Lia Olguța Vasilescu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Lia Olguța Vasilescu
Res apud Vicidata repertae:
Lia Olguța Vasilescu: imago
Nativitas: 18 Novembris 1974; Craiova
Patria: Romania

Officium

Officium: member of the Chamber of Deputies of Romania, member of the Senate of Romania, Demarchus, member of the Chamber of Deputies of Romania, Minister of Labor, Family and Social Protection
Munus: Politicus, karateka

Consociatio

Lia Olguța Vasilescu (nata 18 Novembris 1974 Craiovae) diurnaria et rerum politicarum perita Dacoromanica est.

Eruditio et munus[recensere | fontem recensere]

Vasilescu ad annum 1997 apud Universitatem Craiovensem philologiae studebat. Deinde ad annum 2000 diurnaria in urbe patria operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Vasilescu, sodalis primo Factionis Romaniae magnae, deinde ab anno 2007 factionis PSD, anno 2000 primo legata ad Cameram Legatorum Romaniae electa est et ad annum 2008 mansit. Tum senator Romaniae electa est. Quem honorem anno 2012 deposuit, ut magistra civium urbis patriae Caraiovae fieret. Die 11 Decembris 2016 iterum legata ad Cameram Legatorum electa est et die 4 Ianuarii 2017 ministra laboris in consilio ministrorum Sorin Grindeanu nominata est[1]. Cum aliis ministris se iussu praesidis PSD Livii Dragneae die 14 Ianuarii 2017 a magistratu recessit. Sed iam die 29 Iunii eiusdem anni eundem magistratum quam antea in consilio ministrorum novo Michaelis Tudose suscepit[2].

Familia[recensere | fontem recensere]

Vasilescu marito nupsit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Liam Olguțam Vasilescu spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]