Plasma

E Vicipaedia
(Redirectum de Plasma (physica))
Globus plasmatis nonnullas ex multiplicioribus plasmatis rebus exhibet, inter quas Filamentatio fluxus electrici, ubi colores sunt eventus relaxationis electronum in statibus excitatis ad status altioris energiae postquam cum iontibus iterum mixti sunt. Hae rationes lucem emittunt in spectro quod est proprietas excitationis gasii.

Plasma[1] ('-tis, n)[1] (a Graeco πλάσμα 'figmentum') in physica et chemia est status rerum corporearum gasii similis, in quo certus particularum numerus iontizatur, primum ab Irving Langmuir anno 1932 inventus. Calefacere gasium moleculas vel atomos iontizare potest, imminuedo aut augendo numerum electronum in eis conservatum; quod ergo in plasma commutatur, cui sunt particulae electricae: positiva ionta et negativa electrona vel ionta.[2] Iontizatio aliis rationibus quoque induci potest, sicut campus electromagneticus fortis cui instrumentum lasericum vel generator microundarum? adhibetur, cum dissociatione? vinculorum molecularium, si adsunt.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  2. Luo, Q.-Z.; D'Angelo, N.; Merlino, R. L. (1998). Shock formation in a negative ion plasma. 5. Department of Physics and Astronomy .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad plasma spectant.