Amphitheatrum (Augusta Treverorum)

E Vicipaedia
Amphitheatrum Augustae Treverorum
Amphitheatrum et circus temporibus Romanis, Tempel am Herrenbrünnchen.

Amphitheatrum Augustae Treverorum est amphitheatrum ex temporibus Romanis circa annum 100 p.C.n. exstructum, quod 18.000 fere spectatores continere potuit.

Anno 1986 amphitheatrum pars UNESCO mundi hereditatis nominatum est.

Situs[recensere | fontem recensere]

Sub arena cella posita est, quae adhuc hodiernis temporibus exstat. Theatro machinae scansoriae erant per quas gladiatori aut ferae bestiae tollebantur, quamobrem aqua impleri non potuit. Amphitheatrum sub monte Petri situm, idcirca quod idonei loci causa solum dimidia pars amphitheatri exstruenda fuit. Erat pars moenium Romanum. Ad septentrionem spectat aditusque boreum et meridionalem habuit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Theatrum anno fere 100 p.C.n. exstructum mox pars cottidianae vitiae incolarum urbis factum est. Ibi magistratus urbis, praefecti imperiales et antiquitate posteriore etiam imperatores ipsi ludos dabant eisque praesidebant: Venationes et ludi gladiatorum saepe plebem delectabant ibique etiam annuntiationes exclamatae sunt. Secus ac alia amphitheatra etiam munitioni urbis profuit, quod simul porta orientalis urbis erat. Everso Romano imperio occidentali (5. saeculo) aetate medii aevi aeque ac alia monumenta Augustae Treverorum excidendis lapidis abutebatur.