Mercurius (planeta)

Haec pagina est honorata.
Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Mercurius

Wikidata Mercurius (planeta)
Res apud Vicidata repertae:
Mercurius (planeta): imago

Repertus

Primus repertor: unknown value
apud unknown value
die unknown value

Res orbitales

Periodus orbitalis: 87.969 dies
Axis semimaior: 57 909 176±1 chiliometrum, 0.38709893 Unitas astronomica
Aphelion: 0.4667008 Unitas astronomica, 69 817 445 chiliometrum
Perihelion: 0.3074995 Unitas astronomica, 46 001 009 chiliometrum
Argumentum perihelii: 29.124 gradus anguli
Excentricitas orbitalis: 0.20563593
Inclinatio orbitalis: 7.00497902 gradus anguli
Longitudo nodi ascendentis: 48.33076593 gradus anguli
Anomalia media: 174.796 gradus anguli

Res physicae

Albedo: 0.068
Magnitudo apparens: 1.9
Radius: 2 439.7±1 chiliometrum, 2 439.7±1 chiliometrum, 2 439.7±1 chiliometrum
Diametrum: 4 878 chiliometrum
Massa: 330 yottagram
Densitas: 5.427 gram per cubic centimetre
Volumen: 60 830 000 000 cubic kilometre
Area: 74 800 000 chiliometrum quadratum
Temperatura: 100 Kelvin, 440 Kelvin, 700 Kelvin
Mercurius ☿
Mercurius
Inventio
Inventionis annus notus ab antiquis
Proprietates orbitales[1][2]
Satellites 0
Proprietates physicales[2][3]
Gravitas 3.701 m/s2
Velocitas effugiendi 4.435 km/s
Periodus rotationis 58.6462 dies
(58 dies 15.5088
horas)
Inclinatio axialis ~0.01°
Temperatura
min med max
90 K 440 K 700 K
Proprietates atmosphaericae
Pressio atmosphaerica paene nulla
Kalium 31.7 %
Natrium 24.9 %

Mercurius est minimus e planetis nostri systematis solaris, proximus Soli, cui octoginta octo diebus se circumvolvit. Micat speciem praebens –2.5 vel +5.5 magnitudinis, sed difficilius videtur, quia a Sole nunquam longius distat quam 28.3°; igitur nonnisi aut diluculo aut crepusculo videri potest. Mariner 10, illa navis spatialis dum Mercurio annis 1974 et 1975 appropinquavit, 40%-45% tantum superficiei planetariae depinxit, sed ab anno 2011 Messenger plura et minutiora inspexit usque ad diem 30 Aprilis 2015, quo in planetam ipsam irrupit.

Mercurius crateribus coopertus Lunae similem aspectum praebet. Hic planeta satellitibus naturalibus et atmosphaera densiore caret, amplum autem nucleum ferreum habet qui campum magneticum ad 0.1 centesimam potentiae terrestris gignit.[4] Temperatura inter punctum subsolare calidissimum et crateres circumpolares frigidissimos patet a 700 ad 90 K (+430 ad -180 °C/+806 ad -292 °F).

Quem planetam cito moventem Romani a Mercurii deorum nuntii nomine appellaverunt; symbolum Mercurii astronomicum ac olim astrologicum effigiem facit capitis huius dei galeaeque alatae in caduceum impositam. Astronomi Graeci ante saeculum quintum a.C.n. eum duas planetas esse putabant, quarum unum prima luce, alterum in Solis occasu apparebat; aevo posteriori Graeci Στίλβων[5] (stilbōn 'splendens') nominaverunt. Indi बुध (Budha) pro filio Lunae (Chandra) nuncupant; stellam aquariam autem Sinenses, Coreani, Iaponenses, Vietnamenses (Sinice 水星; Vietnamice Sao Thủy) secundum doctrinam Quinque Elementorum. Hebraei eum כוכב חמה (Kokhav Hamah, "stella Calidi [i.e. Solis]") nominant. Duae satellitae systematis Solaris nostri, Ganymedes et Titan, maiores sunt Mercurio.

Structura intestina[recensere | fontem recensere]

Mercurius est unus ex quattuor planetis terrestribus, corpore rupestri velut Tellus, et minimus omnium, diametro aequatoriali 4.878 km. Mercurius in fere 70 centesimis metallicorum et 30 centesimis silicatosorum materialium consistit. Planetaria densitas magnitudinem secunda in Systemate Solare cum 5.43 g/cm³, solum paulum minus quam Telluris densitas. Si gravitationalis compressionis effectus tolleretur, materalia de quibus Mercurius fit densiora essent, cum imcompressa densitate 5.3 g/cm³ contra Telluris 4.4 g/cm³ [6].

1. Cortex - 100-200km tenuitatem
2. Palla - 600km tenuitatem
3. Nucleus - 1 800km radium.

Mercurii densitate utere debemus ut interioris structurae singularitates inferamus. Dum Telluris magna densitas sensibilis fit ob gravitationalem compressionem, particulatim in nucleo, Mercurius valde minor est et intestina regiones suae haud circa et fortiter comprimuntur. Ergo, quia tantam densitatem habet, eius nucleus ferro abundandus est.[7] Geologi Mercurii nucleum circa 42 centesimas voluminis occupare putant (Telluri 17% proportio est). Recentes investigationes Mercurium fusum nucleum habere rotunde suggerunt.[8]

Circum nucleum palla cum 600 chiliometris est. Mature in Mercurii historia, gigans impactus cum corpore cum variis diametrum centis chiliometrorum planetam de originale pallae materia nudare, facto relative tenue palla secundum metibilis nuclei comparationem, generatim putatur.[9]

Mercurius maximum ferreum contentum habet inter praecipuos Systematis Solaris planetas habet. Aliquae theoriae proposita sunt ut Mercurii magna metallicitas explanetur. Quarum ample accepta theoria est ut Mercurius originaliter metallosilicatosam rationem similem haberet Mercurii cortex 100-200 chiliometra tenuitatem habere censetur. Distinctiva Mercurianae superficiei indoles numerosa angusta dorsa, per varia centa chiliometrorum dilatantia, est. Quae formatae esse, Mercurii nucleo pallaque frigidioribus factis et iam solido cortice facto, creduntur.[10]

Mercurius maximum ferreum contentum inter praecipuos planetas in nostro Systemate Solare habet. Aliquae theoriae propositae sunt ut Mercurii magna metallicitas explanaretur. Quarum ample accepta theoria est ut Mercurius originaliter metallosilicatosam rationem communium chondritosorum meteororum (quae mediae Systematis Solaris rupestris materiae typica censentur) similem et massam circa 2.25 vicibus maiorem praesenti massae haberet. Nihilominus, mature in Systematis Solaris historia, Mercurius planetesimo cum massa 1/6 minore collidus est. Impactus planetam de originalibus cortice pallaque nudavisset, retro nucleum relative praecipuum elementum relinquens.[9] Similis processus propositus est ut etiam Lunae formatio explanaretur.

Alternative, Mercurius forsan de nebula solare formaretur antequam solaris energiae exitus stabilis fieret. Planeta in initio duplam massam praesenti habuisset. Sed, protosole contracto, temperaturae prope Mercurium inter 2500 et 3500 K, et possibiliter adhuc altissimam velut 10000 K, potuissent. Pleraque Mercurianae superficiei saxa vaporem facta essent in tantis temperaturis, atmosphaeram "rupestris vaporis" formantia, qui vento solare sublatus esset.[11]

Tertia theoria nebulam solarem in particulis de quibus Mercurius accreverit tractionem causare proponit, quamobrem tenuissimae particulae de accretoria materia amitterentur. Harum theoriarum unaquaeque dissimilem superficialem compositionem praedicit, et duae proximae spatiales missiones, MESSENGER et BepiColombo, idem propositum observationum capiendarum quae theorias probari permittant habent[12]

Geologia superficialis[recensere | fontem recensere]

Mercurii superficies speciem Lunaris plerumque persimilis est, latas marium similes planities et abundantem craterationem exhibens, quod geologice iners per annorum billiones fuisse indicat. Quia nostra notitia de Mercurii geologia solum in unius navis spatialis itineri fulcitur minimus bene intellectus inter terrestres planetas est. Superficiales proprietates sunt:

Per et paulum post Mercurii formationem, cometis et asteroidibus intense pyrobolatus est per periodum ultimam intensam coniectionem nominatam, 3.8 annorum billionibus abhinc. Per hanc intensae craterum formationis periodum, planeta impactus super fere totam superficiem ob atmosphaerae absentiam quam impactoria corpora frenaret accepit. In eo tempore planeta vulcanice activus erat; planitiae velut Caloris Planitia magmate e planetae intestino implevere, quod aequas planitias lunarium marium similes produxit.

Crateres illisionis in Mercurio diametrum a paucis metris ad centa chiliometrorum longitudinem variant. Latissimi noti crateres enormis Caloris Planitia, cum 1300 chiliometra diametri, et Solitudo Aphrodites (populariter nominatus Skinakas Concha), cum 1600 chiliometra diametri, sed solum noti de parva resolutione imaginis cum terrestre base hemisphaerio nave Mariner non photographato. Impulsus qui Caloris planitiam creavit sic violentus fuit ut lavae eruptiones causaverit et concentricum anulum circa 2 chiliometra altitudinem circum craterem illisionis reliquerit. In Caloris Planitia antipodibus vasta inusitata montuosi terrae regio est.[13] Hypothesis de huius geomorphologicae unitatis origine est ut impulsus undae, dum impulsus per planetam iter faceret generata sunt et, se in conchae antipodes (180 gradus longe) convergentibus, potentes pressiones superficiem frangere potuerunt.[14] Alternative,? hoc territorium ob in his conchae antipodibus eiectorum convergentiam formavisse suggesta est.

