Archimedis Palimpsestus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gemina pagina e "Palimpsesto Archimedis" : versus primigenii textus transversi sunt in hodierno codice.

Archimedis palimpsestus est codex manuscriptus Graecus in quo iam anno 1906 sub Euchologio, id est precibus ad usum monachorum collectis, philologus Danicus Iohannes Ludovicus Heiberg plures tractatus clarissimi physici Graeci Archimedis agnovit, decimo saeculo Constantinopoli exaratos et figuris geometricis ornatos. Quorum duo illo tempore adhuc ignoti erant. Diu latuit postea hic manuscriptus : hodie (2012) quamquam in Walters Art Museo Baltimorae per decem annos sanatus et lectioni commodiori praeparatus, Archimedis palimpsestus est mancipium privati cuiusdam collectoris Americani qui anno 1998 apud Christie's auctione dollarium 2 200 000 eum emit.

In eodem codice etiam inventa sunt quinque folia ex duabus orationibus adhuc ignotarum Attici oratoris Hyperidis necnon fragmenta commentarii cuiusdam ad Categorias Aristotelis.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Reviel Netz et Gulielmus Natalis, The Archimedes Codex, Weidenfeld & Nicolson, 2007
  • Der Archimedes-Code : auf den Spuren eines Genies, Antike Welt 2012, supplementum ad numerum tertium (cum expositione in Roemer- und Pelizaeus-Museum Hildesheim coniunctum).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!