar of the Military Order of Saint James of the Sword

Insignia heraldica

Elizabeth II (regina Britanniarum): insigne

Elizabeth II[1][2] (Elizabeth Alexandra Maria Windsor, nata in regione urbana Mayfair Londinii die 21 Aprilis 1926) est monarcha constitutionalis sedecim civitatum suorum iurum regnorum Consortionis Populorum appellatarum, caput Consortionis Populorum, atque caput civitatis Provinciarum Coronae Britannicae.[3][4]

Ad regnum anno 1952 accedens, facta est Consortionis Populorum Princeps et regina regnans septem liberarum Consortionis Populorum civitatum: Britanniarum Regni, Canadae, Australiae, Novae Zelandiae, Unionis Africae Australis, Dominionis Pakistaniae, et Dominionis Taprobanes. Inter 1956 et 1992 numerus suorum regnorum variabatur cum territoria libertatem capesserent et quaedam regna reipublicae facta essent. Hodie, cum civitatibus quattuor supradictis, Elizabeth est Regina Iamaicae, Barbatae, Insularum Bahamensium, Granatae, Papuae Novae Guineae, Insularum Salomonis, Tuvalu, Sanctae Luciae, Sancti Vincentii et Granatinarum, Belizae, Antiquae et Barbudae, et Sancti Christophori et Nevis. Suum regnum, annorum 68 ad praesens, est secundum a regno monarchae Britannici longissime regnanti; solum Regina Victoria diutius regnavit. Sui festi dies adamantini anno 2012 celebrantur.

Elizabeth, Londinii nata, domi secreto educata est. Pater regnum excepit Georgius VI anno 1936, Eduardo VIII fratre se regno abdicante. Ea ad rempublicam per secundum bellum mundanum accessit, cum in Auxiliary Territorial Service? mereret. Anno 1947, Principi Philippo, Duci Edinburgi, nupsit, cui quattuor liberos peperit: Carolum, Annam, Andream, Eduardum. Suus ritus impositionis diadematis anno 1953 factus est, primus televisione emissus.

Inter suas multas salutationes historicas et congressiones sunt salutatio civitatis ad Rempublicam Hibernicam salutationesque mutuae ad et a tribus papis Catholicis Romanis. Intra Regnum Britanniarum, ea maiores observavit mutationes constitutionales, inter quas Conventus Nationalis Cambriae apertus et Parlamentum Scoticum apertum.[5] Inter tempora sibi magni momenti fuerunt ortus et nuptiae liberorum, ortus nepotum et neptium, inauguratio Principis Walliae, et celebratio festorum dierum argenteorum et festorum dierum aureorum annis 1977 et 2002 habitorum.

Maiores vitae reginae res gestae societatem comprehendunt Regni Britanniarum et Consortionis Populorum in nonnullis bellis, inter quae Tumultus in Hibernia Septentrionali, Bellum Coreanum, Bellum Falklandense, atque bella cum Iraquia et Afgania.[6] Fuerunt tempora magni doloris proprii, inter quae praematurus patris obitus; caedes Domini Mountbatten, patrui Principis Philippi; dissolutio matrimoniorum liberorum 1992 (anno quem ipsa Latine annum horribilem appellavit); mors anno 1997 nurus Dianae, Principissae Cambriae; mortesque matris et sororis anno 2002. Ea iniquum familiae regalis iudicium ex prelo humili aliquando accepit, etiam adeo opiniones respublicanas, ambo in Britanniarum Regno et in aliis civitatibus Consortionis Populorum, sed populi favorem continenter conservat.

Multis in linguis sunt tituli eius auctoritate proclamata; Latine sic dicuntur: Elizabeth II, Dei Gratia Britanniarum Omnium Regnorumque Suorum Ceterorum Regina, Consortionis Populorum Princeps, Fidei Defensor. Ceterum autem Ecclesiae Anglicae quoque praesidet.

Vita[recensere | fontem recensere]

Elizabeth as a thoughtful-looking toddler with curly, fair hair
Principissa Elizabeth, tres annos nata, 1929.

