Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Criccetius lusus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ludus criccetius inter turnas Australiae et Indiae, anno 2004, Sydneii in campo criccetii (Anglice Sydney Cricket Ground) habitus.

Criccetius lusus, pila clavaria, ludus pilae et portae,[1] vel ludus baculi et pilae (Anglice cricket) est ludus athleticus plerumque in Britannia et civitatibus olim in imperio suo visus.

Principium[recensere | fontem recensere]

Pilae clavariae lusum binae turmae undecim hominum ludunt. Ea turma vincit, quae plurimos cursus in sua parte lusi (Anglice innings) attingit. Cursus attingere potest solum turma quae pilam clava ferit. Duo ex turma homines clavantes (qui "clavatores" vocantur) stationes alternant post quasque sex pilae iaculationes. Si pila ex agro volat, sex cursus attinguntur; si tamen pila ex agro volvit, quattuor tantum cursus attinguntur.

Turma quae pilam iaculat clavatorem alterae turmae eicere conatur pilam tali modo iactando ut percutiat tres palos in humo fixos qui "wicket" dicuntur. Si decimus clavator eiectus est, pars lusi finitur, et turma quae clavabat in parte secunda pilam iactat.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (Holmiae: Norstedts Akademiska Förlag, 2009). Aliud vocabulum est "ludus Anglicus pilae et portae".