Hamaxostichus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hamaxostichus.
Hamaxostichus Austriacus.

Hamaxostichus (-i, m.) est in rebus ferriviariis genus vehiculorum inter se copulatorum quae a machina vectrice in orbitis trahuntur.

De voce [recensere]

In Latinitate tamen hodierna non solum voce hamaxostichi, sed etiam voce traminis (tramen, -inis, n.; a verbo temporali traho, -ere, traxi, tractum) utimur. Quae vox quin etiam solitior apud hodie Latine loquentes ac scribentes videtur, ad minimum in partibus Europae mediis. Nonnulli quoque hanc vocem, quippe quae eodem modo sicut et e.g. vox Theodisca "Zug" vel Bohemica "vlak" sit creata eandemque etymologiam sicut vox Francogallica et Anglica train habeat, aptiorem elegantioremque censent. Ut exemplum hoc epigramma Ioannis Lee (John Lee, natus anno 1933 apud Brisbane Australiae) (vide Leonis Tolstoi librum de Anna Karenina):

Tramine discedens matrona acquirit amantem.
Heu! Repetet tramen nec comitabit amans."

Nexus externi [recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad hamaxostichum spectant.

Mille Paginae.png