Caecum

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Tractus gastrointestinalis hominis cum caeco rubro picto


Intestinum caecum sive caecum sive orbum[1] seu monoculum[1] (graece τυφλὸν ἔντερον de τυφλός "caecus" + ἔντερον "intestinum") est pars intestini, accurate ab ore prima sectio intestini crassi, quae in homine circa 6-8 cm patet. In animalibus autem herbivoris caecum usque ad unum metrum metiri potes. In homine iacet caecum in latere dextro pelvis prae musculum iliacum. In fine inferiore eius clauso ("caeco") appendix vermiformis inserta est, cui est longitudo novem circiter centimetrorum et positio inter individua valde variabilis. In fine superiore (vel versus anum sito) invenitur valvula ileocaecalis, quae ileum, ultimam sectionem intestini tenuis, de intestino crasso separat et refluxum contenuti inhibet.[2]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Castelli, B. & Ravenstein, A. (1665). Lexicon medicum Graeco-Latinum. Rotterdami: Arnold Leers.
  2. Schiebler, H . et Schmidt, W. (editores) (1983). Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen. Ed. 3. Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag


Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!