Insula Boni Aëris

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bonaire
Boneiru
Boni Aëris vexillum Boni Aëris insigne
(Vexillum) (Insigne)
Hymnus nationalis: Tera di Solo y suave biento
Situs insulae Boni Aeris
Lingua Batavica et Papiamentum
Gentilitium Bonaëronesius-a-um, Bonaëronesicus-a-um
Caput Corallioscopelopolis (Batave: Kralendijk)
Monarcha Regina Beatrix
Gubernator vicarius Glennus Thodé
Area
 - Totalis
omnium
234 km²
Numerus incolarum
 - Totalis (2010)
 - Spissitudo incolarum

15 800
49/km²
Nummus Dollarium Statunitense
Zona horaria UTC -4
Interretis dominium .an et nl.
Praefixum telephonicum 599
Urinatio? super Hilma Hooker navem summersam.

Insula Boni Aëris[1] (Batave: Bonaire et Papiamentice: Boneiru) municipium speciale (rite corpus publicum, Batave: openbaar lichaam) Nederlandiae est, consistens in Caribica Boni Aëris insula et, in eius Occidentali crescente sita, deserta insula Parvus Bonus Aër (Batave: Klein Bonaire). Iuxta cum Aruba et Curacensi globum insulas ABC Antillarum Adversus Ventum relatum, meridionalem insularum Antillarum Minorum catenam, format. Nomen Boni Aëris in principio e Caquetio vocabulo Bonay ortum esse putatur. Primi Hispani et Batavi appellationem ad Bojnaj et denique ad Bonaire "Bonum Aërem" significans modificavere.

Ex die 10 Octobris 2010, cum Antillae Nederlandenses dissolverentur, insulae BES, scilicet Bonus Aër, Saba et Sanctus Eustatius, statum corporis publici, (Batave: openbaar lichaam), etiam relatum municipii specialis, concessum intra Nederlandiam habent, dum insulae Curacensis et Sanctus Martinus independentes civitates intra Regnum Nederlandiae sunt. Hodie, quamquam Nederlandiae pars, Unionis Europaeae territorium ultramarinum manet.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. "Insula Bona Aëris" (sic) in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus; sed in indice "Insula Boni Aëris"