Lingua Extremadurensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Extremadurensis
estremeñu
IPA: [ ɛhthɾeˈmẽɲu ]
Taxinomia:
Locutores: circa 200 000 
Sigla: 1 ext, 2 roa, 3
Status publicus
Officialis
Privata Hispania (Extremadura et Salmantica)
Litterae:
Scriptura: Abecedarium Latinum
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Extremadurensis (ipse sermone: estremeñu aut ehtremeñu) est vel lingua romanica vel dialectus linguae Legionicae, quae locuta per Extremaduram atque partem Salmanticae provinciae. Huic lingua a familia Legionica provenienti propinquitas ad linguam Cantabram Asturicamque Mirandicamque est.

Hoc tempore, lingua paene exstincta, seniores tantum loquentes in Norba Caesarina Salmanticaque sunt. Iuniores dialecto Hispanico loqui praeferentes vel castuto vel Hispanice.

Alphabetum[recensere | fontem recensere]

Extrematurense alphabeto latino utitur. Litterae alphabeti sunt: a, b, c, ch, d, e, f, g, h, i, j, l, ll, m, n, ñ, o, p, qu, r, s, t, u, v, y, z

Duplices litterae adsunt: ch et ll et qu.

Quaeque littera unum phonema significat, praeter c, g, r, s. Aliquis locis v /v/ et non /b/, z /θ/ aut /d/ et non /ð/ atque s unum sonitum habet /s/, sine /z/. a = /a/, b = /b/, c = /k/ et /θ/, ch = /ʧ/, d = /d/, e = /e/, f = /f/, g = /g/ et /h/, h = /h/, i = /i/, j = /h/, l = /l/, m = /m/, n = /n/, ñ = /ɲ/, o = /o/, p = /p/, qu = /k/, r = /ɾ/ et /r/, s = /s/ et /z/, t = /t/, u = /u/, v = /b/, y = /ʑ/, z = /ð/.

Nota bene:

  • Littera B: cum “p” inter vocales proveniret, [b] sonat, v. gr.: cabra “capra”, sobral “superare”, sabel “sapere”. Cum autem “b” proveniret, [β] sonat, v. gr.: hablal “fabulare”, abital “habitare”.
  • Littera C: cum liquida vocalisque a o u [k] sonat, sicut latine v. gr.: craval “figere”, clissi “defectus”, casa “domus”, contal “numerare”, escuela “schola”. Contra cum e i [θ] semper sonat: cena “cena”, cien “centum”. Si cum r a o u [θ] sonat, scribenda ç: caçal “venari”, moçu “adollescens”, Caçris “Norba Caesarina”.
  • Littera G: cum liquida vocalisque a o u [g] sonat, ut latine v. gr.: grória “gloria”, aglutinal (cultum verbum) “agglutinare”, gatu “cattus”, gordu “obesus”, gustu “gustus”. Cum autem ad e i adesset, [h] sonat: giernu “gener”, gelau “gelatus”, engiva “gingiva”.
  • Littera S: [s] sonat in verbi initio et intra cum duplice s, v. gr.: santu “pius”, assentil “adsentire”, massa “masa”, assau “assus”. [z] sonat inter vocales, scripta simplice “s”: casa “domus”, mesa “mensa”, quesu “caseus”. Syllabam claudens adspirata est, imbecilla ergo h sonat: mestura “mixtus”, custión “quaestio”.
  • Littera R: [r] sonat in verbi initio et intra cum duplice r et post l, v. gr.: rabu “cauda”, correr “currere”, palral “loqui”. Imbecilla [ɾ] sonat inter vocales: cara “vultum”.
  • Littera Z: Extramaturense [ð] sonat, ut anglice this vel neo graeco δ, v. gr.: zorru “vulpes mas”, zagalinu “infans”.

Alia alphabeta[recensere | fontem recensere]

Extrematurensis alia alphabeta habet, quia lingua instituta non est. Dua alphabeta et ortographiae sunt, phonetica et modo hispanico.

Grammatica[recensere | fontem recensere]

Phonologia[recensere | fontem recensere]

Vocales[recensere | fontem recensere]

Vocales longae aut breves extrematurense esse possunt.

  • Breves: /a/, /e/, /i/, /o/, /u/
  • Longae: /ɑː/, /ɛː/, /ɪː/, /ɔː/, /ʊː/

Longae accentum habere solent, quia provenientis a diphtonguis cum paribus vocalis contractrae sunt. v. gr.: barbú “cum multa barba”, “omnis”, “lutum”, amá “amata”, viví “vivite”, “sedes”.

Consonantes[recensere | fontem recensere]

Consonantes in lingua Extrematurense sunt:

  • Occlusivae: /b/, /p/, /d/, /t/, /g/, /k/, /ʧ/.
  • Fricativae: /f/, /θ/, /s/, /h/, /ð/, /z/.
  • Nasales: /m/, /n/, /ɲ/.
  • Laterales: /l/, /ʎ/.
  • Vibrantes: /ɾ/, /r/.

Phonetica[recensere | fontem recensere]

Sonitus vocalici[recensere | fontem recensere]

Vocales in Extrematurense ut positionem in verbo habeat, ita pronuntationem. Quaeque vocalis multos sonitus habere possent. Vocalis “o” clausa brevisque in loba “lupa” [ˈloba] aut aperta brevisque in mostu “mustum” [ˈmɔhthu] aut aperta longa in [ˈmɔː] “modus” aut apertior longa in mós “modi” [ˈmʌːh] aut indefinita apertura, ut vocante verbo Frasco! “Francisce”, esse possunt.

Sonitus consonantici[recensere | fontem recensere]

Lingua Extrematurensis multos colores gluttalibus habet, cum /h/ atque /s/.

Phonema /h/ habent:

  • Verba cum f- initiale latina, sicut lingua Cantabra accedit (littera h), v. gr.: hierru < ferrum, haba < fabam, hunción < functionem, huenti < fontem.
  • Verba cum antiqua j Legionica [ʤ] proveniente ab i aut x aut cul aut li aut le aut g latinis (litterae j, g), v. gr.: julgal < iudicare, abejita < apicula, mujel < mulierem, giernu < generem.
  • Verba cum antique x legionica [ʃ] proveniente a x latina (littera j): dejal < laxare, enjambri < *examinem.

Verba cum s claudente syllabam ante consonantem adspirata est (littera s): estu “hoc” [ɛhthu], mas ligeru “ocius” [ˈmɑɦ lɪˈɦɛɾu], ñascal “mandere” [ɲɑhˈkhɑl].

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gonzálvez González, P. et alii, Primera Gramática Ehtremeña, Calzadilla, 1995.
  2. In El serano de las comadres
  3. Gabriel y Galán, Obras completas, Badajoz, Universitas, 1996.
  4. García-Plata de Osma, R., Ruta de la Plata, Madrid, 1986.
  5. Chamizo, L., El miajón de los castúos, Madrid, Austral, 2007.
  6. Martínez Terrón, L., Primera Antología de Poesía Extremeña, Cáceres, 2005.
  7. Camisón, J. J, Marabajas, 2002; La mardición de Marián, 2003.
  8. de Saint Exupéry, A., El Prencipinu, trad. Antonio Garrido Correas, Badajoz, Carisma, 1999.