Ionuţ Vulpescu
Ionuţ Vulpescu (natus die 17 Iunii 1976 in Târgoviște) theologus, philosophus atque vir publicus Dacoromanicus est.
Munus
[recensere | fontem recensere]Vulpescu apud Universitatem Bucarestensem theologiae studebat atque doctor philosophiae factus est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 2012 Vulpescu, sodalis factionis PSD atque amicus praesidis factionis honoris causa Ioannis Iliescu,[1] legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est. Die 15 Decembris 2014 administer culturae in consilio ministrorum Victoris Ponta generi Iliescu, nominatus est.[2] Die 4 Novembris 2015 cum toto consilio ministrorum Victoris Pontae se a magistratu recessit. Die 17 Novembris Vlad Alexandrescu eius successor nominatus est[3]. In consilio ministrorum Sorin Grindeanu a die 4 Ianuarii ad usque 14 Iunii 2017 eodem magistratu fungebatur. Die 29 Iunii eiusdem anni ei Lucianus Romaşcanu successit[4].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]
Andreas Pleșu 1989 · Ludovicus Spiess 1991 · Michael Golu 1992 · Petrus Sălcudeanu 1993 · Livius Maior 1993 · Marinus Sorescu 1993 · Viorelus Mărginean 1995 · Gregorius Zanc 1996 · Ioannes Caramitru 1996 · Aemilius Răzvan Theodorescu 2000 · Monica Muscă 2004 · Hadrianus Iorgulescu 2005 · Theodorus Paleologu 2008 · Hunor Kelemen 2009 · Mircea Diaconu 2012 · Puiu Hașotti 2012 · Daniel Constantinus Barbu 2012 · Georgius Sorinel Știrbu 2013 · Hunor Kelemen 2014 · Victor Ponta 2014 · Csilla Hegedüs 2014 · Ionuţ Vulpescu 2014 · Vlad Alexandrescu 2015 · Corinna Şuteu 2016 · Ionuţ Vulpescu 2017 · Lucianus Romaşcanu 2017 · Georgius Evascu 2018 · Daniel Breaz 2019 | |