Sic nominatum “Territorium Weirdianum” in Caloris Planitia impactu in antipodico loco formatum est.

Planitiae Mercurii duas dissimiles aetates habet: noviores planitiae minus intense crateris plenae et probabiliter formatae cum lavae flumina recentius terrenum sepelivere. Inusualis planetariae superficiei character numerosa compressionis vada quae planitias transeunt est. Planetariis intestinis frigidioribus se facientibus, planeta contraxisse et superficies deformari coepisse censentur. Vada supra alios characteres velut crateres et aequiores planitias videri possunt, recentiora esse indicantia.[15] Mercurii superficies Sole auctis aestuosis convexionibus etiam flectitur, -Solares aestus in Mercurio circa 17% fortiores lunaribus in Tellure sunt.[16]

Velut Luna, Mercurii superficies probabiliter meteorologicorum spatialium processuum effectus patitur. Ventus solaris et micrometeoritorum impactus albedinem obscurare et superficialis reflectantiae proprietates alterare possunt.

Media superficialis temperatura in Mercurio 452 K (353.9 °F, 178.9 °C) est, sed de 90K (-297.7 °F, -183.2 °C) to 700K (800.3 °F, 426.9 °C), complectitur, ob atmosphaerae absentiam; comparative, in Tellure temperatura solum circa 80K variat. Lux solaris in Mercurii superficie sexiens et dimidio intensior quam in Tellure, cum constantis solaris valore 9.13kW/m².

Radioelectrica Septemtrionalis Mercuriani poli imago.

Adhuc generatim extreme maxima superficiale temperatura, observationes gelu in Mercurio esse valide suggerunt. Aliquorum profundorum craterum pavimenta prope polos numquam directae solari luci exponuntur, et ibi temperaturae valde minores globali media manent. Aquarium gelu radioelectridem valide reflectit, et observationes valde magnae radioelectricae reflexionis terrena esse prope polos revelant.[17]

Gelidae regiones cum profundo solum paucorum metrorum tegi et circa 10-15 kg cum gelu continere creduntur. Comparative, Antarctica gelida lamina in Tellure massam circa 4kg et Martis Meridionalis pilleus circa 10-16kg aquae continet. Mercuriani gelu origo adhuc nescitur, sed plausillimi fontes aquaria egasiatio? e planetario intestino aut ob cometarum impactus depositio sunt.[18]

Atmosphaera[recensere | fontem recensere]

Magnitudinalis comparatio terrestrium planetarum (de laeva dextrorsum): Mercurius, Venus (planeta), Tellus, et Mars (planeta).

Mercurius satis minimus est ne gravitas sua significantem atmosphaeram per longam temporis periodum retienat; nihilominus, tenuem atmosphaeram hydrogenium, helium, oxygenium, natrium, calcium et kalium continentem habet. Haec atmosphaera stabilis non est –atoma continenter amittuntur et de fontium varietate replentur. Hydrogenii heliique atoma probabiliter de vento solare veniant, per Mercurii magnetosphaeram diffundentes antequam denuo effugiant spatio. Elementorum decidentia radioactiva in Mercurii corticem et helii et natrii et kalii alter fons est. Aquarius vapor probabiliter ibi praeest, in Mercurium cometis in superficie collidentibus transvectus.[19]

Magnetosphaera[recensere | fontem recensere]

Adhuc cum lenta 176 dierum tempus rotatione, Mercurius relative fortem et specie globalem campum magneticum habet. Qui 0.1 centesimae tam fortis Tellurico est.[20] Plausibile campum magneticum modo simili Tellurici generari, circulantis liquidae nuclei materiae dynamo, est.[21] Mechanema ut liquidum servet suggestum praesertim fortes aestuosi effectus per magnae orbitalis eccentricitate periodos est.

Mercurii campus magneticus satis fortis vento solare deflectendo circum planetam, magnetosphaeram intus quam ventus solaris non penetrat creans. Quod in Luna status dissimile est, quae campum magneticum sic debilem ne ventus solaris in superficie collidens retinetur et ergo magnetosphaera caret.

Orbita rotatioque[recensere | fontem recensere]

Mercurii orbita (flava) Mercurii orbita de ascendenti nodo (infra) et de 10º supra visa

Mercurii orbita eccentricissima est inter praecipuos planetas, cum distantia a Sole de 46 000 000 ad 70 000 000 chiliometrorum variante. Laevum diagramma eccentricitatis effectus illustrat, Mercurii orbitam superiectam cum circulare orbita axem semimaiorem habente ostendens. Maior planetae velocitas cum prope perihelion est de maiore distantia quam in quoque quinque dierum intervallo operit clara est. Sphaerarum magnitudo, inverse proportionalis suae de Solis distantiae, utitur ut variantes heliocentricae distantiae illustrentur. Haec varians distantia de Sole, una cum 3:2 resonantia orbitae centrifugae in planetaria rotatione circum axem, complexas superficialis temperaturae variationes creat.

