Theodoricus Bonhoeffer

E Vicipaedia
Wikidata Theodoricus Bonhoeffer
Res apud Vicidata repertae:
Theodoricus Bonhoeffer: imago
Theodoricus Bonhoeffer: imago
Nativitas: 4 Februarii 1906; Vratislavia
Obitus: 9 Aprilis 1945; Flossenbürg concentration camp
Patria: Germania

Familia

Genitores: Karl Bonhoeffer; Paula Bonhoeffer
Coniunx: no value
Familia: Bonhoeffer family

Memoria

Sepultura: no value

Theodoricus Bonhoeffer (19061945) fuit sacerdos et theologus Lutheranus et adversarius partium Hitlerianarum.

De vita[recensere | fontem recensere]

Bonhoeffer natus est Vratislaviae die 4 Februarii 1906. Theologiae Tubingae et Berolini studuit, ubi anno 1927 viginti annos natus et unum dissertatione "Sanctorum communio" inscripta (quam postea, anno 1930, in lucem edidit) ad gradum doctoris theologiae promotus est. Tum munere pastorali apud Germanos exules Barcinone et Londinii functus est.

Anno 1929, Bonhoeffer in Germaniam rediit, ubi anno 1930 in Universitate Humboldtiana Berolinensi se habilitavit. Ibidem theologiam professus ad annum 1933 pastor studiosis in polytechnico consuluit.

Qui cum ex Adolpho Hitlero pericula exoritura esse maxima ante iam monuisset, quam die 30 Ianuarii 1933 ad summam ille rerum ascendit, ab anno 1933 usque ad annum 1935. Bonhoeffer iterum Londini degebat, unde denuo in Germaniam profectus anno 1935. Fringillarum Luci in oppido Pomeranico princeps seminarii ecclesiae, quae appellabatur confessae (Germanice: Bekennende Kirche) factus est, cuius quidem doctrina erat Christianos cum partibus Hitlerianis facere non debere, ut quarum ratio tota a praeceptis Christi abhorreret. Seminario autem illo ex decreto Hinrici Himmleri anno 1937 abolito, Bonhoeffer vicarios Lutheranos clam docere perrexit, donec anno 1940 vetitus est, nequid vel ore praeciperet vel scriptis.

Anno autem 1939, Bonhoeffer Novum Eboracum arcessitus, ut palam de theologia dissereret, cum ei exulum curandorum munus offeretur, repudiavit memor Isaiae (28:16): "qui crediderit, non turbabitur." Itaque, in patriam revertus, bello exarso ad eos accessit qui conspirarent, ne populus Germanicus Hitlero duce bello vinceret.

Quae cum ita essent, die 5 Martii 1943 in vincula apud Castra ad captivos concludendos posita Flossenburgianis coniectus est; duobus annis post, ipse die 9 Aprilis ante iugulatus est paulo, quam clade sua populus Germanicus ex Hitlerianorum dicione liberatus est.

Potentiis benignis fideliter et tacite circumdatus[recensere | fontem recensere]

Ex castris ad captivos concludendos posita Flossenburgianis mense ante quam occisurus est, quinto Bonhoeffer anno 1944 die 19 Decembris hac oratione illustrissima ad Christi Natalem spectante sponsam, parentes, fratres, sorores salutavit:

Von guten Mächten treu und still umgeben [Quae oratio sic converti posse videtur:]

Von guten Mächten treu und still umgeben,
behütet und getröstet wunderbar,
so will ich diese Tage mit euch leben
und mit euch gehen in ein neues Jahr;

noch will das alte unsre Herzen quälen,
noch drückt uns böser Tage schwere Last.
Ach Herr, gib unsern aufgeschreckten Seelen
das Heil, für das Du uns geschaffen hast.

Und reichst Du uns den schweren Kelch, den bittern,
des Leids, gefüllt bis an den höchsten Rand,
so nehmen wir ihn dankbar ohne Zittern
aus Deiner guten und geliebten Hand.

Doch willst Du uns noch einmal Freude schenken
an dieser Welt und ihrer Sonne Glanz,
dann woll'n wir des Vergangenen gedenken,
und dann gehört Dir unser Leben ganz.

Lass warm und hell die Kerzen heute flammen,
die Du in unsre Dunkelheit gebracht,
führ, wenn es sein kann, wieder uns zusammen!
Wir wissen es, Dein Licht scheint in der Nacht.

Wenn sich die Stille nun tief um uns breitet,
so lass uns hören jenen vollen Klang
der Welt, die unsichtbar sich um uns weitet,
all Deiner Kinder hohen Lobgesang.

Von guten Mächten wunderbar geborgen
erwarten wir getrost, was kommen mag.
Gott ist bei uns am Abend und am Morgen
und ganz gewiss an jedem neuen Tag.

Potentiis bonis fideliter et tacite circumdatus,
tutela et consolatione mira praeditus
vobiscum his diebus vivam,
vobiscum novum annum inibo.

Nunc vetus etiam annus corda vexat,
et dierum malorum onus grave nos premit.
Da, Domine, animis exterritis
salutem, quam pro nobis creasti.

Quodsi poculum porrigis grave et amarum
passionis, plenum ad summum,
accipiemus id intrepidi
ex manu tua bona et dilecta.

Sine gaudio semel etiam nos donabis
huius mundi, huius solis, huius nitoris,
praeteritorum memores erimus
et vita nostra tota tua erit.

Cereas hodie calidas et luminosas incende,
quas in tenebras nostras attulisti,
et nos, si fieri potest, denuo coniunge,
qui scimus: lux tua lucet in tenebris.

Nunc, cum quies alta circum nos explicatur,
concede, ut audiamus sonum illum plenum
mundi illius, qui caecus circum nos patet,
liberosque omnes tuos laudes summas canentes.

Potentiis bonis mire protecti
constanter exspectamus, quicquid veniet.
Deus nobiscum et vesperi et mane
et certe unoquoque omni novo die.

Quorum versuum apparet auctorem martyrem fidei Christianae fuisse verum.


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ferdinand Schlingensiepen, Dietrich Bonhoeffer 1906–1945. Eine Biographie. C. H. Beck, Monachum 2005, ISBN 3-406-53425-2.
  • Christiane Tietz, Dietrich Bonhoeffer: Theologe im Widerstand. C. H. Beck, Monachum 2013, ISBN 978-3-406-64508-2.
  • Katharina D. Oppel, »Nur aus der heiligen Schrift lernen wir unsere Geschichte kennen«. Bibel und Biografie bei Dietrich Bonhoeffer. Grünewald Verlag, Ostfildern 2017, ISBN 978-3-7867-3103-0.
  • Katharina D. Oppel, Viel lieber würd ich gleich zu Gandhi gehen. Dietrich Bonhoeffer und Mahatma Gandhi. Zwei Stimmen für den Frieden. Patmos Verlag, Ostfildern 2017, ISBN 978-3-8436-1005-6.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodoricum Bonhoeffer spectant.
Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Internet Encyclopedia of Philosophy • Deutsche Biographie • Store norske leksikon