Marius Budăi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Marius Budăi
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1 Maii 1972; Curtești
Patria: Romania

Officium

Officium: member of the Chamber of Deputies of Romania, Minister of Labor, Family and Social Protection
Munus: Politicus

Consociatio

Marius Constantinus (Dacoromanice Constantin) Budăi (natus die 1 Maii 1972 in Curtești in Botoşani circulo) rerum politicarum peritus Dacoromanicus factionis Socialis Democraticae est.

Institutio et munus[recensere | fontem recensere]

Ad usque annum 2008 apud Universitatem Spiru Haret rebus aerarii publici studebat atque deinde in administratione publica operam dedit[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Budăi anno 2016 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae factionis PSD electus est. Die 20 Novembris 2018 minister laboris in consilio ministrorum Vioricae Dăncilăe nominatus est[2]. Est successor Liae Olguțae Vasilescu.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]