Ioachimus Irimescu

E Vicipaedia
Wikidata Ioachimus Irimescu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 24 Aprilis 1958; Horezu
Patria: Romania

Ioachimus (vulgo Achim) Irimescu (natus die 24 Aprilis 1958 in Horezu in Vâlcea circulo) agriculturae peritus atque vir publicus Dacoromanicus est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Irimescu, postquam scholam absolvit, annis 1978 - 1983 apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem in facultate constructionis autocinetorum studebat, machinator factus est atque deinde ad annum 1985 pro societate fabricationis chemiae operam dedit. Tum ad annum 1990 explorator in instituto machinarum agriculturae fuit. Annis 1990 ad usque 1998 minister publicus in ministerio agriculturae Romaniae operam dedit et deinde ad annum 2012 in legatione Romaniae apud Unionem Europaeam. Quod in legatione iterum a mense Februario 2014 ad usque Novembrem 2015 fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

A mense Maio 2012 ad usque Februarium 2014 secretarius statalis in administerio agriculturae Romaniae Daniele Constantin ministro fuit. Die 17 Novembris 2015 minister agriculturae in consilio ministrorum Daciani Cioloş Danieli Constantin successit[1]. Die 4 Ianuarii 2017 cum toto consilio ministrorum se a magistratu recessit atque Petrus Daea eius successor nominatus est[2].

Familia[recensere | fontem recensere]

Irimescu uxorem duxit atque unum liberum habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]