Dănuţ Andruşcă

E Vicipaedia
Wikidata Dănuţ Andruşcă
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 19 Ianuarii 1969; Vânători-Neamț
Patria: Romania

Dănuţ Andruşcă (natus die 19 Ianuarii 1969) rerum politicarum peritus Dacoromanicus factionis Socialis Democraticae est.

Eruditio et munus[recensere | fontem recensere]

Apud Universitatem Iassiensem studebat atque anno 2001 diploma oeconomiae abstulit. Annis 1991 ad usque 2013 pro diversis societatibus commercialibus operam dedit. Deinde ad annum 2016 diversis in officiis ministerii energiae et oeconomiae operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 2016 primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est. Die 29 Ianuarii 2018 novus minister oeconomiae in consilio ministrorum Vioricae Dăncilăe nominatus est. Hoc in magistratum Georgio Şimon successit[1]. Iam die 20 Novembris eiusdem anni dimissus est et Nicolaus Bădălău eius successor nominatus est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri commercii et oeconomiae Romanici (1990–)