Hamala

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Insigne Tabula geographica
Insigne Hamala
Hamala
Situs Hamala
Nomen Latinum: Hamala
Nomen Germanicum: Hameln
Nomina Latina alia:
 
 
Situs oppidi Hamala in Circulo Hamelensi et Petrimontensi
Hameln in HM.svg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Saxonia Inferior
Provincia:
Circulus rusticanus: Hamala-Pyrmont
Coordinata geographica: 52° 06′ 11″ Sept., 09° 21′ 36″ Ort.
Altitudo: 68 supra mare
Area: 102,3 km²
Numerus incolarum: 57.906 (tempus 31 Decembris 2009)
Coniunctio communium cum: Quedlinburgum (Saxonia-Anhaltinum), Torcaium (Anglia), Saint-Maur-des-Fossés (Francia), Kalwaria Zebrzydowska (Polonia)
Spissitudo incolarum: 566 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: 31785, 31787, 31789
Praefixum telephonicum: 05151
Nota autocineti: HM
Nota magistratus communalis: 03 2 52 006
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: Rathausplatz 1

31785 Hameln

Pagina interretialis: [www.hameln.de]
Res politicae
Magister civium superior: Claudius Griese (nullius)

Hamala (Theodisce Hameln) est oppidum Saxoniae Inferioris in Circulo Hamelensi et Petrimontensi.

Situs[recensere | fontem recensere]

Hamala inter occasum solis et meridiem sita est, si ab Hannovera spectas, a qua circa 60 chiliometra abest. Flumen Visurgis per Hamalam fluit, montibus mediis (Weserbergland) circumdatum est. Ad Hamalam etiam vici Afferde, Hastenbeck, Halvestorf, Bannensiek, Weidehohl, Hope, Haverbeck, Hilligsfeld, Sünteltal (i.e. Holtensen, Unsen, Welliehausen), Klein Berkel/Wangelist, Tündern, Wehrbergen atque Rohrsen pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Initia[recensere | fontem recensere]

Anno 851 monasterium Fuldae in loco oppidi posterioris, ubi Visurgis facile transgredi potuit, novum monasterium Ordinis Sancti Benedicti condidit. Paulatim ad hunc locum plures homines venerunt et circa annum 1200 Hamala urbs vocata est. Ita inter oppida antiquissima Saxoniae Inferioris numeratur.

Fabula captatoris Rattorum[recensere | fontem recensere]

Tibicen Hamelae

Fabula notissima est de tempore primo oppidi:

Anno 1284 molestia magna rattorum Hamalam vexabat. Diu consilium oppidi non invenit, quo modo rattos expelleret. Sed tum tibicen quidam promisit se rattos canendo ex oppido in flumen Visurgis ducturum, si ei praemium magnum solveretur, quod decuriones et magister civium affirmaverunt. Tibicen ut promiserat omnes rattos in Visurgem duxit, ubi aquis submergebantur. Sed tamen consilium oppidi praemium solvere non voluit. Sed tibicen in Hamalam vindicavisse dicebatur: 26 Iunii 1284 in oppidum revertit, iterum tibiis cecinit et CXXX liberos civium canendo eduxit, qui nemo postea vidit.

Quae res vera hac fabula tradita sit, multi historici et eruditi reperire conabantur, sed res adhuc obscura est.

Sodalis Hansae et bellum tricennale[recensere | fontem recensere]

Anno 1426 Hamala sodalis Hansae facta est, ad quod foedus urbium ad annum 1572 pertinuit. Anno 1540 reformatio inducta est. Ad initium belli tricennalis oppidum mercatoris divitibus valde aucta est et multa aedificia pulchra renascentiae tum erecta sunt. Inter bellum tricennale Hamala saepius oppugnata et expugnata est:

Locus munitissimus (1664 - 1806)[recensere | fontem recensere]

Post bellum Hamala nunc ad Ducatum Brunsvici-Luneburgi pertinuit atque ab anno 1664 ibi locus munitissimus errigebatur. Inter bellum septem annorum et loca in monte Klüt a principe electore Georgio III munita sunt. Quamquam castra ob magnitudinem et Calpe septentrionalis vocabatur, tamen anno 1806, postquam legatus castrorum de proelio Ienensi infelici certior factus est, sine pugna copiis Napoleonis I imperatoris Francorum tradita est. Qui castra plene rescindi iussit. Napoleo Hamalam anno 1807 Regno Westphaliae fratris sui Hieronymi dedit.

Regnum Hannoveranum (1815 - 1866)[recensere | fontem recensere]

Hamala post Consilium Vindobonense ad Regnum Hannoveranum pertinuit.

Pars Borussiae (1866 - 1946)[recensere | fontem recensere]

Anno 1866, postquam Borussia bello Germanico victor fuit, Hamela ut totum regnum Hannoveranum occupata et cum Borussia coniuncta est.

Saxoniae Inferioris pars (ab anno 1946)[recensere | fontem recensere]

Hamela ab anno 1946 Saxonia Inferiore condita pars huius terrae est, ab anno 1973 caput Circuli Hamelensis et Petrimontensis est, postquam ab anno 1923 ad nullum pagum pertinuit.

Numerus incolarum[recensere | fontem recensere]

Numerus incolarum semper auctus est. Praesertim post secundum bellum mundanum et vici parvi cum oppido coniuncta sunt, sed ab anno 1998 civitas non iam aucta est.

In Hamalam ex monte Klüt despectus.
  • 1689: 2.397
  • 1825: 5.326
  • 1905: 21.385
  • 1939: 29.978
  • 1968: 48.787
  • 1998: 58.762
  • 1999: 58.544
  • 2000: 58.807
  • 2001: 59.052
  • 2002: 59.156
  • 2003: 58.902
  • 2004: 58.676
  • 2005: 58.739
  • 2006: 58.517
  • 2007: 58.563
  • 2009: 57.906

Cives praeclari[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!