Petrus Mărculescu

E Vicipaedia

Petrus (Dacoromanice Petru) Mărculescu (natus die 19 Iunii 1943 Bucarestae) machinator agriculturae et rerum politicarum peritus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Mărculescu agriculturae studebat atque anno 1973 machinator factus est. Deinde diversis in societatibus agriculturae operam dedit. Anno 1995 veniam accepit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1990 secretarius statalis agriculturae in consilio ministrorum Petri Roman fuit. Die 15 Iulii 1991, postquam praedecessor eius Ioannes Țipu mortuus est, ipsae pro tempore minister agriculturae factus est. Deinde in consilio ministrorum Theodori Stolojan hoc magistratu iterum a die 16 Octobris 1991 ad usque 19 Novembris 1992 fungebatur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.