Andrea Păstârnac

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Andrea Păstârnac
Res apud Vicidata repertae:
Patria: Romania

Officium

Munus: Politicus

Andrea (Dacoromanice Andreea) Păstârnac (nata die 24 Septembris 1967 Coronae) legata ac rerum politicarum perita Dacoromanica est.

Institutio et munus[recensere | fontem recensere]

Păstârnac annis 1986 - 1990 apud Universitatem Bucarestensem philologiae et linguis - praecipue linguae Hebraicae studebat et annis 1991 - 1995 studia apud Universitatem Hebraicam Hierosolymitanam perfecit. Ab anno 1995 in Tel Avivo pro legatione Romanica et professor pro Universitate Tel Aviv operam dedit. Ab anno 2001 Bucarestae in ministerio rerum extararum operam dedit et professor apud Universitatem Bucarestensem fuit. Annis 2006 - 2011 legata Romaniae in Cypro et ab anno 2013 in Israel erat[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Păstârnac die 4 Ianuarii 2017 ministra civium extra patriam viventium Romaniae in consilio ministrorum Sorin Grindeanu nominata est[2]. Hoc in officium Mariae Ligor successit. Et in novo consilio ministrorum Michaelis Tudose a die 29 Iunii 2017 hoc magistratu fungitur[3].

Familia[recensere | fontem recensere]

Andrea Păstârnac marito nupsit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Ministri civium extra patriam viventium Romanici (ab anno 2014)