Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Defectio solis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago defectionis Solis die 11 Augusti 1999.

Defectio solis (-nis, f) vel eclipsis solis (-is. f) vel defectus solis (-us, m) eventus naturalis est qui tum evenit cum inter spectatores in tellure stantes et Solem luna suo itinere movetur. Litterarum peritus Ammianus Marcellinus descripsit et explanavit in libris suis de rebus gestis Romanorum in libro XX, parte III Solis defectum (textum sumptum ex bibliotheca Latina). Ita scripsit:

Descriptio de Ammiano Marcellino systemate Ptolomaeico utente[recensere | fontem recensere]

Imago animata defectionis solis diei 29i mensis Martii anni 2006i.

"1. Eodem tempore per eos tractus [per orientales tractus] caelum subtextum caligine cernebatur obscura, et a primo aurorae exortu ad usque meridiem intermicabant iugiter stellae hisque terroribus accedebat, quod, cum lux caelestis operiretur, e mundi conspectu penitus lance abrepta defecisse diutius solem pavidae mentes hominum aestimabant: primo adtenuatum in lunae corniculantis effigiem, deinde in speciem auctum semenstrem posteaque in integrum restitutum.
2. quod alias non evenit ita perspicue, nisi cum post inaequales cursus iter menstruum lunae ad idem revocatur initium certis temporum intervallis, id est cum in domicilio eiusdem signi [in constellatione zodiaci vel orbis signiferis] tota reperitur luna sub sole, liniamentis obiecta rectissimis, atque in his paulisper consistit minutis, quae geometrica ratio partium partes appellat.
3. ac licet utriusque sideris conversiones et motus, ut scrutatores causarum intellegibilium adverterant, in unum eundemque finem lunari cursu impleto perenni distinctione conveniunt, tamen sol non semper his diebus obducitur, sed cum luna e regione, velut libramento quodam igneo, orbi et aspectui nostro opponitur media.
4. ad summam tum sol occultatur splendore suppresso, cum ipse et lunaris globus astrorum omnium infimus parili comitatu obtinentes circulos proprios salvaque ratione altitudinis interiectae iunctim locati, ut scienter et decore Ptolemaeus exponit, ad dimensiones venerint, quos anabibazontas et katabibazontas ekleiptikous syndesmous coagmenta videlicet defectiva Graeco dictitant sermone. et si contigua isdem iuncturis praestrinxerint spatia, dilutior erit defectus.
5. si vero articulis ipsis inhaeserint, qui coactius ascensus vinciunt et descensus, offunditur densioribus tenebris caelum, ut crassato aere ne proxima quidem et adposita cernere queamus.
6. Sol autem geminus ita videri existimatur, si evecta solito celsius nubes, aeternorumque ignium propinquitate conlucens, orbis alterius claritudinem tamquam e speculo puriore formaverit."

Systema Copernicum[recensere | fontem recensere]

Simulacrum[recensere | fontem recensere]

Simulacrum defectionis solis

Si luna in loco 2 vel 3 stat, sol deficit. Luna in loco 1 vel 4 stante ipsa obscuratur. In aliis partibus luna super vel infra planitiem orbitalem terrae vel planitiem eclipticam est, qua re luna non linea rectissima inter solem et terram esse potest.

Distantiae et magnitudines non ad mensuram sunt, etiam inclinatio itineris lunae ad terrae orbitam maior est quam in natura. (In melioribus computatris orbitae lunae ut circuli inclinati videri possunt, sed non in computatris peioribus.)

Nonnulla de rebus astronomicis[recensere | fontem recensere]

  • Iter solis: Sol per annum totum orbem caelestem per magnum circulum circumire videtur. Per duodecim sidera lineae eclipticae migrat, quae sidera zodiacus appellantur.
  • Iter lunae: Etiam luna per mensem orbem caelestem magno circulo transmigrat. Iter lunae non est idem quam orbita solis, sed quodam angulo a solis orbita vel a planitie ecliptica inclinat. Haec inclinatio orbitalis inter planitiem orbitalem lunae et planitiem eclipticam, id est planitiem orbitalem solis, est 5,1454°.
  • Nodi lunares vel coagmenta defectiva, ut Ammianus Marcellinus dicit: In duobus caelestibus locis iter lunae orbitam solis vel lineam eclipticam transgreditur. Ei loci centum octoginta minutas inter se distant et nodi lunares vel coagmenta defectiva appellantur. Ad alterum nodum lunarem luna ex meridionali parte orbis caelestis ascendens in septentrionalem partem lineae eclipticae transgreditur. Hic nodus etiam caput draconis nuncupatur. Signum nodi est ☊. Vice versa per alterum nodum lunarem luna ex septentrionali parte orbis caelestis descendens in meridionalem partem lineae eclipticae transgreditur. Hic nodus etiam cauda draconis nuncupatur. Signum nodi est ☋.
  • Interlunium: Lunae pars nocturna solum videri potest cum nova luna media inter terram et solem stat.
  • Plenilunium: Luna tota luminosa videri potest cum e regione solis terra media stat.
  • Sol obscuratur cum luna nova in coagmento defectivo stat (in locis 2 et 3).
  • Luna deficit cum luna plena in coagmento defectivo stat (in locis 1 et 4).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Liber vicesimus Marcellini[recensere | fontem recensere]

Ammianus Marcellinus II, The Loeb Classical Library. Harvard University Press, Cantabrigiae Massachusettensis, William Heinemann Ltd. Londinii.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad defectiones Solis spectant.