Evangelista

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina nondum stipula est. Oportet intra sex menses corrigatur. Etiam in minimis apud Vicipaediam paginis necesse est contineantur:

Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus absunt}})
Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.

Interpretationes vernaculae
Quattuor Evangelistae

Evangelistae (Graece εὐαγγελισταί) sunt homines qui evangelia Christiana composuisse creduntur, in quibus origo, vita, doctrina, mors, resurrectio Iesu Christi narrantur.

In ecclesia antiqua, multa evangelia in usu fuerunt, postea vero quattuor tantum canonica auctoritate vigebant et vigent, quae secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Ioannem intitulantur, quae omnia pariter a spiritu sancto inspirata docentur.

Secundum expositionem Gregorii papae evangelia in visione Ezechielis prophetae allegorice praedicta erant. Apud quem enim animalia quattuor inveniuntur, quae ille Doctor Ecclesiae singulis evangeliis vel evangelistis attribuit, nempe Matthaeo hominem, Marco leonem, Lucae taurum, Ioanni aquilam.

Utrum evangelistae ipsi discipuli Iesu fuerint necne, satis dubium est. Apud veteres et Mattheus et Ioannes inter apostolos numerabantur, Marcus vero discipulus sanctorum Pauli et Petri, Lucas discipulus Pauli aliorumque apostolorum fuisse credebatur.

Evangelia priora secundum Marcum, Matthaeum, Lucam sibi admodum ita similia videntur, ut facile conferri possint, qua de causa eorum scriptores synopticos appellantur, cum pateat illud secundum Ioannem ex alio fonte haustum esse.

Evangelistae quattuor canonici