Litus Palmense Occidentale

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
West Palm Beach
—  Urbs  —
Agnomina: Orchid City, West Palm, WPB
Conlocatio in Comitatus Litoris Palmensis et Civitate Florida.
Tabula Tabularii Census Civitatum Foederatarum fines urbis monstrat.
Coordinates: 26°42′35″N 80°03′51″W / 26.70972°N 80.06417°W / 26.70972; -80.06417Coordinata: 26°42′35″N 80°03′51″W / 26.70972°N 80.06417°W / 26.70972; -80.06417
Civitas Civitates Foederatae
Civitas Florida
County Comitatus Litoris Palmensis
Incorporata 5 Novembris 1894
Gubernatio
 - Praefectus Jeri Muoio (D)
Area
 - Urbs 58.2 sq mi (150.7 km2)
 - Terrena 55.1 sq mi (142.8 km2)
 - Aquaria 3.1 sq mi (7.9 km2)
Elevation 13 ft (6.4 m)
Multitudo (2011)
 - Urbs 101 043
 - Densitas 1 833.8/sq mi (707.6/km2)
 - Urbana 1 250 000
 - Metropolitana 5 413 212
  2010
Regio temporis EST (UTC-5)
 - In aestate (DST) EDT (UTC-4)
ZIP codes 33401–33422
Area code 561
FIPS code 12-76600[1]
GNIS feature ID 0293097[2]
Situs interretialis www.cityofwpb.com

Litus Palmense Occidentale[3] est urbs et sedes comitatus Comitatus Litoris Palmensis Floridae, in Civitatibus Foederatis sita.[4] Numerus civium secundum Censum Civitatum Foederatarum 2010 fuit 101 043. Urbs est veterrima ex magnis municipalitatibus in Regione Metropolitana Floridae Meridianae constitutis, biennio ante Miamiam incorporata.

Historia[recensere | fontem recensere]

Situs Litoris Palmensis Occidentalis decennio nono saeculi undevicensimi.
Via Clematis.

Tempus historicum in Florida meridiana coepit cum Ioannes Pontius Legionensis primum contactum cum indigenis anno 1513 faceret. Europaei incolarum numerum vigentem invenierunt, quem in tribus separatas digesserunt: Mayaimi in Pelve Lacus Okeechobee et Iaega et Ais in regione Okeechobee Orientali et in litore orientali ad septentriones Tequestarum. Cum Hispani advenirent, habitabant fortasse 20 000 Indigenae Americani in Florida meridiana. Ante 1763, cum Florida in dicionem Anglicorum redacta esset, paene omnes indigenae per bellum, servitudinem, morbosque Europaeos interfecti erant.[5]

Aliae indigenae ex Alabama et Georgia in Floridam saeculo duodevicensimo ineunte immigraverunt. Quamquam eis erant maiores diversi, Europaei omnes Creeks appellaverunt, sed in Florida, Seminolae et Miccosukee usitate appellati sunt. Seminolae cum colonis Americanis pro terra et servis ad se confugientibus pugnaverunt. Conatibus resisterunt administrationis ad eos relegandos in Territorium Indorum (nunc Oclahoma), ad occidentem Fluminis Missippiensis. Inter 1818 et 1858, tria bella inter eas et administrationem Civitatum Foederatarum gesta sunt. Post 1858, perpauci se in Florida tenuerunt.[6]

Regio quae Litus Palmensis Occidentalis circa annum 1880 constitutura est a centum colonis occupata est, qui eam Rus Lacus Worth (Anglice Lake Worth Country) appellabant. Hi coloni fuerunt communitas diversa, ex variis Civitatum Foederatarum orbisque terrarum partibus orti, inter quos familiae Potter et Lainhart aliaeque familiae conditorum qui negotiatores ducentes in nova urbe mox facti sunt. Primi coloni albi in Comitatu Litoris Palmensis circa Lacum Worth habitabant, tum inclusum aquae dulcis lacum, ex Guillelmo Jenkins Worth appellatum, tribuno militum qui in Bello Seminolarum Secundo anno 1842 pugnaverat. Plurimi coloni fructus et holera tropica coluerunt ad transportanda ad septentriones per Lacum Worth et Flumen Indorum coluerunt. Ante 1890, Census Civitatum Foederatarum numeravit plus quam 200 colonos iuxta lacum habitantis, in vicinitate quae Litus Palmense Occidentale factura est. Regioni illo tempore iam fuerunt deversorium (Cocoanut House appellatum), templum Christianum, et aedificium tabellarium?. Henricus Morrison Flagler, conditor societatis Standard Oil, ad regionem designandam curavit pro commune qua servi habitare potuerint qui in duobus deversoriis elegantibus in insula Litore Palmensi laborabant anno 1893, cum ferrivia Florida East Coast adveniret. Ipse quibusdam Captain Porter et Ludovico "Louie" Hillhouse, regionis colonis, $45,000 pro primis oppidi tractibus solvit, a Lacu Claro ad Lacum Worth patente.