Mercurii orbita 7º super Telluricae orbitae planum (eclipticam) inclinatur, ut laevo in diagrammati ostenditur. Velut effectus, Mercurii transitus per Solis faciem solum accidere possunt cum planeta eclipticae planum transit simul inter Tellurem Solemque iacet . Quae circa septimo quoque anno accidunt.

Mercurii inclinatio axialis 0.01 gradus est. Quae trecentiens minor Ioviana, secunda omnium planetarum minima cum 3.1 gradibus, est. Quod observatorem in Mercurii aequatore locali meridie Solem magis quam 1/100 unius gradus caelestis fastigii Septemtrione aut Autro videre nunquam posse significat. Converse, in polis Sol magis quam 0.01º super horizon nunquam escendit.

Aliquibus in Mercurianae superficiei locis, observator Solem media in via escendere, tunc revertere et postea denuo escendere, omnia eadem Mercuriana die videre posset. Quae accidunt quia circa quattuor diebus ante perihelion, Mercurii angularis velocitas orbitalis exacte angularem velocitatem rotationalem aequat, ergo Solaris motio apparens desinit; in perihelio, Mercuriana angularis velocitas orbitalis angularem velocitatem rotationalem tunc exsuperat. Sic, Sol se in retrogradam directionem movens apparet. Quattuor diebus post perihelion, istis in locis normalem motionem apparentem resumit.

Orbitales simulationes Mercurianae orbitae eccentricitatem de 0 ad 0.47 per Systematis Solaris aetatem variavisse indicant. Quod 3:2 Mercurianam resonantiam orbita centrifugae explicare putatur, quia hunc statum per magnae eccentricitatis periodum accidere plausibilius est.

Perihelii progressio[recensere | fontem recensere]

Saeculo undevicensimo, lentam praecessionem Mercurianae orbitae circum Solem mechanica Newtoniana et cognitorum planetarum perturbationibus complete explicari nequire perceptum est (notabiliter a Gallo mathematico Verriero). Alterum planetam in orbita adhuc propiore Solem exsistendum esse hypothetizatum est ut haec pertubatio explicaretur (aliae explicationes parvam oblatitatem Solis inclusam putabantur). Successus in Neptuno invenendo in Uranianae orbitae perturbationibus fultus astronomos multo fidere huic explicationi tulit, et hypotheticus planeta adhuc baptizatus est Vulcanus. Tamen, in saeculo vicensimo principiis, Einsteniana Relativitatis Generalis Theoria explicationem observatae praecessioni instruit. Effectus minimus est: Mercuriani relativistici perihelii progressionis excessus exacte 42.98 arcosecundarum pro saeculo est, circa duodecim miliones orbitarum integrae excessus reditui requiruntur. Similes, sed valde minimi, effectus aliis planetis quorum arcosecundae pro saeculo 8.62 Veneri, 3.84 Telluri, 1.35 Marti et 10.05 1566 Icaro sunt operant.[22][23]

Resonantia orbitae centrifugae[recensere | fontem recensere]

Post orbitam, Mercurius semel et dimidio rotavit, ergo post duas completas orbitas idem hemisphaerium denuo illustratur.

Aliquos per annos Mercurius semel quaque in orbita synchrone aestuose occludi cum Solem, eandem faciem Soli directam semper, eodem modo velut Luna semper Telluri, ostendens putabatur. Nihilominus, radioelectricae observationes anno 1965 planetam 3:2 resonantiam orbitae centrifugae habere, ter pro duabus circum Solem revolutionibus rotantem, probavere; Mercurii orbitae eccentricitas hanc resonantiam stabilem facit; in perihelio, cum solaris aestus maximus est, Sol fere iam in Mercurii caelo est. Originalis ratio ab astronomis putata ut synchrone aestuose occluderetur quia, quotienscumque Mercurius observationi optimus erat, semper eodem in loco in 3:2 resonantiam, quamobrem eandem faciem ostendens, erat. Ob Mercurii 3:2 resonantiam orbitae centrifugae, dies solaris (longitudo inter duos meridianos Solem transeuns) per circa 176 Telluricos dies durat.

Orbitales simulationes Mercurianae orbitae eccentricitatem chaotice de 0 (circulare) ad maxima 0.47 circa miliones annorum variare indicant. Sic putatur ut 3:2 resonantiae orbitae centrifugae (potius quam magis usuale 1:1) explicetur, quamobrem hic status plausibilior surgendo per magnae eccentricitatis periodum est[24].

Observatio[recensere | fontem recensere]

Lunae et Mercurii coniunctio die 21 Iunii 2012. Pollux constellationis Geminorum quoque est aspectabilis. Mercurii magnitudo apparens inter circa -2.0, fulgidior Sirio, et 5.5 variat.[25]

Mercurii observatio complicata est ob Solis vicinitatem, quia per fere totum tempus amittitur Solaris nitore. Mercurius solum observari potest per brevem periodum matutino aut vespertino crepusculo. Telescopium spatiale Hubbleanum Mercurium et observare nequit ob securitatis methodos quae ne proximum Solis iactum intendat cavent.