Elizabeth fuit progenies prima Principis Alberti, Ducis Eboracensis (deinde Regis Georgii VI), eiusque uxoris Elizabeth. Pater fuit alter Regis Georgii VI et Reginae Mariae filius, et mater fuit minima Claudii Bowes-Lyon, quarti decimi Comitis Strathmore et Kinghorne, nobilis Scotici, filia. Nata est sectione Caesareana apud 17 Bruton Street, Mayfair, domi avi materni Londinii, hora 2:40 a.m. (GMT) die 21 Aprilis 1926.[7] Cosmo Lang, Archiepiscopus Eboraci Anglicanus, eam baptizavit in domestica Palatii Buckinghamensis cappella die 29 Maii.[8] Appellata est Elizabeth ex matre, Alexandra ex matre Georgii V (quae sex menses ante mortua erat), et Maria ex avia paterna.[9] Familiares eam Lilibet appellaverunt.[10] Georgius V neptem tam fovit ut, per aegritudinem periculosam anno 1929, eius salutationes constantes in diariis popularibus et deinde a biographis habebantur suos spiritus confirmavisse et recuperationem adiuvisse.[11]

Una cum Margarita sorore a praeceptoribus privatis educata est.

Anno 1936, cum patruus Eduardus VIII regno se abdicaret, Elizabeth throni heres facta est. Inter secundum bellum mundanum, Elizabeth in oppido Windsor vixit, et ab anno 1944 Auxiliary Territorial Service auxilium dedit.

Patre Georgio VI die 6 Februarii 1952 mortuo, Elizabeth regina Londinii proclamata est, dum ea Keniam visitabat. Diadema ei impositum est die 2 Iunii 1953.

Iubilaeum adamantinum[recensere | fontem recensere]

Adamantinum Elizabethae iubilaeum anno 2012 eam sexaginta annos reginam celebrat. Die olim initi a se imperii regina nuntiavit: "Hoc anno singulari, cum me denuo officio vestro dedico, spero fore, ut nobis omnibus consensus unitatisque potentia et convocans vis familiae, amicitiae, viciniae in memoriam reducatur. . . . Hoc anno iubilaeo etiam, ut spero, pro omnibus ab anno 1952 melioribus factis gratiae agentur, futura autem claro iudicio et corde calente exspectentur." [12]

Elizabetha una cum marito iter maximum per Britanniarum Regnum suscepit, cum liberi ac nepotes reginae nomine regna Consortionis Populorum visitarent. Die 4 Iunii, plurimis orbis terrarum locis, imprimis autem Londinii, dies sollemnes summum fastigium attingunt.

Familia[recensere | fontem recensere]

Elizabetha die 20 Novembris 1947 Philippo nupsit (nato 10 Iunii 1921), Principi Graeciae et Daniae, filius Principis Andreae Graeciae et Daniae (fili Georgi I, primi regis Graeciae, et reginae Olgae, natae magna ducissa Russiae) Principissaeque Alicis Montis Batten (filiae Principi Ludovici Montis Batten et Principissae Victoriae Hassiae et Rheni), qui ad matrimonium honorandum suos regios titulos amisit, maternum cognomen (quod anno 1917 anglicizatus erat et factus "Mountbatten" pro germanico "Battenberg") sumpsit et Edimburgi dux creatus est. Quattuor liberos generaverunt:

Horum ex parte liberorum, octo nepotes Elizabethae Philippique sunt:

Arma gentilitia[recensere | fontem recensere]

Die 21 Aprilis anno 1944, principissae Elizabethae arma gentilitia propria super scutum domicellae atque paris regni parallelogrammum, immo rhombum, indutum ab armis Britanniarum Regni componuntur, cum transversa scuti gentilitii taenia vel potius lambello inter pendentes argenteos tres dispertita inter quos is media Tudorum rosa una dum ii dexter sinisterque Georgii crucem praebentur.[13] Postquam ad thronum accessit evidenter ipso facto lambellus ille desitus est pro armis Britanniarum Regni plenis.

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Elizabeth": sic Latine in legendis nummorum Britannicorum: "ELIZABETH II DEI GRATIA BRIT[anniae] REG[ina] F[idei] D[efensor]"
  2. Nomen et titulum Latine decretum "Elizabeth II, Dei Gratia Britanniarum Regnorumque Suorum Ceterorum Regina, Consortionis Populorum Princeps, Fidei Defensor" in hac pagina habes
  3. Situs publicus administrationis Civitatum Guernsey, apud www.gov.gg.
  4. Situs publicus monarchiae Britannicae apud www.royal.gov.uk.
  5. The Queen's reign by decade: 1992-2001
  6. The Queen's reign by decade.
  7. Bradford, p. 22; Brandreth, p. 103; Marr, p. 76; Pimlott, pp. 2–3; Lacey, pp. 75–76; Roberts, p. 74.
  8. Hoey, p. 40.
  9. Brandreth, p. 103
  10. Pimlott, p. 12.
  11. Lacey, p. 56; Nicolson, p. 433; Pimlott, pp. 14–16
  12. "The Queen's Diamond Jubilee message". Royal Household.
  13. "Heraldry Traditions". Locumtenens Gubernator Columbiae Britannicae. 2007 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]