Archimedes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Archimedes
Aρχιμήδης
Archimedes
Archimedes a Dominico Fetti anno 1620 depicta
Natus 287 a.C.n.
verisimiliter Syracusis
Obiit 212 a.C.n.
Syracusis

Archimedes Syracusanus (Graece Ἀρχιμήδης ὁ Συρακόσιος) fuit illustrissimus mathematicus, physicus, astronomus, philosophus, ingeniarius Graecus, unus ex potentissimis viris antiquitatis scientiarum peritis, cuius studia complures artes contigerunt. Unus etiam ex primis fuit, qui arte mathematica in rebus naturae investigandis usus est. Ergo pater physicae mathematicae vocari potest.

Praecessit aequales et arte mathematica et arte ingeniaria, rationes enim eius similes fuerunt calculi infinitesimalis et integralium, quibus nemo ante saeculum septimum decimum usus est. Artem hydrostaticam quodammodo lege Archimedea constituit, in statica condiciones aequilibrii vectis explanavit, pycnometriam sive corporis densitatis et capacitatis examinandarum artem investigavit. Exitús investigationum Archimedis tantopere fundamentales sunt, ut operibus Isaaci Newtoni necnon Caroli Friderici Gauss aequari possint. Etiam inventionibus ingeniosis (ut machina bellica, spirali Archimedea, cochlea Archimedea) notus est. Opera eius ad artem mathematicam pertinentia apud antiquos haud bene nota erant. Aliqua autem opera per medium aevum conservata quidam fontes notionum viris scientiarum peritis temporibus renascentiae facta sunt.

De vita[recensere | fontem recensere]

Archimedes in opere Les vrais pourtraits et vies des hommes illustres grecz, latins et payens anno 1586 facto.

Archimedes natus est Syracusis in urbe Siciliae ad litus in regione inter meridiem et solis ortum sita. Phidias, pater Archimedis, astronomus erat. Itaque Archimedes iam parvus cognitionem scientiae habebat. Haud multum de patre notum est, nam sola mentio de eo in Psammite, Archimedis opere, invenitur. Nec manet de matre, sororibus, fratribus (si fuerint) memoria, nec de coniuge liberisve. Heraclides, amicus eius, biographiam composuit, quae quidem evanuit. Ioannes Tzetzes historicus saeculi secundi decimi in libro Chiliades inscripto ait Archimedem mortem obiisse 75 annos natum, quo fit ut natus sit anno 287 a.C.n.

Familiariter usus est Hierone II, rege Syracusarum, qui regnans ab anno 271 a.C.n. usque ad annum 216 a.C.n. ei tutor fuit. Quin etiam Plutarchus eum cognatione coniunctum esse cum rege tradidit. Archimedes totam vitam Syracusis egit cognomenque habet Syracusanum. Alexandriae forsitan studuerit, et saltem constat eum commercium epistularum cum nonnullis philosophis aequalibus habuisse. Cononem Samium amicum appellavit, nec non prooemia duorum operum, scilicet Methodi ac Problematis bovini, Eratostheni Cyrenaeo dedicavit. Res suas gravissimas Syracusis in regione patria gessit, et praeterea, cum Romani Syracusas occupare conarentur anno 213 a.C.n., magnopere urbi suae profuit inventionibus Syracusis defendendis excogitatis. Memoriae traditum est Archimedem verum mirabilium machinarum bellicarum contra Romanos adhibitarum inventorem fuisse.

Archimedes mortuus est secundo bello Punico circa annum 212 a.C.n., cum Romani, postquam Syracusas annos duos circumsederunt, urbe potiti essent. Plutarchus eum aliquod problema narrat investigasse animo tam attento, ut impetum manuum M. Claudii Marcelli, ducis generalis Romanorum, ignoraret. Narrat enim quendam militem Romanum Archimedi incidisse ac eum se subsequi iussisse, Archimedem autem, antequam problema solutum esset, proficisci recusasse; deinde militem iratum mathematicum istum cogitatione defixum necasse. Dixit Plutarchus etiam secundum alteram narrationem: militem gladium strinxisse et minatum esse se illum necaturum; illum tantum ut exspectaret petivisse, ne problema insolutum remaneret; militem autem, cum nihil intellegeret, illum statim interfecisse. Secundum tertiam narrationem Archimedes iter faciens ad Marcellum cistam instrumentis scientificis plenam gerebat, cum milites quidam pecuniae cupidi, putantes illum thesaurum aliquem gerere, illum occiderunt. Marcellus videlicet valde aegre tulit Archimedem mortuum, quoniam hunc pretiosum virum scientiarum peritum habebat ac, ne quis ei noceret, vetuerat.