Litterae nominis primum fuerunt "Westpalmbeach" (sicut Latine Lituspalmenseoccidentale), sed coloni timere coeperunt ne nomen ex litteris tredecim consistens novo communi esset omen infaustum,[7] itaque die 5 Novembris 1894, septuaginta octo cives in "Calaboose" (primo carcere et statione vigilium, in Viis Clematis et Poinsettia, nunc Via Dixie, sita) convenientes legem sanxerunt quae Oppidum Litoris Palmensis Occidentalis in comitatu tum Comitatus Dade (nunc Comitatus Miami-Dade) appellato incorporavit.[8] Litus Palmense Occidentale ergo factum est prima municipalitas in Comitatu Dade et Florida Meridiana rite constituta. Concilium urbis mox leges aedificandi sanxit, et in locum tabernaculorum et tuguriorum ruinosorum substituta sunt aedificia laterum, superficiei laterum, et lapidum. Urbs inter annos 1890 et 1920 fere constanter crevit, plurimique incolae periegesin ministeriaque cognata vel mercaturam holerum hiemalium commerciumque fructuum tropiciorum susceperunt. Anno 1909, Comitatus Litoris Palmensis a Legislatura Civitatis Floridae creatus est, Litore Palmensi Occidentali sede comitatus facto. Anno 1916 in media urbe inauguratum est novum forum neoclassicum, quod, diligenter usque ad statum primum redintegratum, nunc museum historiae loci est.

Urbs celeriter decennio tertio saeculi vicensimi aucta est, pars bullae rerum soli in Florida. Numerus incolarum a 1920 ad 1927 in quadruplum crevit, et multa genera negotiorum similiter creverunt. Multae urbis structurae praecipuissimae et viciniae conservatae per hoc tempus aedificatae sunt. Flagler primum in animo habuit ut Florida East Coast Railway suam terminum in Litore Palmensi Occidentali haberet, sed cum regio frigus extremum una hieme pateretur, potius ad extendendam ferriviariam ad Miamiam curavit.

Geographia et clima[recensere | fontem recensere]

Secundum Tabularium Census Civitatum Foederatarum, urbi est area 151 chiliometrorum quadratorum (58.2 m2), quorum 143 chiliometra quadrata (55.1 m2) sunt terra et 8.0 chiliometra quadrata (3.1 m2, 5.26%) sunt aqua.

Maiores urbes[recensere | fontem recensere]

Inter maiores urbes in regionem urbanam Litoris Palmensis Occidentalis (cum numeris civium) prolatas sunt:

  1. Os Ratti (Hispanice Boca Raton): 86 629
  2. Litus Boyntonianum: 67 071
  3. Litus Delray?: 64 095
  4. Wellingtonia: 55 564
  5. Iuppiter: 50 028
  6. Horti Litoris Palmensis: 48 944
  7. Lacus Worth: 36 412
  8. Litus Riviera?: 33 408
  9. Agri Virides: 32 019
  10. Litus Palmense Regale: 30 334
  11. Fontes Palmenses: 14 512
  12. Litus Palmense Septentrionale: 12 562
  13. Litus Palmense: 10 456
  14. Lantana: 10 389
  15. Loxahatchee: 3877
  16. Orae Lacus Clarke: 3475
  17. Atlantis: 2005
  18. Haverhill: 1620
  19. Horti Mangonienses: 1289

Aedificia notabilia[recensere | fontem recensere]

Grassy Waters Preserve.
Aedificia altissima
Nomen Tabulationes Altitudo
Platea Trumpiana 32 331 pedes
Turris 1515 (diruta) 32 321 pedes
Domus Litoris Palmensis 28 278 pedes
Placido Mar 30 278 pedes
Esperante 20 278 pedes
Northbridge Centre 25 272 pedes
One Clear Lake Center 20 270 pedes
Turris Waterview 25 250 pedes
Punctum Phillipsianum 20 225 pedes

Despectus in urbem[recensere | fontem recensere]

Oblectamenta[recensere | fontem recensere]

  • International Polo Hall of Fame
  • National Croquet Center
  • Palm Beach Polo and Players Club
  • Trump International Golf Club

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Litus Palmense Occidentale spectant.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!