Georgius Evascu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Georgius Evascu
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Evascu: imago
Nativitas: 15 Februarii 1968; Bucaresta

Officium

Officium: Minister of Culture
Munus: actor, film actor

Consociatio

Georgius (Dacoromanice George) Evascu (natus die 15 Februarii 1968 Bucarestae) actor, moderator theatralis et rerum politicarum peritus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Evascu ab anno 1993 actor in theatris Bucarestae agit et postea etiam moderator scaenarum fuit. Praeterea apud Academiam Artium Scaenicarum et Cinematographicarum Bucarestensem docet. Anno 2007 theatrum "Monopol" Bucarestensem condidit et dehinc regit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Die 29 Ianuarii 2018 minister culturae Romaniae in consilio ministrorum Vioricae Dăncilăe nominatus est[1].

Familia[recensere | fontem recensere]

Uxorem duxit Aliciam Barb, actricem et moderatricem theatralem.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]