Roman numeral 10000 CC DD.svg

Universitas Yalensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Yale University
Universitas Yalensis

Bibliotheca Sterlingensis
Bibliotheca Sterlingensis
Vulgo: Yale University

Sententia אורים ותמים (Hebraica)
Lux et Veritas
Condita 1701
Forma Privata
Dos $16,300,000,000[1]
Praeses Petrus Salovey
Discipuli 11 593
Graduandi 5275
Graduati 6318
Locus Vexillum CFA Novus Portus, CT, Civitates Foederatae Americae
Colores       azureus Yalensis[2]
Affiliationes Societas Hederana
Situs interretialis www.yale.edu

Universitas Yalensis (Anglice Yale University) est universitas privata Novo Portu in urbe Connecticutensi sita. Anno 1701 nomine Schola Collegiata condita est, tum tertia universitas in Tredecim Coloniis fundata, post Universitatem Harvardianam et Collegium Gulielmi et Mariae. Universitas ex Elihu Yale appellatur, qui pecuniam librosque ei donavit.

Hodie Universitas Yalensis est socius Foederis Hederani.

Collegia[recensere | fontem recensere]

Despectus in Collegium Sillimanense, maximum collegiorum domicilium.

Collegium Yalense quattuordecim collegia domicilia habet, inter quae discipuli graduandi distribuuntur: Collegia Berkleianum, Branfordense, Davenport, Ezra Stiles, Beniaminus Franklinium, Gratia Hopper (ante Calhoun), Ionathan Edwards, Morse, Pauli Murray, Piersonianum, Saybrugiense, Silliman, Timotheus Dwight, et Trumbull.

Cum multi discipuli anni primi in Campo Vetere habitant, ei collegiorum Timothei Dwight et Silliman collegia ipsa incolunt per quattuor annos.

Scholae Graduatorum[recensere | fontem recensere]

Etiam in universitate scholae discipulorum graduatorum sunt. Eae continent:

  • Scholam Architecturae
  • Scholam Artis
  • Scholam Divinitatis
  • Scholam Graduatorum Artium Scientiarumque, quae anno 1861 primam diplomam doctoris philosophiae in CFA donavit.
  • Scholam Iuris
  • Scholam Medicinae
  • Scholam Musicae
  • Scholam Salutis Publicae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hechinger, John (September 11, 2009). "Harvard, Yale Are Big Losers in 'The Game' of Investing". p. A4 .
  2. Identity.yale.com.


Stipula Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes!