Latinitas bona

Hiero II (Syracusanus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hiero II, natus ante 305 a.C.n., mortuus 215 a.C.n., plus quam quinquaginta annos Syracusis regnavit. E stirpe regia natus non erat sed ob res multas bello bene gestas primo a militibus dux (strategos) electus, mox usque ad regnum pervenit (tempore inter 270 et 265 a.C.n. collocando).

Bellum breve cum Romanis anno 264 a.C.n. gessit quo vires nominis Romani perspicere potuit. Foedus pacis statim icit (263 a.C.n.) atque postea usque ad mortem socius fidissimus Romanorum esse non desiit. Primo bello Punico commeatum eorum exercitibus constantissime praestitit atque magno auxilio eis fuit. Eosdem amicos et inimicos habendo atque populus Romanus regnum servare potuit.

Ipse etiam coronas ex Olympicis et ceteris panhellenicis ludis sibi rettulit.

Fontes[recensere | fontem recensere]