Henricus I (rex Francorum orientalium)

E Vicipaedia
Wikidata Henricus I (rex Francorum orientalium)
Res apud Vicidata repertae:
Henricus I (rex Francorum orientalium): imago
Henricus I (rex Francorum orientalium): imago
Nativitas: 876; Mimileba
Obitus: 2 Iulii 936; Mimileba
Patria: Regnum Francorum orientalium

Familia

Genitores: Otto I; Hedwiga
Coniunx: Matilda of Ringelheim, Hatheburg of Merseburg
Proles: Hedwig of Saxony, Otto I, Gerberga, Henricus I, Bruno I Coloniensis, Thankmar
Familia: Ottonian dynasty

Memoria

Sepultura: Quedlinburg Abbey
Effigies Henrici I anno 1112 vel 1114 picta

Henricus I Auceps[1] (natus circa annum 876, mortuus 2 Iulii 936 Palatio Mimilebae) a mense Maio 919 rex Regni Francorum orientalium erat. Anno 929 filium suum Ottonem successorem destinavit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius dux Saxoniae Otto Illustris fuit, mater Hedvigis. Ipse bis uxorem duxit. Primo anno 906 Hatheburgam Saxoniae duxit, e qua filium Thankmarium habuit. Cum Hatheburga anno 909 divortium fecit, ut eodem anno Mathildam duceret, quarum inter maiores et Vidukindus dux Saxonum erat. Cum Mathilda quinque liberos habuit: Ottonem (natum 912) postea imperaturum, Henricum ducem olim Bavariae, Hedvigem, quae postea Hugoni Magno duci Franciae nupsit, Brun archiepiscopum Coloniae atque Gerbergam, quae uxor erat primo Giselberti Lotharingiae, deinde autem Ludovici IV regis Franciae[2].

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 903 pater mortuus est et Henricus ei dux Saxoniae successit. Anno 915 Conradus I rex Francorum orientalium, qui tum valetudine malo laborabat, Henricum suum successorem destinavit. Tamen post mortem eius die 23 Decembris 918 non prius quam 14 Maii 919 rex creatus est[3]. Anno 925 Lotharingiam regno suo adiunxit, anno 926 indutias cum Hungaricis fecit[4], quos autem anno 933 proelio vicit[5]. Iam annis 927 - 929 Slavos trans Albim habitantes vicerat et tributarios fecerat[6]. Anno 934 etiam Danos vicit[7]. Anno 935 foedus cum regibus Franciae et Burgundiae signavit, qui Lotharingiam cesserunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lexicon universale, s.v.
  2. Vidukindus Corbeius, Res gestae Saxonicae I 30-31
  3. op.cit. I 25-26
  4. op. cit. I 32
  5. op. cit. I 38-39
  6. op. cit. I 35
  7. op. cit. I 40

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!