Archimedes condiciones aequilibrii vectis explanat.

Neque Plutarchus neque Titus Livius aequalis uno quidem verbo ultima verba Archimedis commemorant. Prima ultimorum verborum mentio apud Valerium Maximum invenitur, nam dicit Archimedem postulasse: "Noli obsecro istum disturbare." Annis volventibus dictum paulatim mutatum est, donec hodie "Noli turbare circulos meos!" (Graece "μή μου τοὺς κύκλους τάραττε") dicitur.

Secundum Tzetzem Archimedes, antequam mortuus est, ab amicis, ut sepulcro suo cylindrum et in eo sphaeram quam maximam imponerent, postulavit. Marcellus, cum de mathematico mortuo audivisset, Archimedem in sepulcro suo gentilicio sepeliendum curavit. Videlicet petenti satisfecit, nam Cicero, cum quaestor esset et sepulcrum Archimedis indagaret, illud "saeptum undique et vestitum vepribus et dumetis" invenit.[1]

Inventa & observationes[recensere | fontem recensere]

Archimedes dicitur legem Archimedeam invenisse, cum in balneum descendens aquam surgere animadverteret.

Lex Archimedea[recensere | fontem recensere]

Secundum M. Vitruvium Pollionem Hiero II, rex Syracusanarum, auream coronam votivam diis immortalibus in quodam fano sonstituerat ponendam. Utrum corona ex auro puro excusa esset an aurifex fraudans argentum parvi pretii admiscuisset aureo, rex tamen dubitavit. Archimedi erat problema solvendum. Minime quidem ei licuit coronam ullo modo nocere, itaque ea non potuit igne molliri, ut densitas computari possit.

Cum in balneum veniret, ibique in solium descenderet, animadvertit aquam surgere; quod phaenomenon significare amplitudinem aquae corpore suo surrectae eadem esse ac amplitudinem corporis ipsius. Eodem modo coroná in aquam mergendá amplitudinem corporis enormis cognoscere ac massá coronae mensá densitatem necnon materiam eius scire posse. Archimedes scilicet adeo excitatus est inventione, ut haud moratus exiliret de solio et nudus domum currens clara voce indentidem clamaret: "εὕρηκα!" 'Inveni!'. Secundum relationem in corona certo aliquot argenti erat admixtum, sicut rex dubitaverat.[2]

Cochlea Archimedea[recensere | fontem recensere]

Multa inventa et opera technica Archimedea necessitatis Syracusanorum causá orta sunt. Ita est orta etiam cochlea quae dicitur Archimedea, cuius inventionem Athenaeus, scriptor Graecus ita fere narrat: regem Hieronem II ab Archimede postulasse navem designare magnam nomine Syracusiam, quae apta sit et itineribus luxuriosis et rebus transportandis et bello gerendo. Syracusia illa dicitur omnium maxima navis antiquitatis fuisse. Secundum Athenaeum sescenti homines, unum gymnasium ac templum Aphroditae dedicatum nave illa capiebantur. Archimedes, ut sentinam amoveret, machinam construxit, qua aqua celeriter ac efficaciter sentinari possit. Quae cochlea Archimedea constitit ex cylindro, intra quam pars cochleiformis loco suo rotabatur. Machina manu erat volvenda. Cochlea Archimedea usque hodie ad liquida solidaque portanda, ut puta in civitatibus egentioribus ad irriguam aquam extollendam, adhibetur.

Opera[recensere | fontem recensere]

Ex operibus Archimedeis, novem conservata sunt dialecto Dorica scripta, atque unus textus, quem certo ipse scripsit, necnon duo forte a se scriptis conversionibus Arabicis relicti sunt. Praeterea unum opusculum forte verum, scilicet Liber assumptorum, conversione de Arabica Latine redditá, relictum est. Opera astronomica praeter unum evanuerunt. Etiam mentiones et verba allata ex septem operibus a nobis ignotis manent; Pappos Alexandrinus enim mentionem facit duorum operum et Theon Alexandrinus opus nomine Catoptrica citat. Archimedes ipse scripta sua palam fecit commercio per litteras cum mathematicis Alexandrinis. Opera Archimedea ab Isidoro Milesio architecto sunt collecta, Arabice reddita a Thabit ibn Qurra saeculo nono, Latine autem reddita a Gerardo Cremonensi.

Sententiae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cic. Tusc. 5.65
  2. Vitr. De arch. 9.pr.9-12

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Archimedem spectant.

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg