Schola Superior Communitatis Forest Hill

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Schola Superior Communitatis Forest Hill (Anglice Forest Hill Community High School), simpliciter Forest Hill et tantum The Hill appellata,[1] est coeducationalis schola superior publica in Litore Palmensi Occidentali[2] Floridae constituta, cuius numerus discipulorum est plus quam 1800. Schola est pars Districtus Scholaris Comitatus Litoris Palmensis. Signum scholae, praecipue a manibus athleticis adhibitis, est falco; unde Falco (Anglice The Falcon), prius diarii discipulorum nomen, et Manicae (The Gauntlet), nomen libri anniversarii a discipulis prolati.

Historia[recensere | fontem recensere]

Schola nomine Forest Hill High School anno 1959 coepit,[3] Francisco O. Hobson principale. Schola iuxta Circulum Rusticum Litoris Palmensis Occidentalis et I-95 in angulo inter occasum solis et meridiem urbis Litoris Palmensis Occidentalis in conferto agrorum 20.3 (82 000 metrorum quadratorum) tractu stat. Maiora autem aedificia in locum primarum structurarum anno 2004 substituta sunt. Schola primum anno 1961 accreditata est. Decennio 199, Conlegium Scholarum Comitatus Litoris Palmensis vocabulum Community ('Communitas') nominibus omnium scholarum superiorum publicarum addidit. Forest Hill est schola publica pro discipulis ex communitate loci, et pro eis qui a locis procul a schola veniunt ad suscipienda programmata magnesia a schola oblata.[3]

Res academicae[recensere | fontem recensere]

Domestici scholae fines regionem in cultura diversa amplectuntur, cui permultae centesimae Anglice loquentium non indigenarum sunt.[4] Schola, ut ampliorem occasionem discipulis praeberet, multa coepit programmata magnesia, inter quae informationis technologia, Baccalaureatus Internationalis, scientia circumiectorum, ars ingeniaria, periegesis et hospitalitas, et JROTC. Anno 2008, schola programma magnesia in periegesi et hospitalitate DECA appellatum, circulum mercatorium, condidit; annoque 2009, circulus Tabernam Falconum constituit, scholae primam ientaculi tabernam alternativa, a suis sodalibus praefectisque rectam.

Schola praeterea Angliam Loquentibus Aliarum Linguarum (Anglice, English for Speakers of Other Languages) et Educationem Discipulorum Egregiorum (Exceptional Student Education) praebet. Cursus fundamentales sunt Anglica, mathematica, studia socialia, scientia, linguae alienae, artes oculorum, artes culinariae, exercitatio corporis, et artes lignariae.

Artes manusque athleticae[recensere | fontem recensere]

Gradus scholastici[recensere | fontem recensere]

Infra inveniuntur gradus per examen "Florida's Comprehensive Assessment Test" scholae tributi.[5]

Annus Gradus
1989–1999 C
1999–2000 D
2000–2001 D
2001–2002 F
2002–2003 C
2003–2004 C
2004–2005 B
2005–2006 C
2006–2007 C
2007–2008 C
2008–2009 C
2009–2010 B
2010–2011 B

Alumni notabiles[recensere | fontem recensere]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Schola nec in silva nec in colle sita est, sed ex Forest Hill Boulevard, via propinqua, quae vicissim ex una ex nonnullis urbibus Americanis appellatur.
  2. Fons nominis: Dioecesis Litoris Palmensis.
  3. 3.0 3.1 Forest Hill Community High School, situs accessus 29 Maii 2013.
  4. Desmon, Stephanie. "For a glimpse of the future, look at Forest Hill High School; Spanish spoken here (and plenty of other languages, too)". Palm Beach Post 
  5. "Search 2009 FCAT Results for Florida Schools". 2009 .
  6. Famous Floridian Friday: The Weather Channel’s Stephanie Abrams, Florida Native, www.rural-florida-living.com, accessus 29 Maii 2013.
  7. Football Archives, www.profootballarchives.com, accessus 29 Maii 2013.
  8. Dawn N. Kernagis, Casey McKinlay, Todd R. Kincaid (2008). "Dive Logistics of the Turner to Wakulla Cave Traverse". In: Peter Brueggeman, N. W. Pollock, eds. Diving for Science 2008: Proceedings of the American Academy of Underwater Sciences 27th Symposium: Dauphin Island, AL: AAUS; .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]