Marius Nica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Marius Nica
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 27 Novembris 1980; Sânpetru
Patria: Romania

Officium

Officium: Minister of European Funds
Munus: civil servant, Politicus

Marius Nica (natus die 27 Novembris 1980 in Sânpetru in Braşov circulo) vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Nica annis 1999 - 2003 apud Academiam Nationalem Informationum rebus diurnariis, communicationi, psychologiae atque sociologiae studebat, deinde annis 2003 - 2005 apud Universitatem Studiorum Politicorum Bucarestensem relationibus internationalis geopoliticae et culturae Europaeae. Tum apud eandem universitatem etiam rebus oeconomicis studebat. ad usque annum 2009. Annis 2003 - 2008 in administerio munitionis operam dedit, tum ad annum 2011 in officio Rovanae Plumb, legatae ad Parlamentum Europaeum. Anno 2011/2012 pro societate commerciali Bucarestae operam dedit. Deinde director et secretarius generalis in ministerio circumiectus erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Die 31 Martii 2015 Minister rerum Europaearum Romaniae in consilio ministrorum Victoris Pontae factus est[1]. Iam die 4 Novembris eiusdem anni se cum toto consilio ministrorum Victoris Pontae a magistratu recessit. Ei die 17 Novembris Aura Răducu successit[2]. Die 17 Octobris 2017 minister opum Europaearum in consilio ministrorum Michaelis Tudose nominatus est[3], postquam Rovana Plumb ministra corruptionis accusata se a magistratu recedere coacta est[4].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Ministri rerum Europaearum Romanici vel opum Europaearum (2001 - )
Coat of arms of Romania.svg
Hildegarda-Carola Puwak 2000 · Basilius Pușcaș 2003 · Alexander Fărcaș 2003 · Aemilius Ene Dinga 2004 · Anca Boagiu 2005 · Leonardus Orban 2011 · Eugenius Teodorovici 2012 · Marius Nica 2015 · Aura Răducu 2015 · Christianus Ghinea 2016 · Dragoş Christianus Dinu 2016 · Anna Birchall (res Europaeae) 2017 · Michaela Virginia Toader (opes Europaeae 2017) · Rovana Plumb (opes Europaeae) 2017 · Victor Negrescu (res Europaeae) 2017 · Marius Nica 2017 (opes Europaeae)