Velut Luna, Mercurius vices exhibet secundum visas de Tellure, "novus" in coniunctione inferiore et "plenus" coniunctione superiore. Planeta invisibilis fit in duas harum occasionum secundum suum ortum et occasum ambos pactos cum Sole. Prima et ultima quadrantes phases maxima in elongatione de Oriente ad Occidentem, respective evenunt, cum Mercurii separatio a Sole de 18.5º in perihelio ad 28.3º in aphelio mutat. Maxima in elongatione occidentali, Mercurius ortus est ante Solem, et maxima in elongatione orientali, post Solem occidit.

Mercurius coniunctionem inferiorem generatim quoque 116º die attingit, sed hoc intervallum de 111 diebus ad 121 ob planetariam eccentricam orbitam mutare potest. Haec motionis retrogradae periodus, velut videtur de Tellure, de octo ad quidecim dies alterutro in latere coniuctionis inferioris variare potest. Haec ampla variatio et de planetaria magna orbitale ecentricitate surgit.

Mercurii aspectus de Marinere 10.

Mercurius creberius facilis videndo de Tellurico Hemisphaerio Meridionali quam de Septemtrionali est, quia maximae possibiles suae elongationes Occidentales Solis semper evenunt cum principia autumni in Hemisphaerio Meridionali est, dum suae maximae possibiles elongationes Meridionales accidunt cum in Hemisphaerio Meridionali extremum hiemis tempus est. Ambobus in casibus, angulus quem Mercurius cum ecliptica percutit est maximus, eum varias horas ante Solem oriri et non occidere usque ad varias horas post solarem occasum in nationibus in Australibus temperatae zonae latitudinibus sitis, sicut in Argentina aut in Nova Zelandia, permittens. Adversus, in septemtrionalibus temperatae zonae latitudinibus, Mercurius nunquam est super fere toti obscuri nocturni caeli horizon. Mercurius, sicut multi alii planetae et fulgidissimae stellae, per totam solarem eclipsem videri potest.

Mercurius fulgidissimus velut de Tellure videtur est cum in phasi gibbosa inter quadrantem phasem et plenam est. Quamquam planeta valde longius a Tellure in gibbosa phase quam in crescente, maior illustrata area visibilis magis maiore distantia compensat. Opposita Veneri vera sunt, quia fulgidissimus in crescente phase apparet, namque valde propius Tellurem quam in gibbosa est.

Studia de Mercurio[recensere | fontem recensere]

Antiqui astronomi[recensere | fontem recensere]

Primae de Mercurio mentionem de millennio tertio a.C.n., cum a Sumeriis Mesopotamiae nomine Ubu-idim-gud-ud, inter alia cognoscebatur. Babylonii (2000-500 a.C.n.) Sumeriis successere, et iam primi observationes de planeta collexisse possent, etsi haec non supervixerint, enim posterioria Babylonia acta de septimo saeculo a.C.n. ad anteriora acta referunt. Babylonii planetam Nabu aut Nebu nominaverunt de nuntio deorum in sua mythologia.[26]

antiqui Graeci duo nomina planetae dedere: Apollinem cum visibilis in matutino caelo erat et Hermen cum visibilis vespere. Nihilominus, Graeci astronomi duo nomina ad idem corpus referre intellexere, et fuit Pythagoras primus Graecus qui ideam proposuit[27].

Terrestris basis cum telescopiis investigatio[recensere | fontem recensere]

Haec Marineris 10 photographia de 4.3 miliones chiliometrorum similis optimorum aspectuum quos telescopice de Tellure consequi possunt.

Prima telescopica observatio Mercurii a navicula Galileo facta est in principiis saeculi decimi septimi. Quamquam phases Venerem intuitus observavit, suum telescopium non satis potens erat ut Mercurii phases viderent. Anno 1631, Petrus Gassendius primas observationes de planetae transitu per Solem fecit, cum transitum Mercurii a Iohanne Kepler praedictum vidit. Anno 1639, Iohannes Baptista Zupius telescopio usus est ut planetam Veneris et Lunae similes phases habentem inveniret. Observatio conclusive Mercurium circum Solem orbitare demonstravit.

Rarissimus in astronomia eventus prae altero planetae transitus, occultatio, est, velut de Tellure videtur. Mercurius et Venus paucis quibusque saeculis se occultant, et diei 28 Maii 1737 eventus una occultatio historice observata est a Iohanne Bevis in Regali Grenvicano Observatorio.[28] Proxima occultatio Mercurii Venere anno 2133 erit.

Mercurio observando inhaerentes difficultates eum valde minus studia aliis planetis habere significant. Anno 1800, Iohannes Schroeter superficiales indoles observavit, sed erronee planetariam rotationalem periodum in circa viginti quattuor horis arbitratus est. Saeculi undevicensimi decade annorum 80,? Iohannes Schiaparellius accuratiorem tabulam geographicam fecit, et Mercurii rotationalem periodum octoginta octo dierum esse, tam quam suum orbitalem periodum ob occlusionem aestuosam suggessit.[29] Haec res rotatio synchrona cognoscitur et etiam id monstrat Telluris Luna.

Theoria ut Mercurii rotatio synchrona esset ample accepta est, et fuit ponderis pertubatio astronomis cum radiobservationes decade 1960 eam addubitavere. Si Mercurius aestuose occluderetur, sua obscura facies extreme frigida esset, sed radioemissionum mensurae eam formiorem quam exspectata esse revelavere. Astronomi reluctantes ut relinqueretur rotationis synchrinae theoria fuere et alternativa mechanemata, velut potentes calorem distribuentes ventos, quae observationes explicarent proposuere, sed anno 1965 radioelectricae observationes planetariam rotationalem periodum circa quinquaginta novem dierum esse conclusive demonstravere. Astronomus Italicus Iosephus Columbus hunc valorem circa duas tertias partes Mercurianae orbitalis periodi esse notavit et dissimilem occlusionis aestuosae modum evenisse quo planetarias orbitalem rotationalemque periodos ocluderentur cum 3:2 potius quam 1:1 resonantiam proposuit.[30][31]

Cum terrestre base observationes de planetariis intestinis multam lucem non iecere, et usque ad speculatra spatialia Mercurium visitantia multa fundamentalium propriorum ignota mansere. Nihilominus, recentes technologicae progressiones meliores cum terrestre base observationes fecere: anno 2000, magnae resolutionis photographia fortunata de Montis Wilsoniani Observatorii 60 pollicum telescopio primos aspectus qui aliqua superficialia propria in locis Mercuriis quos Marinerianae missiones non photographavere solvere instruit.

Investigatio cum speculatris spatialibus[recensere | fontem recensere]

De Tellure Mercurium investigare ad ponderis technica duella provocavit, quia planetaria orbita valde propius Solem quam Tellus. Versus Mercurium navicula sideralis de Tellure iacta 91 miliones chiliometrorum iter in Solis gravitationalem puteum potentialem factura est. Ab Tellurica velocitate orbitale 30 km/s incipiens, velocitatis (delta-v) mutatio quae navicula factura est ut orbitam transvectionis Hohmannianae prope Mercurium transeuntem intret ampla est cum aliis planetariis missionibus comparata.

Solaris putei potentialis summotu liberata energia potentialis energia cinetica fit; aliam amplam delta-v quae aliquod alius quam rapide transire Mercurium faciat requirens. Ut secure descendat aut stabilem orbitam intret navicula missilis motoriis tote fisura est namque aerosufflamen excluditur quia planeta paucissimam atmosphaeram habet. Versus Mercurium excursio in praesenti plus missilis liquorem propulsorium quam ut plane Solare Systemate effugiet requisita requirit. Consequentiter, solum unum speculatrum spatiale planetam tam longe visitavit.

Mariner 10[recensere | fontem recensere]

Mariner 10 speculatrum spatiale, unum speculatrum quod iam planetae intestina visitavit.

Una navicula sideralis Mercurio tam longe appropinquans NASAe Mariner 10 (1974-1975) fuit[27]. Navicula Venerea gravitate usa est ut sua velocitatem orbitalem aptaret ut Mercurio appropinquare posset- prima navicula sideralis Gravitationalis fundae effectu usa est. Mariner 10 scrutatorias Mercurianae superficiei imagines instruit, quae confestim eius craterum plenam naturam monstravit, et etiam multa geologicorum propriorum genera revelavit, velut giganteas declivationes quae postea parvae planetae contractionis effectui sicut ferrei nuclei frigoribus ascriptae sunt[32]. Infortunate, quia Marineris 10 orbitalis periodus circa exacte 3 sidereorum Mercurianorum dierum erat, eadem planetae facies in quaque Marineris 10 appropinquatione ostendebatur, quorum consequentia ut minus quam 45 centesimae planetariae superficiei tabula geographica facta sit fuit.

Navicula tres vicinas appropinquationes Mercurio fecit, proximam quarum 327 km a superficie distavit. Prima vicina in appropinquatione, instrumenta campum magneticum detexere magnae planetariis geologis perturbationi quia Mercurii rotatio lentior ponderis dynami effectui generando esse exspectabatur. Secunda vicina appropinquatione praecipue ad imagines capiendas usi sunt, sed tertia in appropinquatione, lata magnetica data obtenta sunt. Data planetae campum magneticum Tellurici simillimum esse, circum planetam ventum solarem deflectentem, revelavere. Nihilominus, Mercurii campi magnetici origo adhuc variarum certantium theoriarum quaestio est.

Iuste paucis diebus post finalem vicinam appropinquationem, Mariner 10 liquorem propulsorium hausit, sua orbita diu accurate regi nequiebat et missionis inspectores speculatra cessare iussere. Mariner 10 adhuc Solem orbitare, adhuc prope Mercurium paucis quibusque mensibus transeuns creditur[33].

MESSENGER[recensere | fontem recensere]

Crystal128-up.svg Commentatio principalis: MESSENGER

Ad Mercurium NASAe secunda missio, nominata MESSENGER (‘’Mercury Surface, Space Environment, Geochemistry, and Ranging’’, Latine; Mercurii superficies, sideralis ambitus, geochemica et super obiecta extensio), iacta est die 3 Augusti anni 2004, de Promontorii Harundineti Aerearum Virium Statione in Boeing Delta 2 missile. MESSENGER navicula varias vicinas planetis appropinquationes fecit ut in correcta traiectoria ad circum Mercurium orbitam assequendam locaretur. Tellurem supervolavit Augusto anni 2005, et Venerem Octobri mense anni 2006. Denuo Veneri occurrit die 5 Iunii anni 2007, et postea tres Mercurii supervolatus fecit (Ianuario Octobrique anni 2008, et Septembri mense anni 2009), post quos circum planetam orbitam Martio 2011 intravit. MESSENGER in orbita mansit usque ad Aprilem 2015, quo mense fomite exhausto in solum cadens confractum est.

Missio ut sex praecipuas quaestiones responderet designata est: de Mercurii magna densitate, de eius geologica historia, de eius campi magnetici natura, de eius nuclei structura, an gelu in polis haberet, et unde tenuis atmosphaera venisset. Ad hoc speculatrum imaginum capiendarum machinamenta ferebat quae maximae resolutionis imagines et plus locorum quam Mariner 10 colligarent, accommodata spectrometra quae in cortice elementorum abundantias determinarent, et ad oneratarum particularum velocitates metiendas magnetometra et machinamenta.[34][35].

Bepiocolumbiana[recensere | fontem recensere]

Mercurius a Marinere 10 navicula photographatus.

Iaponia coniunctim cum Procuratione Siderali Europaea in animo missionem habet, nominatam Bepiocolumbianam (Anglice BepiColombo), quae Mercurium cum duabus speculatriis orbitabit: unum quod planetae tabulam faciet, altrum quod magnetosphaerae studebit. Originale destinatum terrestris vehiculi includendi abrogatum est. Russa Soiuziana missilia anno 2013 speculatra eiicient. Sicut MESSENGER, Bepiocolumbiana speculatra vicinas aliis planetis appropinquationes in tramite versus Mercurium, Lunam Veneremque transeuntes et varias Mercurio appropinquationes facientes antequam orbitam intrent. Speculatra Mercurium assequentur circa annum 2019, per annum orbitantia et superficiem magnetosphaeramque explorantia.

Speculatra MESSENGERis similem spectrometrorum seriem ferent, et planetae et aliquibus longitudinibus undariis infrarubro, ultraviolaceo, Roetgenianis radiis, et radiis gamma comprehensis studebunt. Insuper intensivo de planeta ipso studio, missionis destinatores speculatro vicinitate Soli uti etiam sperant ut Relativitatis Generalis theoriae praedictiones cum optima subtilitate temptentur.

Missio sic nominatur a Iosepho (Bepio) Columbo, scientista qui primus Mercurianae orbitalis resonantiae cum Sole naturam determinavit et qui et in Marineris 10 gravitate auxiliatae traiectoriae anno 1974 adumbratione involutus est.[36]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. JPL, pars societatis NASA
  2. 2.0 2.1 NSSDC pagina rerum de Mercurio
  3. Pagina de Mercurio, iterum societatis NASA
  4. (Russell & Luhmann 1997)
  5. Eudoxus, Ars astronomica 5.10; Cicero, De natura deorum 2.53.
  6. "Mercurius" Conspectus geologicus nationis CFA
  7. (Lyttleton 1969)
  8. Cornell Universitas investigationes Mercurium fusum nucleum habere rotunde suggerunt Chronicle Online, 3 Maii 2007.
  9. 9.0 9.1 (Benz, Slattery & Cameron 1988)
  10. Schenk, P.; Melosh, H. J. (1994). "Lobate Thrust Scarps and the Thickness of Mercury’s Lithosphere". 25th Lunar and Planetary Science Conference 
  11. Cameron, A. G. W. (1985). "The partial volatilization of Mercury". Icarus 64: 285–294 
  12. Weidenschilling, S. J. (1987). "Iron/silicate fractionation and the origin of Mercury". Icarus 35: 99–111 
  13. Anglice quasi Territorium Weirdianum appellata.
  14. Schultz, P. H.; Gault, D. E. (Februario 1975). "Seismic effects from major basin formations on the moon and Mercury". The Moon 12: 159–177 
  15. Dzurisin, D. (1978). "The tectonic and volcanic history of Mercury as inferred from studies of scarps, ridges, troughs, and other lineaments". Journal of Geophysical Research 83: 4883–4906 
  16. (Van Hoolst & Jacobs 2003)
  17. Slade, M. A.; Butler, B. J.; Muhleman, D. O. (1992). "Mercury radar imaging — Evidence for polar ice". Science 258: 635–640 
  18. Rawlins, K.; Moses, J. I.; Zahnle, K. J. (1995). "Exogenic Sources of Water for Mercury’s Polar Ice". DPS 27: 2112 
  19. Hunten, D. M.; Shemansky, D. E.; Morgan, T. H. (1988). "The Mercury atmosphere". Mercury. University of Arizona Press. pp. 562–612 
  20. Seeds, Michael A. (2004). Astronomy: The Solar System and Beyond (quarta ed.). Brooks Cole.. ISBN 0-534-42111-3 
  21. Gold, Lauren. "Mercury has molten core, Cornell researcher shows", Cornell Universitas, 3 Maii 2007.
  22. Gilvarry, J. J. (March 1953). "Relativity Precession of the Asteroid Icarus". Physical Review 89 (5): 1046 
  23. Iorio, L.; Solar System planetary motions and modified gravity (vide versio interretialis (pdf) apud arxiv.org) 25 Nov 2005 (table 4)
  24. Correia, A. C. M.; Laskar, J. (2004). "Mercury’s capture into the 3/2 spin–orbit resonance as a result of its chaotic dynamics". Nature 429: 848–850 
  25. Espenak, F.; Twelve Year Planetary Ephemeris: 1995–2006, NASA Reference Publication 1349.
  26. Mercury and ancient cultures (2002), JHU/APL.
  27. 27.0 27.1 Dunne, J. A.; and Burgess, E.; The Voyage of Mariner 10 — Mission to Venus and Mercury, NASA History Office publication SP-424 (1978).
  28. Sinnott, R. W.; Meeus, J. (1986). "John Bevis and a Rare Occultation". Sky and Telescope 72: 220 
  29. Holden, E. S. (1890). "Announcement of the Discovery of the Rotation Period of Mercury [a Professore Schiaparelli]". Publications of the Astronomical Society of the Pacific 2: 79 
  30. Colombo, G. (1965). "Rotational Period of the Planet Mercury". Nature 208: 575 
  31. SP-423 Atlas of Mercury. NASA. (9 Sep, 2007)
  32. NASA - 2006 Transit of Mercury (28 Martii, 2007).
  33. NSSDC - Master Catalog Display: Mariner 10. (20 Oct, 2005).
  34. Ioannis Hopkins Universitatis MESSENGER paginae interretiales. (27 Apr, 2006).
  35. "Top 10 Science Results". Université Johns-Hopkins : MESSENGER .
  36. ESA Science & Technology: BepiColombo, 27 Aprilis 2006.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Benz, W., Slattery, W. L. & Cameron, A. G. W. (1988), "Collisional stripping of Mercury’s mantle", Icarus, vol. 74, pp. 516–528
  • Connerney, J. E. P.; Ness, N. F. (1988). "Mercury's magnetic field and interior". In Vilas, Faith; Chapman, C. R.; Matthews, M. S.. Mercury. Tucsoniae: University of Arizona Press. pp. 494–513 
  • Deutsch, Ariel N.; Head, James W.; Chabot, Nancy L.; Neumann, Gregory A. (2018). "Constraining the thickness of polar ice deposits on Mercury using the Mercury Laser Altimeter and small craters in permanently shadowed regions". Icarus 305: 139–148 
  • Fastook, James L.; Head, James W.; Deutsch, Ariel N. (2019). "Glaciation on Mercury: Accumulation and flow of ice in permanently shadowed circum-polar crater interiors". Icarus 317: 81-93 
  • Lyttleton, R. A. (1969), Astrophysics and Space Science, vol. 5, p. 18
  • Russell, C. T. (1987). "Geomagnetism". In J. A. Jacobs. Londinii: Academic Press. pp. 457–523 
  • Russell, C. T.; Baker, D. N.; Slavin, J. A. (1988). "The magnetosphere of Mercury". Mercury. Tucson: University of Arizona Press. pp. 514–561 
  • Russell, C. T. & Luhmann, J. G. (1997), "Mercury: Magnetic Field and Magnetosphere" in Encyclopedia of Planetary Sciences, Chapman and Hall, Novi Eboraci, pp. 476–478
  • Van Hoolst, T. & Jacobs, C. (2003), "Mercury’s tides and interior structure", Journal of Geophysical Research, vol. 108, pp. 7


Systema Solare nostrum
SolMercuriusVenusLunaTellus/TerraMarsPhobos et DeimosCeresCingulus asteroidum principalisIuppiterSatellites IuppiterisAnuli IuppiterisSaturnusSatellites SaturniAnuli SaturniUranusSatellites UraniAnuli UraniNeptunusSatellites NeptuniAnuli NeptuniPlutoSatellites PlutonisHaumeaSatellites HaumeaeMakemakeZona KuiperiErisDysnomiaDiscus RarusNubes HillsNubes OortSolar System Template Final.png
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.