Aula Palatina

E Vicipaedia
(Redirectum de Aula Constantini)
Aspectus aulae
Simulacrum aulae temporibus antiquis
Aula anno depicta 1648
Interna hodierna

Aula Palatina[1] in urbe Augusta Treverorum sita fuit aula Romana. Aulae est maximum conclave antiquitatis adhuc exstans. Conclave internum aulae habet basim 67 m x 27,2 metrorum, altitudo eius est 33& m.

Aetate medii aevi aula una cum palatio principis electoris sedes archiepiscopalis atque electoralis fuit. Anno 1856 ecclesia „ad aeternum tempus“ communitati Evangelicae data est atque Ecclesia salvatoris“ transnominata est.

Ex anno 1986 aula est pars hereditatis mundi.

Historia[recensere | fontem recensere]

Dictum tectum caseteum concreto exstructum, quod tectum antiquum simulat.

In aula initio 4. saeculi exstructa Constantinus Magnus sedem habuit. Interne marmore exornata erat, in aediculis statuae marmoreae positae erant. Solum parietesque calefaci potuerunt. Splendore atque amplitudine aedificii Romani potentiam suam ostendere voluerunt. Annus exstructionis aulae sane definiri non potest. Constat autem aedificium supra fundamenta antiquiorum monumentorum exstruxisse antiquitateque posteriore partem palatii imperialis fuisse. Ruinae reliquorum aedificiorum circa 1980 effossae sunt. Visus hodiernus speciem antiquam non adaequat quod mures olim colore candida tecti erant.

Calefactio ingentis conclavis ita parata est: Sub solo duplice quinque fornacae positae erant per quas aer non solum in spatium inter duo sola sed etiam per tubos erectos ducta est. Effusio aeris calefactae ex tubis effecit, ut parietes quasi ipsae fornaces factae sunt. Haec ratio calefaciendi Hypocaustum nominatur.

Aetate medii aevi tectum verisimiliter delapsum fuit etsi parietes iam ex anno 1008 ut castellum utebantur. Postea sedes archiepiscopi Augustae Treverorum factum est. Apsis in turrim habitabilem mutatum est, parvae turres etiam in angulos adversos erectae, parietes pinnis munificatae sunt. Hoc status aedificii usque ad 1600 durabat.

Archiepiscopus Lotharius von Metternich ineunte 17. saeculo palatium principium electorum aedificari iussit, quocirca paries orientalis atque meridionalis amotae sunt; reliquum aedificium in novum palatium inclusum est. Inter annos 1846 et 1856 aedificium iussu Friderici Gulielmi IV sub architecto Carolo Schnitzler in statum principalem reversum est.

Ex anno 1856 aedificium ecclesia Evangelica utebatur quamvis sub dicione Rhenaniae-Palatinatus sit.

Bello secundo mundano exarso aula anno 1944 funditus deflagravit. Bello perfecto cum ab Henrico Otto Vogel reficeretur ornamentum internum 19. saeculi consulto non restitutum est parietesque ad muros lateres reductae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Aula Palatina": vide AUGUSTA TREVERORUM (Trier) Germany" in Richard Stillwell et al., The Princeton Encyclopedia of Classical Sites (Princeton, 1976) Textus