Lingua Iudaeo-Hispanica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lingua Iudaeo-Hispanica (lingua ipsa: Djudeo-Espanyol, Ladino, Djudezmo seu Djudeo-Kasteyano) est species linguae Hispanicae qua Iudaei Sephardici loquuntur. In loco abecedarii Romani, cum scribunt, litteris Hebraicis utuntur, et aliquot vocabula Hebraica admiscunt.

Historia Linguae Iudaeo-Hispanicae[recensere | fontem recensere]

Expulsis ex Hipaniispoep Iudaeis ad partes et Europae orientales et Africae septentrionales confugerunt ubi in prima eorum benigne excepti sunt exsules a regibus Constantinopolitanis, in altera vitam egerunt usque ad hodiernum diem quo sunt adhuc crebri qui cantibus vocum suis praeterita meminerunt. Cum exiierint ex Hispanis, linguam priscam Hispanorum secum extulerunt integram quae cum Iudaeorum propria mixta mutare pergit alio modo quo fecerat Hispanus sermo ita ut aliam linguam efficeret quae ad diem nostrum delata est. Ab Iudaeis qui aetate nostra Europam incoluerunt usque ad Rem Publicam eorum tandem anno 1948 (millesimo nongentesimo duodequinquagesimo) restitutam aliae linguae originem trahunt tantum in ipsis Europae regionibus quantum in aliis mundi partibus, sicut et Lingua Iudaeogermanica et Iudaeo-Tat (praesertim apud Caucasum) et Zarphaticus sermo (Francogallicae) et alii minores usu linguae.

Quamquam decursu temporis usus huius linguae minuerat multa sunt tradita ob eius causam atque hodie et splendet variis de causis. Propter eius proprietatem philologi melius quomodo tempore illo Hispanos locutos esse noscere possunt, sunt opera multa litteris mandata, cantus vocum permulti exstant et, quod rei caput est, haec lingua magna pars memoria Iudaeorum est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!