Sorin Grindeanu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Sorin Grindeanu
Res apud Vicidata repertae:
Sorin Grindeanu: imago
Nativitas: 5 Decembris 1973; Caransebeș
Patria: Romania

Officium

Officium: Minister of Communications and Information Society, Chairperson of Timiș County Council, Prime Minister of Romania
Munus: Politicus, computer scientist

Consociatio

Sorin Grindeanu (natus die 5 Decembris 1973 in Caransebeș in Caraş-Severin circulo) vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Annis 1992 - 1997 apud Universitatem Timisvariensem informaticae studebat et deinde in eadem universitate assistens operam dedit. Annis 2001 - 2004 director iuventutis et rerum athleticarum Timiş circuli fuit. Tum ad annum 2008 pro societate commerciali Delpack Invest SRL director vicarius operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 2008 Grindeanu, sodalis factionis PSD, praefectus urbis vicarius Timisvariae electus est. Ab anno 2012 etiam legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est. Die 15 Decembris 2014 novus minister communicationis et societatis informaticae in consilio ministrorum Victoris Ponta nominatus est[1]. Die 4 Novembris 2015 cum toto consilio ministrorum Victoris Pontae se a magistrau recessit. Die 17 Novembris eiusdem anni Marius Bostan eius successor minister nominatus est[2]. Die 29 Iunii 2016 legatus ad Cameram Legatorum se recessit[3], ut praeses consilii Timiş circuli fierte. Die 28 Decembris eiusdem anni a factione sua praeses ministrorum propositus est, postquam praeses rei publicae Nicolaus Iohannis primam propositam Sevil Shhaideh repudiavit[4]. Grindeanu autem quasi vicarius praesidis PSD Livii Dragneae est. Cum enim scelerati damnati ministri fieri lege prohiberentur, Grindeanu sodalis Dragneae novus primus minister nominatus est. Qui autem hanc legem tollere suscepit, ut Dragnea ei succedere possit[5]. Die 5 Februarii 2017 Grindeanu autem hanc coeptum destituit, postquam per quinque dies multa milia hominum contra amnestiam demonstraverunt[6]. Quod Grindeanu legem, qua Livius Dragnea a poena liberaret, non tulit, factio PSD die 15 Iunii 2017 Grindeanu e factione exclusit atque a eo postulavit, ut a magistratu se recederet. Quod autem Grindeanu recusavit[7]. Die 21 Iunii 2018 parlamentum Grindeanu sustulit[8]. Michael Tudose eius successor nominatus est[9].

Familia[recensere | fontem recensere]

Grindeanu uxorem duxit et duos liberos habet[10].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Primi ministri Romaniae
Coat of arms of Romania.svg
Principatus Romaniae
(1861–1881)
Barbu Catargiu · Apostolus Arsache · Nicolaus Crețulescu · Michael Kogălniceanu · Constantinus Bosianu · Nicolaus Crețulescu · Lascăr Catargiu · Princeps Ioannes Ghica · Constantinus A. Crețulescu · Stephanus Golescu · Nicolaus Constantinus Golescu · Ioannes Constantinus Brătianu · Princeps Demetrius Ghica · Alexander G. Golescu · Manuel Constantinus Epureanu · Princeps Ioannes Ghica · Lascăr Catargiu · Ioannes Emmanuel Florescu · Manuel Constantinus Epureanu · Ioannes Constantinus Brătianu
Regnum Romaniae
(1881–1947)
Demetrius C. Brătianu · Ioannes Constantinus Brătianu · Theodorus Rosetti · Lascăr Catargiu · Ioannes Emmanuel Florescu · Lascăr Catargiu · Demetrius Alexander Sturdza · Petrus S. Aurelian · Demetrius Alexander Sturdza · Princeps Georgius Cantacuzino · Petrus P. Carp · Demetrius Alexander Sturdza · Princeps Georgius Cantacuzino · Demetrius Alexander Sturdza · Ioannes Brătianu · Petrus P. Carp · Titus Livius Maiorescu · Ioannes Brătianu · Alexander Averescu · Alexander Marghiloman · Constantinus Coandă · Ioannes Brătianu · Arthurus Văitoianu · Alexander Vaida-Voevod · Alexander Averescu · Tache Ionescu · Ioannes Brătianu · Alexander Averescu · Princeps Barbu Stirbey · Ioannes Brătianu · Vintilă Brătianu · Iulius Maniu · Georgius Mironescu · Iulius Maniu · Georgius Mironescu · Nicolaus Iorga · Alexander Vaida-Voevod · Iulius Maniu · Alexander Vaida-Voevod · Ioannes Duca · Constantinus Angelescu · Georgius Tătărescu · Octavianus Goga · Patriarcha Myron Cristea · Armandus Călinescu · Georgius Argeşanu · Constantinus Argetoianu · Georgius Tătărescu · Ioannes Gigurtu · Ioannes Antonescu · Iulius Maniu · Constantinus Sănătescu · Nicolaus Rădescu · Petrus Groza
Res publica Romana
popularis vel socialistica
(1947–1989)
Petrus Groza · Georgius Gheorghiu-Dej · Chivu Stoica · Ioannes Maurer · Manea Mănescu · Elias Verdeţ · Constantinus Dăscălescu
Res publica Romana
(ab anno 1989)
Petrus Roman · Theodorus Stolojan · Nicolaus Văcăroiu · Victor Ciorbea · Gabriel Dejeu (pro tempore) · Radu Vasile · Alexander Athanasiu (pro tempore) · Mugur Isărescu · Hadrianus Năstase · Eugenius Bejinariu (pro tempore) · Călin Popescu-Tăriceanu · Aemilius Boc · Cătălin Predoiu (pro tempore) · Michael Răzvan Ungureanu · Victor Ponta · Sorin Cîmpeanu (pro tempore) · Dacianus Cioloş · Sorin Grindeanu · Michael Tudose
Ministri communicationis et societatis informaticae Romanici